Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

6 EP I s T. S E L E C T. is ni s aut per me, aut per certum nun- is cium visitabo: nisi eorum me absolis uat licentia. Sic me Deus adiuuet, & haec sancta Euangelia. Cum igitur de hoc iuramento,tΟ- taq; caussa,propter quam hoc iuramentum a quibusdam bonis, Ut opinor, Viris, Reipubl. & Ecclesiae utilitati consultum Volenti bus,tant opere defenditur, diligenter Vna cum studiorum meorum socio, quantum nostra facultas ferebat,inquirerem,

omniaque accuratius CXpenderem,

tandem haec quam asscribo summa . lnon improbabilis visa fuit. Primum :

itaque,quod nos in hoc negocio non ' parum mouet, est,quod non raro ea tempora incidant,ut minora mala incomoda subeunda sint metu maioris mali incurrendi, fiducia ex-

cestentis alicuius boni obtinendi, modo hoc malum quod suscipien- dum est, ex eo sit genere, quod cum inullo peccato dc periculo salutis sit Coniunctum: alioqoin firma stat sen-rentia Pauli,non esse facienda mala,

142쪽

C E N T V R. I. 'IVt eueniant bona. Item,s1 illud malum quod metuitur, & bonum quod speratur ad causam salutis, & vitara ternae pertineat. Videndum igitur erit, num in hoc negocio huius iuramenti, lemonstrari possit, ita se rem habere,ut eo praestando malum

quidem aliquod & iniquum, id est,

incommodum, durum & molestum subeatur, ut maius malum, id est, desertio officij euitetur, & potius bonum, id est,utilis Ecclesiae procuratio obtineatumita aliqua huius quς- stionis soluendς ratio illucescet. Imprimis igitur diligenter expendendum est, quaeres nobis non perinde est nota, num A. T. in eam necessitatem redacta sit, ut non aliter ossi- cium situm Ecclesiae SI Reipub.praestare possit, nisi de more hoc iuramentum praestetur, & magna aliqua spes proposita sit, fore, Vt hoc iuramento praestito eximia aliqua utiletas in Ecclesiam & Rempubl.redum datura sit, quae omnia iuramenti huius detrectatione & omissione

143쪽

impedirentur. Quod si ita est,cei Α' nihil tam durum S molestum esse debet, quod non Episcopus ad Ecclesiae gubernationem legitime Vocatus subire debeat, ut vocationi suae quantum in ipso est, satisfaciat. Restat igitur nunc videre, num hoCiuramentum ex eo genere sit, quod etsi incommodum aliquod adiunctum habeat,tamen cum peccato dc periculo salutis coniunctumnon sit:& an aliqua ratio inueniri possit,quo hoc iuramentum sine Dei & Conscientiae offensione praestetur. Itaq; in genere hoc iuramentum & singulas eius partes expendamus. Princi

pio igitur quod Pontifex Rom. Εpi

scopo6,praesertim occidentis, adiuramenti necessitatem astringat, aliquem iuris & aequitatis praetextum habere videtur, cum iam olim occi-

dentis inspecto sit ei demandata, Scpraerogatiua quaedam inter Episcopos concessa, & si1mma consen- .sione hactenus obseruata. Illud autem iniquum & maiorum institutis

144쪽

C E N T V R. I. 93 ac consuetudini contrarium apparet, quod Romanus Pontifex extra hstiam Prouinciam S ordinationem constitutos,tanquam clientes quosdam & vasallos, ut appellant, ad iuramenti necessitatem adigit, & in iuramento Episcopis oblato aliud Complectatur, quam Ut ea praestent

ad quae e L ei mandato,& officij sui. ratione, & maiorum institutione teneantur, hoc est, Vt fidei integrita tem Conseruent, & eam obedientiam Episcopo Rom. quae iam olim illi exhiberi consueuit, exhibeant. Talem enim formam continet iuramentum a Bonifacio, post Episcopo Moguntino, Gregorio Papae II. praestitum: Et in concilio Toletano huiusinodi quoque forma unicuique ad Ecclesiasticum gradum accessuro ante Consecrationem praescribitur. Nempe ut fidem catholicam sincera cordis deuotione Custodiens, iuste & pie vivere debeat,&Vt nullis operibus suis Canonicis regu Cρη V

li contradicat, atq; ut debitum per τ'

omnia

145쪽

s EPIs T. SELECT. omnia honorem, atque obsequij reuerentiam prςminenti sibi unusqui que dependat. Hoc autem quo de

agimus iuramentum, nondullas ciuiles causas continet,in quibus Episcopi, non Papae , sed Imperatori potius sunt obligati, cuiusmodi est illud, non futurum sic in consilio, ubi vitae aut corpori eius peri ulum aliquod intentetur , neq; reuelaturum

se consilium, quod ad eius damnum tendat. Haec quamuis praeter rem ab Episcopo exigi Videantur , tamen huiusmodi sunt, ut nihil per se impietatis habeant, si modo recte intelligantur, quemadmodum &ipse huius Canonis interpres hoc postremum de consilio non pandendo interpretatur. Hoc intelligo, inquir, de honesto consilio, & c. Nunc reli qua huius iuramenti capita CXpCndamus. Quod igitur initio S. Petrus comemoratur,eiqi fidelitas promittitur, phrasis fuit superioris aetatis:

hic tamen commoda interpretatio

adhiberi potest. Ideo enim S. Petri

nomen

146쪽

nomen pr poni videtur,quod is Romanam Ecclesiam sincera Christi fide, & doctrina instituisse , eamque primus ex praescripto diuini verbi

administrasse credatur. Ita Cert Felinus,quem in hunc locum videre nobis contigit, annotauit: Dicitur, inquit,seruari fides B.Petro,seruando fidem quam ipse seruauit, &docuit : & sic intellige de fide Catholica. Hactenus ille. Quare hac forma loquendi intelligi potest, se doctrinam illam & fidem quam B. Petrus Romanos docuit, fideliter conseruaturum eique obtemperaturum,

ac Rom. quoque Pontifici praesenti, eiusque siccessori quatenus illam

doctrinam,quam a B. Petro acceperint , retinuerint & conseruarint. Iam reliqua quς sequuntur Commo diorem interpretationem admittunt.bFidelitas enim ea quae Ecclesiae Rom. & Pontifici eiusq; siiccessoribus promittitur, ad hanc regulam exigi poterit, ut iam diximus, in ijs videli cet rebus,quq ad conserua r rionem

147쪽

6 EPIST. SELECT.tionem sincerae doctrinae& verae fi

dei pertinent. Nam dc illud Dod de regulis sanctorum Patrum defendendis 3c retinendis scribitur, intelligi potest de ijs regulis,quae ad

aedificationem Ecclesiae pertinent,& diuinis mandatis non aduersantur. Item quod se ad Synodum vocatum, Venturum, legatum Pontifi- .cis honorifice tractaturum, limina Apostolorum, aut per se, aut per alium quotannis Visitaturum promittit, & c. ad politiam quandam Ecclesiasticam spectat, quae quatenus Ecclesiae utilitati seruit, retineri potest . Illud quod de liminibus visi

tandis dicitur, ad cos tantum Episcopos pertinere dicunt,qui per Italiam ad ordinationem Rom. Pontificis pertinent,aut alibi exempti,aut immediate illi subiecti; ad quos initio solos hoc iuramentum pertinuisse tradunt. Vnicum estin hoc iura- .mento, quod prima fronte non modo durum, sed etiam iniustum apparet : nempe, quod de Papatu Rom. Ecclesiae

148쪽

C E N T V R. i. 97. Ecclesiae defendendo & retinendo inseritur, inCertum enim videri possisit, quid Papatus nomine intelligatur. Si enim Papatus nomine Tyrannis illa dc iniusta dominatio, qua non modo contra ius diuinum, sed etiam humanum Ecclesias det ReL publicas iamdudum oppressi t, mul- . taque sibi arrogat tanquam iure diuino sibi debita, quae illi nec iure diuino, nec humano Conueniunt, Certe sine peccato fieri non potest, ut, quisqvam se ad tyrannidem illam stabili ondam obstringat At si Papatus nomine intelligatur primatus ille M pr sogatiua,quam ei iam olim, tum Graeci tum Latini detulerunt, ut in ordine Episcoporum propter urbis illius amplitudinem , & fidei sincerae, quae aliquotvsique ibi viguit, Constantiam, St Ecclesiae illius loci celebritatem primas obtineat, Mpeculiariter procurationem dc in . spectionem Ecclesiarum per occidentem habeat, nihil prohiberi vi-d ur , quin & talis primatus, si uti

149쪽

38 EPIs T. SEL SC T. iam diximus, ad Ecclesiis aedifica-.tionem non destructionem faciat,' agnoscatur. Nunc igitur ostendimus, nihil in hoc iuramento, tam aperte iniustum aut illicitum conti- nexi, 2uin ei commoda aliqua interpretatione succurri possit. Iam vero nemo est doctorum Virorum, qui non in eo consentiat, hanc esse ra- . tionem omnis iuramenti generalis, ut non aliter obliget , nisi saluis, Ut aiunt, conditionibus generalibus,in quibus conditionibus hae ex ptiones intellis intur. Imprimis-omni iuramento ius superioris excipitur: . item,cum in gener aliquid iuratur, , semper intelligi debet,si honesta, licita, dc moderata sint,quae iuramento continentur, S secundum inten-' tilanem illam csecundum quam Ordinator iuramcnti obligari voluerit& rationabiliter debuerit, ita enim Scholastici & Canonime loquun-Chi ψυ&- tur. Item iuramenta secundum in- . M 22. tentionem praestantis non etiam re-q J cipientis a Deo indicari, & plura huiusi

150쪽

. C E 'N T V R. L yy huiusmodi, quae a iuris Vt iusq; peritis adferri possunt, quae cum diuino

verbo contraria non sunt,& aequitate summa nitantur, non aspernanda

videntur. Itaque quamuis in singulis huius iuramenti partibus, quae in

diuersas sententias trahi possent, tacita intentio & exieptio iuramentum praestantis, qui ea omnia ad ar-quiorem & meliorem partem trahar, coram Deo sussicere Videatur, tamen in hoc tanto'tam periculoso negocio maiorem adhuc cautionem &diligentiam adhibendam existimo, cum consci entiae consulen-

.da , tum scandali editandi caussa, nempe, Ut si omnino hoc iuramen- lupi, qua forma in Decretalium ti Lib.1. Titbris positum est, praestandum si Gan- Deiureiu-' te, coram Notario M testibus Viris vini cap.

aliquot grauibus protestatio fiat , non quidem in genere tantum, sed de singulis quoque partibus, in quibus ambiguitas ineve, & in deteriorem partem torqueri possint,hoc vel simili modo. ' Quod promitto fide- G a tem

SEARCH

MENU NAVIGATION