Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

hanc protestationem secrete factam fuisse, notandum tamen, ipsum accretum, cui protestatio opponebatur defectu sussicientis deliberationis, &absentiae illorum, quos suffragari oportebat, minus legitimum fuisse, tac ardinales timetites dissolutionem Concilj per animorum discordias orituram , haec omnia secrete egisse, laad ipsam sessionem non aliter ivisse, quam adflandalum, ut dicitur, evitandum. Nemo vel praeterito saeculo scriptum reliquerat, vel . praesenti audiverat , Oratores Regis Galliae una. cum Cardinalibus contra Decreta Sessionis quintae protestatos fuisse, quod tunc divina providentia factum existimem, ut nunc, cum Praefatus Galliae clerus Decreta illa tamquam indubitatae auctoritatis habuit, omnibusque tanquam a Concilio Generali cdita proposuit,Orbis Catholicus videre possit, Decreta illa ab una dumtaxat obedientia, eaque non integra prodi isse , utpote contra quae Cardinales & Galliae Oratores protestati sunt, ipseque Ioannes 23. quamdiu in libertate fuit, contradi- Nit, ut satis superque a Theologis praeterito & praesenti saeculo probatum fuit, & nos cX actis huc usque ineditis , si opus sit, plenius ostendemus. Quae enim a Basileensibus adferuntur ex actis Concili j a Prothonotariis conscriptis de articulis Ioanni 23 exhibitis, ipsa metacta innuunt, non de Decretis Sessionis quartae A quintae, sed de Articulis , de quibus Coram Concilio accusabatur, &ob quos Concilium contrat eum sentontiam ferre volebat, csse intelligenda. De sententia enim illa dixit Iohannes , neque Concilium in hoc errare pose, neque eidern se contradicere , sed potius subscribere velle. Dumquc illa fiebant jam a Duce Austriae Concilio traditus erat, & libertate privatus sortem suam deplorabat. neque aliud , quam ut sententia mitigaretur, a Con

cilio petebat.

Unde dicat Rodericus Episcopus Calaguritanus iam dialogo

482쪽

Caput L Artiri II

dialogo de auctoritate la potestate Romani Ponti scis , Ca- se audivisse a non parvae auctoritatis viris , qui Conci 'M -R-lio Constantiensi interfuere, Decretum Sessioni, quin tae praeter id , quod factum fuerit a sola obedientia VIoannis 23. nec etiam concorditer factum esse ab omni-hus eiusdem obedientiae, cum reclamaverint complures Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales , complures Fractati & Doctores.assirmantes , Decretum minus juridicum fore , daturumque quandoque occasionem schismatis, & ipsum Ioannem 23. ea de causa inse liciter fugam arripui sic. Dicat subinde Cardinalis Turrecremata libro .2. de

Ecclesia cap.99. Neque inam integram Ioannis 23. obcuicn- Turreet tiam cori etasis, quoniam plures Patres Acyi imi istius obedien- -

ria illis non praestiterunt consensum, aut alse Hum sevum : item nec ipse in μά obedientia vocatus Ioannes 23. quoniam cum post recessum suum a Constantia Scaphusae constitutus audiret praesitam

declarationem conclusam, Dominis oratoribus Regis Franciae visian Aus eum, videlicet Domino Duce Bavariae , Domino Nι- colao de Calaviva, aliisque eorum collegis amaro animo conquesus est , falsa quaedam is erranea a ersius auctoritatem Romani Ponti scis Decreta per aemulossuos post recessum eius esse conclusa. Qui haec scripsit, Constantiensi Concilio in minoribus c.nstitutus interfuit, & vel ab ipsis legatis, vel qui cu -legatis Galliae locuti fuerant, haec audire potuit, quae si vera sint, ut post Ioannis 23. recessit m plurimorum exacerbati animi in solius Concilii auctoritate spem sopiendi schisma posuerint, & aemuli ipsius Nationes ad inconsideratam Decretorum conclusionem impulerint , adeo ut ad Iohannis 23. Notitiam res haec perveneritru Schalasae haec Regis Galliae Oratoribus amaro animo conquaestin fuerit, jam & rationem habebis, cur Regis Galliae Oratores Cardinalibus adhaeserint, & de non consentiendo praedictis mcretis protestationem

Dicat

483쪽

Dissertatio

Fingenius in

Dicat demum Summus Ecclesiae Pontifex Eugenius quartus in sua Apologia contra Basiluenses, parte 8. qui

Apologi constantiae conseribant, unius tantu oberientiae θ δε aciebant,iseri, R .sio nec tari n H -- in ea-soteritiam convenerunt, sed nonnulli Basileensi reclamavere graviores, quistrepente multitudinesuperati, sicut τ' n i Fimis temporibus, quibus carnalea exuberant pasiones,

sectum esse manifestum est, audiri nequi verunt. Fuit Eugenius nepos Gregorij XIl. 9 in Cardinalitia dignitate a Sestio,. ne 14. Concilio Constantiensi interfuit, ubi non solum a Cardinalibus , quid in sacro illorum collegio, sed id a viris gravissimis , quid in Nationibus actum fuerat didicit, & posteritati consecravit, contra quod dum - Basileenses scribere praesumpserunt, non sine fiaude rem suam, ut patet ex dictis, agere potuerunt. Caeterum haec testimonia adjunxisse sussiciat, quibus firmatur, Decreta Sessionis 4. la s. non solum sine communi deliberatione tantae rei debita, sed nec statuta fuisse ab omnibus unius obedientiae Patribus, adeoque si non invalida, vel ex hoc capite dubiae auctoritatis esse censenda. 4

ARTICVLVS II I. An Patres Constantienses Segione vi S 1. ses

i frienter Ecclesiam universalem reprsentarint, ut eorum Decreta obtigarint omnes ubique facies.

PBaeclare hac de re scribit Eugenius . in sua contra Basileenses Apologia et dum enim Decreta Sestionis Eoq. iiii quintae statuebantur, Ecclesium, inqua, tribus obedientua in APRI'g με fuge divisam Gnstat, ct Ρηcdum illam hunc habuis P progressum, ut in sui principio Ioannis 23. obedientia sola conυenero, post aliquanrutam rempus Gregorij, ultimo benedicti Progres sum

484쪽

Caput L Artis. III.

sum hunc aliis verbis notat Turrecremata, rangregatio Turreereis, amque consantiae ceti brata tria , inquit, tempora habuit 2 Pri- λ mum fuit, in quo sola obedientia praefati Iohannis Balthasar Constantia convenerat. Secundum tempus fuit, in quo Angelus C rarius vocatus in obedientia sua Gregorius XII. juri suo cedens praesuta congregationi sub certis modo ct forma se conjunxit. Tertium tempus est , in quo Reges , oe Principes, ac Praelati obedientes Petro de Luna Benedii io XIII. morato in obedientia sua per seuos oratores , nova facta convocatione Concili' , se unierunt praesta congregationi ad pacem dandum universali Eccle , ct fuimus nos tunc praesientes in minoribus consit ut i , pro quo solorempore convenientibus omnibus simul tribus obedientiis uis certum dicere, quod universalis Ecclesia repraesentative congregata esseι Consantiae. Nullas autem dubitat, quod asserere, quod sola obedientia Iohannis faceret Concilium universale Universalem Ecclesiam repraesentans, esset temerarium ac sicandalosum alias duabus obedientiis. Quin imo ut habet Eugenius A. loco superius citato de duabus illis obedientiis Concilio sese unientibus': non dixis obedientia Gregorij, non Benedicti, quae Cone.Condi. Christianitatis pars non modica erat, ante tempuς conventionis ' '' plenarium fuisse Concilium, nec prius actitata pia 'nodi Generalis plenaria aucroritates cepit. Itaque oportuit ipsis convenientibus primo ab obedientia Gregorij, deinde ab obedientia Benedicti novum Concilium convocari , hincque universa Ecclesia concumrente ponariae Θnodi rem es nomen accepit. diuod ergo ante illam articulum ipsis a Patribus ibi co edentibus aritum est, universa Ecclesia non debet a cribi, sed eis tantum , qui ibidem consedebant, se unius tantum obedientiae Θnodum sciciant. Plura dixit summus Ecclesiae Pontifex de duabus; bedientiis, quae ex actis ipsius Concilij plenissime confirmantur. Ac primo quidem de obedientia Gregorij Xl I. Constat ex aetis., non permisisse Gregorium unionem, nis improbando convocationem Concilij a Ioanne 23. factam, & aliam novam faciendo. Ita enim testantur bullae eius aquatuor Prothonariis Sessioni ι . insertis,

485쪽

Eugenius 4. in Apologia.

E. Codie. M. Ss. Regestu

continentes.

in quarum prima data Arimini 3. idus Martii anno i i .

concedit Gregorius Ioanni Cardinali S. Sixti, &electo Constantinopolitano Patriarchae, suis ad Concilium nuntiis, aliisque de obedientia sua constantiae existentibus, congregationem Visam in quantum per dictam Serenitatem Regium es non per Balthasarem se nuncupari facientem Ioannem Papam 23. vocatam vice sua ad praedictorum essectum con- ωocandi es authorizandi in Generale Concilium, remota tamen

omnimodo dicti Balthasaris praesidentia, ct praesentia ab iisdem. Et hanc Gregorij bullam non solum actis suis inseruit

Constantiense Concilium, sed consentientibus quatuor Nationibus Bartholomaeus. Archiepiscopus Mediolanensis publice legit duas cedulas, quarum una in effectu continebat : quod Concilium memoratum dictam convocarionem , authorifationem , ct con Irmationem, in quantum ad eumdem Gregorium pertinet, ct attinet eis, admittit, ct collegium i ius Domini Gregor, nuncupati alteri collegio videlicet olim Iohannis ripae 23. o e converso unita omnimodo sore decrevit. Altera vero contincbat in effectu, quod notari, rogati de praemisiis non faciant mentionem in instrumentis suis de Papa, vel Sede Apostolica , sed de Sigismundo Romanorum Rege O. Et Regno Romanorum usque ad c ionem per Carolum nomine dicti Gregorij faciendam. Habentur haec omnia in Regesto actorum Concilij, ex quibus patet, Gregorium cum omni sua obedientia coram toto Concilio Sessione I . professum fuisse, illud eousque debita auctoritate non fuisse Convocatum , ideoque , ut generale esset, alia convocatione indiguisse, improbando illam, quae aloanne 23. facta erat : ipsumque Concilium non damnasse illam obedientiam sic sentientem , sed potius convocationem admisisse , & Iohannis ac Sedis Apostolicae mentionem omisisse in actis usque ad cessionem a Carolo de Mal testis nomine Gregorij factam. Verum quidem est , Concilium hanc ob rem non omisisse nomen Generalis Synodi, sed quod tunc nono missis,

486쪽

Caput L Artis. III. fr

omist, omittere coactum fuit, quando tertia obedientia Petri de Luna Concilio accessit. Enim vero cum in hac obedientia Christianitatis pars, ut loquitur Eugenius, non modica esset, Rex Romanorum ad instantiam Concilii Narbonam se contulit, ut unionem cum istius obedientiae principibus iniret.Scribit hac de re insignem epistolam Archiepiscopus Narbonensis, qui observat primo, varios Reges fuisse obedientiae Benedicti : fuere autem Rex Arragonum,cui parebat tota Arragonia cum civitate Barcinonensi, insultique Majorcarum, Sardiniae, Sc Co sicae. Rex Navarrae, cui parebat totum Navarra: Regnum. Rex Castellae, cui parebat maxima Hi sipaniae pars Cum celeberrima Toletana Ecclesia. Rex Scholiae cum Regno ipsi subjacente. Comites de Fuxi de Armeniaci Cum dominiis suis , qui omnes nondum admiserant Constanti ense Concilium , ad quod post Sessionem zo. Etiam primum venerunt nanti j Regum Portugalliae te Siciliae, ut tusius probari possiet ex gestis te actis ipsius Concilij, quae etiam indicant, magnam Italiae partem post fugam Ioannis 23. fiuctuasse, neque clare Concilio adhaesiise , quin potius eidem repugnasse. Observat deinde Archiepiscopus Narbonensis, .concordatum de unione initum fuisse , quod certis modis

id temporibus litterae convocationis fierent tam ex parte obedientiae Benedicti, quam ex parte congregationis Constantiensis. Inter certos autem modos unus fuit,

ut haec esset litterarum inscriptio ex parte Concilij : miseratione divina Episcopi, Presbteri, o Diaconi Cardinales, Patriarcha, Archiepiscopi, Episcopi , Praelati , ct caeteri in con- stantia Provinciae Moguntiae in CDristi nomine congregat Isi stri Principi Ferdinando Dei Gratia Arragonum se Siciliae Regi, sec. Sine ulla mentione Generalis Concilij. Et sexaginta litterae cum hac inscriptione missae sunt a Concilio ad Regem Arragonum pro Praelatis suis tam in Regno Arragoniae , quam aliis regnis A terris constitutus.

Extat M. f. in Retesto Concilii.

487쪽

et Disertatis

Observat demum, quod hac unione mediante erit

Constantia universalis Synodus totius Christianitatis r ac si innueret , ante unionem re ipsa talem non fuisse, prout apertius volunt ipsa concordata Narbonensia, in quihus non fiebat mentio Constantiensis Synodi tamquam generalis nisi addito : sc per eius obedientiam nuncupatae rin quibus statuebatur, novam Concili j convocationem eX utraque Parte faciendam, adeo ut Patres obedientiae BenediAi alios Constantiae constitutos ad Concilium universale vocarent : in quibus demum vetabatur Patribus Constantiae constitutis , ne in litteris convocatoriis nomen Generalis Concilij usurparent. Et concordata haec omnia continentia non solum inita sunt a deputatis Concilij, sed & quatuor Nationes Concilium Constantiense cum Sacro Cardinalium collegio consti- fluentes haec ipsa acceptarunt, & juramento confirmarunt, ut fidem faciunt Eo. Cardinalium, 2. Patriarcha rum, Archiepiscoporum , Episcoporum, Abbatum, Arn-haxiatorum, aliorumque nomina Actis Sessionis ro. in- .

serta.

Hisce omnibus alia addi possunt ex gestis Concilij

hucusque ineditis : quando nimirum Arragonenses ad Concilium venere, exortis ante unionem quibusdam

dissicultatibus, legatos Regis expresse dixisse , quod fui

dem vellent se unire Concilio, non tamen reputare, esse Generale 'Concilium, neque agi de rebus Conciti, Generalis , donec venireni

legati Regis Castella. Quibus verbis nihil clarius desiderari

potest. Iis autem consonant litterae scriptae a Rege la Reginae Castellae ad congregationem quatuor Nationum in consantia. Sic enim, ut subdunt ipsam et gesta, iniitulantur litterae. Ac si notassent , Castellanos congregationem Constantiensem ne quidem habuisse pro Concilio :idemque observant cadem Gesta de litteris Regis Scho-tiae anno i i6. conscriptis, in quibus se recommendat Con-Alio, quod vocat congregationem in Constamia.

488쪽

Caput L Artis. III

Adiungam ulterius ex iisdem gestis , quod nunc pland ignorat Orbis Catholicus e cum Sessione I . a Concilio sub gravissimis poenis editum fuisset terribile Decretum de non eligendo sine assensu Concili j Pontifice , Cardinales , quia id factum erat sine praevia collegii deliberatione, post Sessionem 38. apud omnes Nationes protestati sunt, quod decretum illud haberent pro invalido & nullo. Et Natio Hispana postea adjunxit , se

illo decreto , licet alias validum existeret, minimo teneri , quia Sessione I . nondum adfuerat Concilio. Et haec adeo rationi consentanea existimariint Nationes

Italia: ia Galliae, ut Hispanorum dicta laudarint, approbarim , quandoquidem ea protςstationi sub nomine .. lsuo factae inseri permiserint. Et cum haec verissima esse 'gesta ipsa a nobis superius edita testentur, videre potest Orbis Catholicus, qua ratione praetendatur , Concilium Sestione quinta sussicienter Ecclesiam universalem repraeuentasse, ut fideles omnes obligentur eius decretis, quibus, cum statuerentur, non solum Hispani assensum suum non praebuerunt, sed nec obedientia Benedicti χΙn. nec obedientia Gregorij XII. interfucre, iacontra quae ex obedientia Ioannis 23. plerique Patres

locuti sunt in Nationibus , Cardinales deinde cum Galliae oratoribus protestati sunt. Neque hinc sequitur, Ioannis Σ3. depositionem Aelectionem Martini quinti in dubium vocari posse :quoad depositionem enim Ioannis 23. Cam non tenta-

vit Concilium , nisi obtento consensu ipsius, & procurata illius renuntiatione, quam postea in libertate constitutus ratam habuit, prout patet ex Leonardo Aretino in Historia rerum Italicarum , ubi scribit : erat stru ut 4 L.ona d. apud multos, quoniam depositio abdicatioque illius violenta fuerat, Amin.

num jure sub fleret , quod F illa dubia , Martini quoque electio

in ambiguum veniebat, quoniam non vacanti Ecclesita proυideri

de novo Pastore non potuerat Ob hunc timorem Martinus

489쪽

Dissertatio

simul ne Germaniae principes hoc habentes idolum, per eam ore sionem aliquid quandoque molirentur, redimendum Ioannem, oin Italiam reducendum providit. Igitur per hunc modum exemptus carcere, cum in Galliam pervenisset, consilio Martini cognitos id erat, ut Mantua perpetuo carcere teneretur antequam Mantuam veniret, rursud aufugiens in Ligures abiit. Ibi cum esset

liber es sui juris, sive con cientia si tus, sue quod deserabat aliquid prosticere posse, dontesva Florentiam venit Ursese pedibus Martini subjiciens, eum ut Ponti cem verum, is unicum

recognovit.

Ultimum hoc clarius exponit auctor Anonymus post Gesta Concili j Constantiensis, cujus haec sunt verba e X M. SS. Codicibus : . Anno Domini I i'. intravis cum magna admiratione Florentiam in habitu selum Doctorali, ut erat, ct rem via venit ad praesentiam Papae cum maxima humilitate, o osculaim pedem , ct manu 'os, ac quibuscumque verbis prolatis de propostio , quod semper habuerat ad unionem Ecclesiae, approbavit , o ratisicavit renuntiationem Papatus aliin per eum sectam, ct cognovit Dominum Papam Martinum velut Summum Ponti scem , promittens eidem, tanquam Summo Pontifici obedire , ct recommendavit A ct satumhum eidem Summo Pontisci, o iam humiliter fecit haec, quod multos Cardinales se alios prae- sntes provocavi; ad lacrymas , vixque nustus audiens poterat lacumas detinere. Postmodum trastato per Dominum Papam cum Cardinalibus , licet aliqui contradicerent, flam est Cardinalis es Episcopus Tusculanus , ct exinde pluries venit ad palatium in consis ortu privatis, or alia ges ii , ut caeteri Cardinales Episcopi, ct fecit sie vocari Cardinalem Florentinum. Haem auctor de loanne, quem post Vll. Menses adepti Cardina- latus Florcntiae obiisse refert. Ex quibus manifestum fit, si quis scrupulus de legitima electione Martini supererat in nonnullorum animis, hunc sublatum fuisse per spontaneam Ioannis renuntiationem , quamvis reVera hac renuntiatione minime indiguerit Martini elcctio, utpote facta a tribus obedientiis, ta consensu totius

Orbis

490쪽

orbis Catholici roborata : quae an de Decretis sessionis quartae & quintae dici possint, sic ut ab lana obedientia eaque non integra edita, postmodum a tribus obedientiis Constantiae adunatis fuerint confirmata, & tota demum Ecclesia recepta , jam videre necesse est. Cum enim praefatus saepe clerus Rcundo loco improbet sententiam eorum , qui decreta illa , - ut minus confirmata robore carere existimant, & tertio loco eorum opinionem rejiciat , qui decreta de solo schismatis tempore intelligunt. Nos, quia ita rerum Ordo eXigit, a tertio incipiemus , & quid ipsimet Patres Constantienses de sensui auctoritate Decretorum post trium obedientia- 'rum unionem tenueries, investigabimus , unde sit.

Quid Patres Constantisos post trium praestim

tim obedientiarum unionem de sensu auctoritate Decretorum Segionuquarta π quinta tenuerint p

AGerem hic de sententia Theologorum, qui Decreta Sessionum quartae & quintae de solo schismatis

tempore intellexerunt, ostenderemque, quibus fundamentis innixi ipsa Decretorum verba eodem sensu interpretati sint, nisi occasione gestorum hactenus ineraditorum ipsam Patrum Constantiensium mentem aperiri posse animadvertissem. Cum enim de sensu Decretorum certius constare non possit , quam ex mente Constituentium, illam ex actis nunc primo repertis eruendam esse duxi, ia non solum , quid Patres unius Obedientiae, dum ea constituerunt, sed etiam, quid Patres post trium obedientiarum unionem per decreta illa intel-

SEARCH

MENU NAVIGATION