장음표시 사용
491쪽
i hiel laxerint, & quaenam ex illis; ac quomodo in auctoritatem receperint, ostendendum prae caeteris existimavi. Ac primo quidem de Patribus unius obedientiae, qui Sessionem quartam Contradicentibus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus cclcbrare statuerant, habes superiori capite articulo 2. Testimonium ex gestis Concilij citatum a Basileensibus, qui eo fraudulenter usi sunt, ad ostendendum, Decreta Sestionis quartae &. quintae consentientibus omnibus Concili j Patribus suine edita. Colligitur ex illo , Nationes sine communi & debita' tantae rei deliberatione statuisse , ut Sessione quarta in primo Decreto decerneretur, unumquemque, licet Pontificalis auctoritatis , obedire debere Constantiensis Concili j Decretis ad fidem , unionem , ia reformationem Ecclesiae in capite & membris spectantibus : Secundum vero Detretum huic adjungerexur, quod contumaciter sive hujus , sive alterius Generalis Concilii Decretis quoad praedicta Obedire contemnentes , puniri
possint, & legitimae Poenitentiae subjici , licet essent
Pontificalis auctoritatis. Hisce autem Decretis opposuerunt se Franciscus Zabarella Cardinatis Florentinus cum pluribus aliis , qui propter diversas opiniones Concilii Generalis supra Papam maXime in his , quae pertinent ad reformationem Ecclesiae, Voluerunt a primo Decreto auferri articulum de ea mentionem facientem,& omitti secundum Decretum de puniendo Pontifice contumace, quod ex primo dependet : inquiunt Gesta a Basileensibus citata : Cardinalis Florentinu substincbat , quod iste aniculus non erat verus de jure, o propter hoc plures Cardinales etiam quia sever illis definitionibus non fuerant habita nec se menter petitae deliberationes eorum, nolebant sessioni praedictae interesse. Maxima igitur & praecipua contentio fuit circa reformationem Ecclesae in capite A membris, & an Pontifex
492쪽
tifex Decretis a concito Constantiensi desuper edendis
obedire teneretur, ita ut si contumaciter obedire contempserio sive Constantiensis sive alterius Generalis Concilii Decretis ad praedicta spectantibus, puniri posest. Negabat haec Cardinatis Florentinus cum suis sequacibus , sustinuitque , illud non esse verum de iure, quod adeo cssicaciter propugnavit, ut ipsi deputati Nationum ab articuli illius & secundi Decreti. publicatione Sessione quarta abstinendum esse duxerint, id sic divino fiamine inspirante omnes unius obedientiae Patres in unam eamdemque sententiam conspirarint , quae opinionem de superioritate Concilij supra verum & indubitatum Pontificem nullatenus attingebat : conclusum enim , ut solum declararetur Sessione quarta , quod ipsa Synodus Constantiensis, quae tempore schismatis. celebrabatur, potestatem haberet edendi decreta ad fidem pro extirpandis haereticis, & unionem pro exti patione schismatis spectantia, quibus omnes licet Pontificalis auctoritatis , ut tres sese tunc pro Pontificibus gerentes, obedire deberent tamquam Decretis Ecclesae
legitime factis. Celebrata itaque Sessione quarta absque eo, quod in illa aliquid statutum fuisset de Conciliorum Generalium
Praeterquam Constantiensis auctoritate circa fidei launionis materias . fuit post illam sessionem, ut dicitur in gestis a Basileensibus eitatis, per Franciscum Zabare l-lam Cardinalem Florentinum super articulo de refo matione Ecclesiae aliqualiter disputatum cum deputatis Nationum, quid vero ex utraque parte dictum sit , latet & ignoratur : nihil enim referunt gesta. Concilii, nihil commemorat Regestum , nihil plane habent acta ab ipsis protho notariis conscripta. Quod si tamen conjecturis uti liceat, nullatenus dubitem, quin Cardinalis Florentinus rationes allegarit, quas ante Sessionem quartam de non publicandis decretis habuerat, propter H diverio
493쪽
diversas nimirum opiniones de potestate Concilii Ge- neralis maxime in his, quae pertinent ad reformatio nem Ecclesiae. Quidquid enim sit de Concilij potestate, quam tempore schismatis Synodus immediato a Deo habet ad extirpationem grassantis haeresis A pestiferi schisiamatis , quod deficiente vero A indubitato Pontifice nulla alia auctoritas in Ecclesia restet ad illorum progressui obsistendum , ideoque de his statui potuerit id, quod Decreto primo Sessionis quartae continetur, abG tque eo quod hoc indubitati Pontificis auctoritatem impeteret , haerebat tamen Cardinatis Florentinus non Percipiens, quomodo Concilium Constantiense de reformatione Ecclesiae in capite statueret, nisi & jurisdietionem supra ipsum Ecclesiae caput usim paret, Quid hic responderint Nationum deputati, latet, ut sese primo acturos de unione ctiam membrorum cum capite, &post electionem unius indubitati Pontificis ipso praesente de reformatione. Potuerunt item respondere, ante elestionem veri Pontificis sese non acturos de reformatione in capite, nisi quantum spectat ad illa, quae tempore schismatis statuta erant pcr dubios Pontifices , & vel ob scandalum evitandum remedio , vel ob disciplinae instaurationem reformatione indigebant. de Papatu contendunt , Concritum Generale potest tem immediate a Deo habere statuendi , quaecumque mecessaria vel utilia judicaverit, .&illius statutis obediendum esse ac si verus Pontifex una cum Concilio statuisset, hocque non tangere opinionem de superior tate Concilij supra Papam, cum illa versetur circa casum, quando ex una parte est Concilium legirime convocatum , & ex alia unicus & indubitatus Pontifex, de quibus eodem tempore existentibus quaestio erat inter
1heologos A canonistas, cujusnam tamquam superio-
diximus , & ignoraturis: potuerunt tamen respondere, Potuerunt demum respondere, tempore, quo plures
494쪽
tis auctoritati obediendum esset. Haec, ut dixi respo dere poterant deputati Nationum ad articulum de reformatione Ecclesiae in primo Decreto controversum. Quoad secundum Decretum de puniendo etiam Pontifi-.Ce contumace dicere poterant, id quod habetur in gestis, illud pendere ex Decreto primo, idque sufficienter indicari per haec verba : supernam is seu ad ea flectans bi fictis vel faciendis. Quod si tamen velis , deputatos attonum aliud quid propugnasse, quod cum Cardin
iis Florentini sententia ex adverso pugnabat, constat ex gestis , neque a deputatis Nationum cum Cardinali Florentino de capitulis suisicienter, sed ut dicitur, alia qualiter dumtaxat disputatum fuisse , neque Cardinalem Florentinum cum suis c sacro collegio sequacibus la Regis Galliae oratoribus publicationi Decretorum Sessionis quintae, in qua Nationes absque alia inquisitione illa publicarunt, acquievisse, sed protestatos fuisse, quod ob scandalum evitandum ad sessionem ibant, non animo consentiendi his, quae audiverant in ipsa statui debere', ut A supra vidimus ex Regesto actorum Constantiensis Concilij. Hisce de sensu Decretorum a Patribus unius obediem tiae intento praenotatis, videamus jam , quid Patres post trium obedientiarum unionem de sensu illorum tradiderint , & quomodo Decreta illa in auctoritatem rec perint. Ac primo quidem de sensu primi Decreti Sessionis quintae circa articulum reformationis Ecclesiae in capite, Omitto notare omnia illa, quae a deputatis de- qiberata feruntur absque ulla, conclusione & publicarione , Praeterquam ubi de statutis a dubiis Pontificibus agebatur : omitto insuper omnia illa, quae Cardinales
indirecte fecerunt, ne Concilium reformationis materiam praemitteret materiae electionis. Sufficit enim n
tare ex Gestis Concilij, Anglos & Germanos ad instan- etiam Regis Romanorum conclusiae, quod nullatenus
495쪽
agerent de modo electionis futuri Pontificis, nisi absoluta materia reformationis in capite, &. hoc adeo displicuisse non solum Cardinalibus, sed & tribus aliis Nationibus Italicae , Gallicanae, &Hispanae, ut unanimi consensu fecerint protestationem superius inter Acta. Concilij Constantiensis editam, qua ostendunt, electio nem Pontificis ante caetera omnia faciendam, tum ob alia, tum ob illud maxime. diuod Clerus o populus nonnu
coli. M ss. orum Regnstrum, o Provincia rum nondum solide or clare huic Sacro Concilio adhaeserint, sed, ut communiter fertur , ex lectant fendae electionis Summi Pontificis eventum, uis elelim fuerit canonicὸ, isti obediant, alias non.. Nec non etiam, quod quorum' dam , qui eidem Concilio adhaeserunt, propter rumores distoriarum, is quasi impressionum , quas in eodem Concilio νιri a diunt , fides jam de eodem Conritio dicitur vacillare : ob quae jam scriptum,ct relatum est a pluribus Magnatibus,or aliis Zelaioribus pacis, ct unionis Ecclesiae, in Italia plurimum dubitari, ne in Vrbe Roma praetextu rumorum, o dilarionis praediciorum aliquis pro Summo Ponti sce absumatur, cui sors in praemisiis attentia tota Italia obediret. Ex quibus videmus clarissime, extra Concilium non unam Nationum de eius decretis fuisse sententiam, sed Regna, & Provincias fuisse, quae Concilii Decretis non obediendum putabant : quin imo ex iis, qui Concilio adhaeserant, non de m isse, apud quos fides eius vacillabat, & ipsum populum , ac Clerum Romanum de alio eligendo pontifice cogitasse, quod Pontifici potius , quam Concilio seorum sumpto obedire vellent. Notandum praeterea, cum tres Nationes cum collerio Cardinalium in ipso Constantiensi Concilio hujus sententiae essent, ut ante omnia electio Pontificis praecedere deberet, & Natio Germanica objicereti, quod agere de modo electionis ante reformationem , esset contra Decreta Concilij A capitula Narbonae conCO data et a tribus Nationibus , & collegio Cardinalium respon-
496쪽
responsum fuisse : Decreta in primis non contradiςςre, .sed mella conirarium e in omnibus enim locis, inquiunt, ubi mei Concilium, vel dicta capitula de agendis in isto Concitia loquuntur , semper propoMunt unionem , qua unio nec es, nec dici potes persecta , nisi Ecclesa unum caput miniseriale habeat, cui
corpus Ecclesa uniatur. Duplex enim secundum Sacros Doctoreses uni. Ecclesia r nna membrorum invicem, quae jam creditur 6se facta, altera membrorum ad caput, ut constituatur corpus int
grum, o perfectum, ct ista non est facta, igitur primo loco fenda.
Deinde in capitulis Narbonensibus dixerunt hunc esse ordinem : quod agatur de ejectione Petri de Luna, de electione Summi Pontifcis, o de reformatione Ecclesae in capite, es in membris. Et hic babes sensum Decreti 1. Sessionis s. per Decreta Concior enim a Natione GArmanica objecta intelliguntur Decreta Sessionis quintae , in quibus solum agitur de reformatione Ecclesiae in curia Romana sive capite : & illa decrcta quocumque tandem sensu sessione illa ab una obedientia contradicentibus pluribus Cardinalibus fuerint edita , Post Sestionem 38. unitis iam tribu obedientiis hoc sensu intelligenda dicuntur, ut non de
Concilio seorsim sumpto , quem sensum superioritati Concilij favere existimaverant Cardinales , sed Concilio , cui verus, & indubitatus Pontifex adest, qui sensus nihil ad superioritatem Concilij facit , intelligantur. Neque ego sum, qui ita decreta expono, sed ipsim et Concilij Constantiensis Patres , Sacrum Cardinalium collegium , tota Natio Italica, Natio Hispana, & quod caput est , ipsa Natio Gallicana , cujus Bituricensis Archiepiscopus ipsius Regis Galliae legatus integram protestationem publicasset, nisi ob factum occasione Regis Romanorum tumultum , in icistione illius pergere impeditus fuisset. Neque post haec contra Basileenses aliis monumentis
opus est,ut ostendatur, quantum a sensu Constantiensis
Synodi alieni fuerint, dum Decretum primum Session 1.
497쪽
de superioritate Concilij intellectum , ac si fidei esset ἰproponere ausi fuerunt. Dum aliqui reformationem in capite per Concilium seorsim sumptum aggredi tent hant; permisit omnipotens Deus, talia occurrere, quae hunc errorem corrigerent, & illam sine ipso Pontifice fieri non posse, ostenderent: s enim reformatios enda est, inquiunt tres Nationes cum collegio Cardinalium : qua major es, aui esse potes in corpore deformitaF, quam carere capite, ct Mephalum esse : illi igitur prior tamquam magis necessaria debet esse reformatio, quae cor Vsum ad caput reformet, is informet, ct contrariu- asserere, vel facere,n n videtur esse eorum. Contra haec autem Cum duo ex Cardinalibus, & pauci ex tribus Nationibus Nationi Germanicae adhaererent , audiendos illos non esse ipsae Nationcs asseruere, pro ratione addentes, quod turpe sit a sua Natione deficere, M ignominiosum in rebus spiritualibus non viris Ecclesiasticis, sed Regi Romanorum adhaerere, ad quem praemissa tractare, aut differre non pertinebat': unde dictae tres Nationes protestatae sunt cum Sacro Cardin lium collegio, de providendo Ecclesiae Dei per remedia oportuna, si reformationis materiam ante clectioneni veri & indubitati Pontificis praxedere debere, Germani pertinaciter in posterum tuerentur. Qua re nihil gravius dici poterat a Cardinalium collegio , & ex parte trium Nationum cum dicto collegio multo majorem partem ,& saniorem Constantiensis Concilij facientium, & majorem partem universalis Ecclesse repraesentantium. Verum quidem est, notari in gestis Concilij, haec magnam animorum perturbationem Regi, ipsique adhaerentibus attulisse, pluraque machinamenta hanc ob rem facta contra Cardinalium collegium , & horrendam tempestatem in Concilio obinde exortam fuista : sed si esset ex uita parte Rex Romanorum milite armato paratus ad capiendum Cardinales, & Praeclaros , ipsaque Naito Germanica reformationem praecedere debere , sustine-
498쪽
sustineret. stabat ex altera parte major numerus Patrum cum collegio Cardinalium , qui unionem in capite, scuelectionem indubitati Pontificis praecedere debero ostendebant, A dum terrore adigebantur, aperte conclusum est in sacro collegio, quod propter tales minas , O Gesta Con-
timores incussos , neque propter machinationes, quas sciebant Car- i'ainales peri contra eos, non dimitterent prosecutionem unionu
costae usque ad mortem, portabant capellam rubeum in signum Murur, , si vin esset pro Ecclem Dei , nec de aliquo te'ebantur. Unde, & fgnificata Regis indignatione , & deliberatione finali de capiendis octo Cardinalibus , aliisque Praelatis, ut ducerentur ad diversia loca in exilium. Cardinales , ct alij , de quorum etiam proscriptione ciebatur, consantes steterunt, nec omiserunt loqui , ct prosequi, quae, ia
Observatur deinde in gestis Concilii, hanc Cardinalium & Praelatorum constantiam fuisse victricem , ὀ de aliis triumpasse. Nam primo Natio Anglicana dcputatos suos pro modo electionis concessit, is ad mandarum Regis Angliae dimisit in ista materia Regem Romanorum e per Oratores autem Regis Angliae facta inter Cardinales,& Regem Romanorum concordia, statim Patriarcha Antiochenus , Archiepisto ου Mediolanenses, Episeopus Adriens , Orduo Cardinales Bononiensis, ct Senenses, es ali, de Galli. O Italia, qui adhaeserant Regi, dimiserunt Regem, nec solum obtulerunt Cardinalibus esse cum illis, sed qui hostes eorum fuerant, jam ante omnes alios materiam clectionis urgebant. Unde cum inita laudata concordi lRex Romanorum verbo suo non stetisset, sed cum N tione Germanica de novo proponeret, ut reformatio Praecederet, magna iterum in Concilio orta est controversia, & insistentibus quatuor Nationibus cum collegio Cardinalium pro acceleratione electionis, tandem victa Natio Germanica consensum praebuit, petivitque assecurationem, ct c tioncm ter ricretum irritans, quod poss
499쪽
electionem Papa feret reformatio ante coronationem Papa' oiaministrationem aliquam; posea fuerunt facta diversa formae Decreti ad hoc. Tandem fuit dicitum, Papa electus ligari non poterat. Notanda sunt haec ultima verba post seriam deliberationem pro finali responsione data. Ex iis enim non difficile colligitur, aliam longo fuisse mentem Patrum Constantiensium de auctoritate Summi Pontificis. quam Orbi Catholico obtrudere conata fuit turba Basiis
Enim vero , si Concilium seorsim sumptum sit supra unicum , A legitimum Pontificem , & de legitimo Pontifice intelligenda sint Decreta Sessionis quintae superius
allata , ut Basileenses Voluerunt, cur quaeso Concilium Constantiense haec Decreta in praesenti locum habere noluit 3 cur non renovavit, Pontificem obedire debere Concilij Decretis, sic ut qui obedire comtempserit , debite puniatur 3 cur his fundamentis innixum non judicavit, electionem Pontificis in casu contumaci ae irritandam nihil horum tentavit Concilium , quia aliena fuerunt a mente Patrum Constantiensium , unde Germanis responsum est: Papa et tus ligari non potest. Quando Decreta Sessionis quintae ab una obedientia edita fuerunt, tres erant de Papatu contendentes, & illa ad liberius obtinendam unionem statuta sunt: quando vero agebatur post Sessionem 38. de Decreto irritante, sermo erat de unico, A indubitato Pontifice, quem etiam ante coronationem ligari non posse, responsum est. Memoria scilicet repetebant Patres Constantiensis Concilii illud Antiqetorum effatum . quod qui summam potestatem ligandi A solvendi a Christo Domino acceperat in Petro', ita alios judicet. ut de illo nemo mortalium se 'tentiam ferat, ideoque Papa eleam ligari non possit. Hoc a Patribus Constantiensibus datum responsum , nemo inhiatic usque diem typis edidit, & quia illud aliaque plura ignoravit Orbis Catholicus , opinio Basileen umJapud
500쪽
nonnullos praevaluit, ad quam evertendam vel hoc so, tum testimonium sussicit. Cum enim hoc audissent , finaliter consenserunt . quod daretur per Decretum Concili j in forma cautio de fienda reformatione post electionem Papae, ita ut Romanus Pontifex per Dei Gratiam tunc assumendus cum ipso Constantiensi Concilio vel dc putandis per sin putas Nationes deberet reformare Ecclesiam in capite& in membris juxta capitula in unum collecta, inter quae ad instantiam Nationis Ges manicae positus erat sequens : propter quae, o quomodo Papa psit corrigi, aut δε- poni. Quem articulum numquam futuri Pontificis judicio decidendum commisset Concilium , si editum ab una obedientia Sestione quinta Decretum pro legitimoia indubitato habuisset. Et hoc est, quod olim legatis Galliae Decreta Sessionis quiptae pro avectoritate Conci- lij Generalis supra Papam allegantibus responderunt tres Cardinales ab Eugenio IV. deputati in actis hucunque ineditis r Primo, quod Patres de Constantia non videntur habuisse istum erroneum sensum de potesate Conciliorum , quem habuerunt Basileenses, es practicaverunt. Secundo, quod
dioisitio soti in Constantia , hii fariti tempore schismatis ab
una obedientia tantum, videlicet Ioannis 23. ct non tota uni- ωesali Eccles a d unde cum omnes obedientiae simul Constantiae convenirent . decreverunt in Sestono 36. quod Papa cum Concilio haberet declarare, propter quae ct quomodo ' ipsa posset corrigi. . Neque putes , his omnibus obstare, quod non solum Nationes, sed & ipsi Cardinales deputatos dederint pro materia reformationis, & reipsa ante electionem Pontificis aliqua in materia reformationis statuerint ad Curiam aut Pontificia Decreta spectantia, ut Sessione i9. in Causa fratrum minorum, & Sestione 39. in causa Curiae Romanae : quidquid enim deputati a Nationibus &Cardinalibus constituti egerint , patet ex actis, nihil determinasse, conclusisse , aut Concilio ipsi circa refor- I mationem