Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

L I B. IX. C P. XVII fg sverum etiam a Provincialis Synodi Constitutionibus jussit expungi , &

decretum in hunc modum resormari: Intelligant Regulares , se teneri ad Regulae, quam professi sunt, praescriptum vitam instruere e sicuti testantur Fagnanus in Cap. seuod super his , nu. 2 s. de majorit. . oe obed. & Mat.

. II. Tertiam demum occasionem impugnandi Synodalia statuta , quam a Regularibus inde arripi diximus, quod nimirum generatim , atque instar regulae tradant, quae in peculiaribus iam circumstantiis unice determinari possunt, duo demonstrabunt exempla . Summus Pontifex Clemens VII L die Is. Martii Is96. praevio consilio sacrae Congregationis Concilii, sancivit, non licere Praelato Regulari litteras dimissoriales concedere suis subditis Regularibus ad Ordines suscipiendos a quocumque Antistite, sed teneri illas dirigere ad Episcopum dioeceianum, in cujus scilicet dioecesi degit Regularis Ordinibus initiandus : si vero Episcopus dioece. sinus absuerit, aut non sit ordinationem habiturus tunc permisit Pra lato Regulari suos subditos dimittere ad quemcumque Antistitem , dummodo non in fraudem , hoc est de industria , literas dimissoriales illis dare distulerit ad tempus , quo praevidebat dioecesianum Episcopum ablaturum , aut ordinationem non habiturum c quod quidem multis de causis quandoque fieri contingit, 3c praecipue ut Regularis, ad Ordines promovendus , qui , juxta ejusdem Clementis III. sanctionem , suaestientiae experimentum subire debet coram Episcopo, a quo Ordines petit, declinet examen, quod ab Episcopo dioeceiano severius institui sbi

III. Hoc decreto, de quo nos prolixe tractavimus in nostra Insit. 23. suffulti aliquot Episcopi, in suis Constitutionibus absolute illicitas pronunciarunt ordinationes Regularium, qui, cum tempus imminet ordinationis, e loco recedunt, ubi antea degebant, & ad alteram commeant

dioecesim, a cujus Episcopo ordines suscipiunt, & paulo post ad pristin m locum redeunt: omnes quippe praedictae circumstantiae recessus , &reditus, vehementem inducunt praesumptionem fraudis, quam abesse v

luit Clemens VIII. ut Regulares ab alieno Episcopo , & non a proprio. loci, in quo commorantur, licite ordine; suscipere valeantis EnimVero , si minor, aut mulier, e patria recedat, alio se conserat , ibique aliter , quam patriae leges requirant, contractum ineat, ac, stipulatione sequu- a , in patriam se recipiat, id in fraudem statuti in patria . vigentis factum P umitur, juxta ea, quae allegantur a Rotae decis. I7. num. 17-

IV Et nihilominus saera Congregatio Concilii, ejusmodi Episcoporum Constitutionibus ad. trutinam positis, in causa Neapolitana diC S. Septem. bris I 682. censuit, non posse in re praesenti universalem regulam comstitui, sed judicium eliciendum esse ex peculiaribus sim circumstant pis is Quamvis enim ex iis, quae enarravimus, vehemens oriatur. fraudis p

562쪽

sumptio, haec tamen praesumptio aliis contrariis praesumptionibus debilita. ri, & elidi potest. Etenim, quod attinet ad ipsos subditos Regulares oris dinibus initiatos, hi facile se excusare valent praetextu obedientiae debitae suis Superioribus, a quibus alio se conserre, & paulo post ad priorem conventum jussi fiant redire, quin rationem sciant, propter quam id suerit ipsis imperatum: Superiores vero statim obtendunt necessitatem monasterii, quod brevem tantum, & non diuturnam exigebat permanentiam

illius Religiosi, quem illuc miserunt. Quamvis autem ejinmodi excusa. tiones interdum talis sint in oculis Dei hominum eorda perscrutantis , non tamen illico salsae probari queunt in foro Ecclesiae. Quamobrem integrum quidem erit Episcopo laudatam Clementis VIII. sanctionem suis Synodalibus Constitutionibus inserere , ejusque exactam observationem Rmularibus indicere, atque inculcare, quod in plerisque Dioeceianis SD nodis tam Italiae, quam Galliae, prudenter iactum refert Hallier de saeris

ordinat. pari. a. ses. s. cap. 3. an. 8. I. fas etiam erit eidem illiciis tam quandriue pronunciare ordinationem Repularis , quem ex specialibus facti circumstantiis eognoscat vere in fraudem e sua dioecesi abiisse , uti alibi Ordines reciperet; licebit praeterea universim declarare, RNulais rium e dioecesi discessiones, imminente ordinationis tempore, & subitas ad eamdem regressiones, postquam alibi sunt ordinibus initiati, nunquam carituras fraudis suspicione: verum, propter indicatas rationes, cavendum ei erit, ne generatim, & veluti per modum resulae, illicitas,& Daud lentas statuat habendas omnes omnino ordinationes Regularium e sua

dioecesi discedentium , & post susceptos ab alio Episcopo ordines iterum

in eamdem se se recipientium.

U. Alterum ejusdem rei haud absimile exemplum nobis exhibet saeuitas praedicandi, in Synodalibus Constitutionibus nimium quandoque Regularibus limitata. Euangelicae praedicationis ministerium Episcopis praeei. pue esse concreditum, nemo dubitat. Aeostolis quippe, in quorum vices, & munus Episcopi successerunt, Christus Dominus, coelos conscenosurus, peculiarius praecepit: Euntes in mundum uniυersum , praedicate Eua geIium omni ereaturae e quod illi adeo districte ad se pertinere existimarunt, ut cetera potius Apostolatus munia, quam praedicationis ossicium , aliis committenda duxerint; cum .as. 5. agentes de Diaconorum electione , discipulorum multitudini dixerunt e Non es aequum, xin derelinquere verbum Dei, m mini irare mensis. Consederate ergo, fratres , viros ex v

bis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, sapientia, quos minia

ruamus super hoc opus. Nos vero orationi , o minissesio verbi insantes erimus. Hinc Apostolus Paulus I. ad Corintb. I. de se ait : Non m sit me

Chrsus bapti are, sed maveli are: & ad Timotheum scribens esse. a.

cap. z. eum ad praedicationis opus , tamquam sui muneris praecipuum , hortatur, inquiens: Praedica verbum, insta opportune , importune , Orgue sobsecra, increpa in omni patientia doctrina . Persuasum id filii sanctis. simis

563쪽

fimis Ecclesiarum Praesulibus , qui non solum praedicationis ministerium per semetipsos religiose explebant , sed illud recensentes inter proprias, de peculiares Pastoris curas , nullum, ne Presbyterum quidem , coram see snggestu praedicare permittebant , nisi raro admodum , atque ex sui jus sione , & lingulari quadam delegatione . Colligimus hor ex Possidio de Augustino in ejus Vita eap. s. narrante , eum a Valerio Hipponensi Episcopo deputatum fuisse ad sui loco concionandum , contra usum, oe conis suetudinem Africanarum Ecclesiarum , ubi solus Episcopus praedicandi officio fungebatur . Chrysostomo itidem eximiae , & singulari laudi vertit Palladius , quod nondum Episcopus factus , υices Episcopi ageret in pr.edicatione verbi Doi . At insequentibus seculis Episcopi , sive aliis curis nimium distenti , sive praedicationis muneri rite obeundo impares , illud

etiam coram se peragendum aliis demandare passim consueverunt et quocirca Patres Concilii Valentini III. anni 83 s. ean. I 6. se se mutuo ad verisbi ministerium excitantes , novaque lege adstringentes , illud vel per se , vel per alium ministrare , sibi invicem permiserant , ajentes tom. s. Collectionis Harduini col. ρ . in unusquisque noserum sive per se , sin per aliquem, vel aliquos ex Minseris Ecelesii fideliter doctos , ita verbum prae.

dicationis tam in urbe . quam foris in plebibus , exbibeat , ut omnino eis admonitio , m exhortatio salutaris deesse non posset e eamdemque permissionem praedicandi per idoneum substitutum , Episcopis secerat Luὸovicus Pius

Capitulari lib. I. cap. Io3. inquiens: Episcopos monemur , ut sis per se. βυe per ' Visarios, pabulum υerbi Dimini sedula populis adnuntient. Non proinde tamen unquam Episcopi penitus subtracti fuere ab onere verbum Deiore proprio annuntiandi e id si quidem , utpote a Christo Domino eorum humeris impositum , nunquam a se abjicere valent , juxta doctrinam D. Thomae 3. pari. quaes. 57. art. 2. Ad primum , ubi haec habet : inruna.

que oscium, scilicet docendi , m bapti andi , Dominus Apostolis injunxit

quorum vicem gerunt Episcopi; aliter tamen, oe aliter . Nam . oscium δε-cendi commisit eis Chri ius, ut ipse per se illud exercerent , tamquam prin-eipalissimum. Unde m ipse Apostoli dixerunt in . s. Non es aequum , nos relinquere verbum Dei , O miniserare mensis . .eium autem baptizyndi eommist . inolis , tit per aIios exereendum . Unde . Usus dicit I. Corinth. I. Non misi me Chrisus baptitare, sed euangeli are, o boc ideo, quia in baptietando nibit operatur meritum , . sapientia Miniseri , scut D docendo: sed tunc solum libertas illis data est, aliorum opera . & ministerio uti , cum ipsi , legitimo detenti impedimento , Euangelici verbi panem suis ovibus frangere nequeunt : quod luculenter explicavit Innocentius III. in Concilio Lateranensi cap. Io. relato in Cap. IS. de .c. Oradinari ubi ait: Cum sepe contingat, quod Episcopi propter suas occupationis multiplices, vel in Ietudines corporales, aut hostiles incursus, seiu occasiones

. alias ne dicamus defectum scientiae , quod in eis reprobandum es omnino, nec de cetera tolerandum ) ρον se ipsos non sussciunt miniserare verbum Dei

564쪽

populo , maxime per amplas dioeceses , m esses ' generali Constitutἰone saniscimus , ut Episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis incium salubriter exequendum assumant , potentes in opere , sermone, qui plebes sibi commissas , vice ipsorum, cum per se isdem nequiverint, solicite instantes, eas veris o aedificent , exemplo et & magis diserte Tridentinum sess. s. cap. 2. σsess. 24. cap. 4. de reform. quibus in locis definivit e Praedicationis munus

esse Episcoporum praecipuum , eosque reneri per se ipsos , s legitime impediit

non fuerint , ad praedicandum sanctum Iesu Christi Euangelium . Cui .decreto inhaerens S. Carolus Borromaeus, in sua prima Synodo Pr inciali Eccles Mediol. pari. I. pag. a. ita Episcopos est alloquiuus : Nos aucte eitatem saerosancti Tridentini Concilii , o veterum Patrum sequuti , in Do.

mino Episcopos hortamur , ut toto pectore in banc curam incumbentes , greges sibi commissos ipsemet , praesertim in Ecclesia sua , verbo Dei pascant ἀsuod se leυi de causa , aut quodam animi languore impediti , non fecerint , sciant, sibi praetermio necessarii incit Iudici Deo praecipue rationem esse πλdendam . Sin autem se interdum vere impeditos cognoυerint , per viros id

neos , ex praescripto ejusdem Concilii deligendor, hoc munus sudis me populo praesent . UI. Hanc Episcoporum obligationem prae oculis habentes Bonifacius VIII. Benedictus XI. & Clemens V. certumque simul putantes, eidem, interdum saltem , ab Episcopo satisfieri , eum concesserunt Regularibus privilegium praedicandi in Ecclesiis suorum ordinum , atque in communibus plateis , omnes unanimiter , primus quidem in eis. Cap. Super Cain abedram , de sepulturis, alter in cit. Cap. Inter cunctas , de priυilegiis , inter Extravet commvn. & Clemens V. in Clem. Dudum, de sepulturis , horam exceperunt , in qua ipsemet Episcopus praedicat , vel coram se solemniter prodicare facis I tunc enim in eadem civitate , seu oppido , quemlibet inferiorem flere jusserunt , nisi Episcopus ipse aliter judicaverit . Et recte quidem ' etenim , cum solus Episcopus in sua dioecesi sit publicus D ctor, & Magister , indecens prosecto est , ut , eo docente , quisquam discipulorum docere praesumat . Porro ad rem praesentem perinde esse videtur , sive ipsemet Episcopus magisterii cathedram conscendat , sive alium deputet , qui coram se e suggestu verba faciat e hic quippe tunc non reputatur merus coadjutor , & cooperator Episcopi in praedicationis officio , scuti a citato i Concilio Lateranensi ceteros nuncupatos audivimus , qui ad annunctandum Dei verbum ab Episcopo destinantur , sed videtur esse speciale instrumentum , quo praesens Episcopus utitur ad suos animi sensus suo populo manifestandos , eumque ad virtutem , & pietatem in sor-

mandum ἀ

VII. Iam vero nulla unquam in sacra Congregatione Concilii fuit difficultas circa prohibitionem factam Regularibus , ne ea hora in suis Ecclesiis conciones habeant, qua Episcopus per semetipsum praedicat; sta semper , & firmiter censuit . ejusmodi prohibitionem in suo robore per

565쪽

L I B. IX. C A P. XVII. . Sist manere , atque ad unguem esse servandam . Ita quippe respondit ineen. 25. Aprilis Is . ad 4. dub. lib. 89. PUBionum pag. I7O. in Bituntina II. Februarii I 629. lib. I . decretori pag. 32. in Brundusna Io. Martii Is s. IT. p. R. 4 s. quin immo eadem Congregatio semper fuit in sententia, licere Episcopo concionem habere ad populum in qualibet suae dioeces, Ecclesia, etiamsi ad Regulares pertineat, juxta ea, quae congesta leguntur rom. 8. Bullarii orae Praedicatorum , editi ab Antonio Bremon d , nunc eis jusdem ordinis Generali Μagistro , tit. s. quaest. I. num. 37. Sed saepius quaestio agitata est super secunda prohibitionis parte , qua interdicitur Regularibus , ne praedicent , quando Episcopus coram se solemniter praedicare facite quoniam, etsi eadem Congregatio olim respondisset , hanc quoque prohibitionem sustineri, attamen Gregorius XIII. vehementer dubitavit , an id .esset usu receptum I sicuti adnotatum reperimus in eis. lib. 8ρ. P fitionum pag. ITI. Enimvero , cum soleant Episcopi concionibus in sua Cathedrali interesse tempore Adventus , & Quadragesimae , si praedicta prohibitio viseret , deberent Regulares ab habendis in suis Ecclesiis concionibus abstinere eo potissimum tempore, quo Fideles illas audire solent,& hac de causa eorumdem Regularium Ecclesias frequentant. Haec autem ratio tantae efficacitatis visa est sacrae Congregationi Concilii, ut in allegata causa Pacen. 25. Aprilis Io . dixerit, nulli quidem fas esse conesonari, quando Episcopus ipse per tanetipsum ad suum populum verba facit , sed nequaquam impediri posse Regulares, ne in propriis Ecclesiis con-eiones habeant , quando Episcopus coram se solemniter praedicare facit et at postmodum , eadem quaestione novo examini subsecta , in citata causa

Brundusina Io. Martii I 64s. eadem Congregatio mentem suam clarius

explicans, declaravit, id esse intelligendum, cum Episcopus consuetis concionibus interest, quae per annum fieri solent: sed, si idem Episcopus ex causa publica , convocatis Cis , Magis tu , populo , coram se praedicare faciat, tunc illi licere dixit, praecipere Regularibus, ut a praedicando a

stineant , atque inobedientes poenis etiam censurarum coercere . Equidem 'omnes praedictae rerum circumstantiae videntur emcere illam solemnitatem , quam jura requirunt , ut non liceat eodem tempore Regularibus praedicare: secus vero accidit , cum , tempore Adventus , & Quadragesimae, Episcopus concioni adest ; tune quippe non videtur Episcopus facere coram se solemniter praedicare , sed potius concionem audire , quae etiam

eo absente haberetur.

VIII. Quoniam autem in Synodalibus Constitutionibus , seu Episcoporum edictis, non possunt omnia explicari, quae necessaria sunt ad disce nendum , quandonam cum veritate , & proprietate sermonis dici possit , quod Episcopus faciat coram se solemniter praedicare ' idcirco eadem sacra

Congregatio Concilii , ad praecavendas lites , & discordias inter Episcopum, & Regulares, die Ia. Iulii I 687. censuit, posse quidem Episcopum an peculiaribus eventibus , in quibus opportunum reputet solemnem indi

cere

566쪽

S ODE Sr NODO DIOEC E SANAcere concionem, coram se ab alio habendam , inhibere Regularibus, ne ea ipsa hora in suis Ecclesiis praedicent; minime tamen expedire, ut comstitutione , seu edicto illis generatim praedicare prohibeat , quotiescumque ipse eorum se solemniteν praedicare faciet: inde enim innumerae orirentur lites, an haec, aut illa concio, coram Episcopo habita , iis fuerit praedita qualitatibus , seu comites habuerit conditiones , quas sacra Congregatio Concilii ad ejusdem solemnitatem requiri declaravit. Fingite, Episcopum , sola motum curiositate celebrem quemdam oratorem audiendi , eidem iniungere, ut solemni quadam die in sua Ecclesia Cathedrali pium aliquod argumentum e suggestu exponat, atque, ad eumdem auditorum frequentia cohonestandum , Clerum convocare , MVistratum , & populum ; nulla prosecto tunc suberie iusta causa prohibendi, ne in aliis Ecclesiis, praeseratim RRulariam concio fiat o & tamen hic casus sub generali constitutionis prohibitione comprehenderetur, a qua ceteroquin suisset excipiendus.

FINIS TOMI PRIMI

SEARCH

MENU NAVIGATION