Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Dissertatio

niationem in capite definiend*m obtulisse, quam quod Pontifices dubios spectat, vel eorum Decreta tempore schis malis facta, ut sunt Decreta Sessione i9. in causatratrum minorum contra bullam Alexandri V. & alia bessione 39. de spoliis & procurationibus, de non transferendis invitis &C. in quibus rebus excesserant tempore schismatis vacij pro Pontificibus sese gerentes. Quod si aliqua sint, quae etiam Pontifices indubitatos tansnant, ut Capitulum frequens , & aliud de professione fidei mClenda ante consecratio nem a Pontificibus, illa spectant acl extinet lonem futurorum schismatum , ut capitulum ttrequens, in quo Patres Constantienses pro veris & indu- Ditatis I'ontificibus. nullam poenam injungunt, nullam memmnem coactionis faciunt , prout tamen faciunt In Decreto de schismatistempore , ubi circa Pontifices tempore illo vi vcntes poenas etiam privationis Papatus constituunt. Quoad professionem fidei autem juxta an- ltiquorum mores Pontis cibus praesicriptam, notandum, quanta cum cautela Patres procellarint : enumeran omnia Concilia Generalia tam in oriente quam Occidente ante illud tempus celebrata, in quorum Decreta ad fidem spectantia Pontifices ante consecrationem jurare debebant, solius autem Constantiensis Concilii mentionem omiserunt. Nullum Concilium ex omnibus Generalibus tam specialem constitutione se ediderat,de Observandis a quocumque, etiam si Pontificalis aucto Ti. ην Decretis fidei a se statuendis , quam hoc Concitrum Constantiense Sessione quinta, & cum aginretur Sessione 39 de professione Pontificis pro obser- vantiis ecretis Generalium Conciliorum , adducuntur

Orientalibus celebrata, & adduntur Concilia Romae in Laterano , Lugduni , & Viennae habita , quae crant

ab Occidentalibus ante illud tem

celebrata, & Decreta fidei continentia: Conflanticia sis

Vero

502쪽

vero Concilij nulla fit mentio, licet iam plura edidisset de fide Decreta , quam ullum praecedens Concilium quid hic subsit, dicant obsecro, qui norint ρ nos sal vel ex hoc loco evincimus ipsum Constantiense Concilium Sessione 39. ad fidei Decreta a se edita Romanos Pont fices ante approbationem adstringere noluisse : Romani enim Pontificis esse , ut Decreta fidei a Concilio statuta approbet & confirmet, sufficienter patebit ex seque tibus.

improbanda sit eorum lententia, qui Decreta

Segionis quinta ut minus confirmata robore carere existimarunt.

DUO sunt, ex quibus Decreta Sessionis quintae ut minus confirmata robore caruisse praetendi possunt. Cum enim ab una dumtaxat obedientia statuta sint, quaeri potest primo, an post trium obedientiarum unionem ab omnibus Concilij Patribus admissa sint ρSecund , cum post fugam Ioannis 23. pronuntiata fuerint , quaeri potest , an post electionem veri & indubia tali Pontificis a Martino V. comprobata sint possct Praeterea peti, cum non omnes Nationes & populi Concilio adhaeserint ante electionem Pontificis , an tota Ecclesia post ipsus electionem Decreta Sessionis quintae acceptarit, & usu confirmarit: verum cum hoc Iertium Parum urgeri possit ad jnfirmandam au istoritatem De- Cretorum Sessionis quintae , si a tribus obedientiis , de Nartino quinto confirmata fuerint, relicta in aliud tempus hac de re quaestione, duo priora dumtaxat nunta examinabimus, quod & illa ad actorum Constantien- I α sum

503쪽

a Dissertatis

sum illustrationem faciant , quae sola hic illustranda

suscepimus. Quantum autem ad Patrum Constantiensum sententiam post trium obedientiarum unionem, licet plura superiori capite dicta sint, unum tamen hic addere necesse est, varia scilicet a Rege Romanorum mota fuisse, quorum occasione magnae animorum discordiae inter Patres Concilij exortae, pluresque impressiones factae

sunt, ut non solum vi rationum, sed & metu, ac terrore mimi concertare viderentur. Videbatur renovata tem

pestas ab Evangelio descripta , in qua navis Ecclesiae ventis percussa, undisque agitata operiebatur fluctibus, ut jam plurium audirentur clamores , desperatum esse de unione Ecclesiae, & non amplius curandum de salute publicii, sed cogitandum de salvanda propria perso . EOusque pervenit tempestas , quam non meis verbis sed gestorum descripsi, cujus aliam rationem non invenio, quam quod vexatio det intellectum , permiseritque Omnipotens navem Ecclesiae horrendum jactari , ut per

trium de Papatu contendentium depositionem vacanici Sede Apostolica auctoritatis Rae metam non e Xcederent Patres , neque ad alia se converterent, quam ad Christum in suo vicario excitandum, verum quo Pontificem eligendum, quo exurgente imperaretur antis umari, fieretque tranquillitas magna: Spem hanc praeter Cardinales conceperant tres Nationes , dum in protestatione omnium nomine facta non solum Decretum Sessionis quintae de reformatione

post electionem Ponti scis facienda interpretati sunt, sed & a Corpore Acephalo ante electionem Pontificis prae animorum contentione , & opinionum diversitate seri non posse indicaverint e Drerum successu edocti Angli oculos aperuerunt, & ad mandatum Regis sui Cardinalibus adhaeserunt : quibus demum accessit Natio Germanica , ut de relinquenda ad futuri Ponti ficis electio-

504쪽

Caput III. 69

electionem reformatione consensum praebuerit. Elcis o igitur omnium votis Martino quinto , sicut oriente sole recedunt nCctium tunc brae, sici fugatae sunt animorum discordiae, & dici potest , quod ubi Concilium an tu electionem Pontificis tamquam navis sine gubernatione hinc inde fluctibus collisa agitabatur, post electionem Pontificis sedata tempustate in tranquillo mari naviga' rit, quia Martino quinto dirigente Concilium, tranquillitas magna apparuit. Vix electus crat Pontifex , quin illi, qui se Romanae curiae infensissimos Cnenderant, ad pedes eius sese prostraverint, &. ipse Romanorum Rex quasi auctoritatis Concili j oblitus solum Pontificem respexerit. Non CO-gitabatur de professione fidei facienda ante cons crationem , licet Concilium Sestione 39. illud statuisset , sed electione facta consecratus fuit Martinus, & postea fidei professionem fecit. De reformatione Eccles, in capite,& in curia Romana una cum Concilio aut eius deputatis per Pontificem facienda positerant Patres octodecim articulos, &postquam Martinus quintus deputatos CXCardinalibus dederat, id aliquot diebus ea tu re per illos cum deputatis Concili j egerat, cx λxtil. non nisi sex articuli publicati fuere Sessione XLIII. addito, quod tam hisce articulis, quam alijs in particulari cum Nationibus concordatis satisfactum si Decreto super reformatione per Concilium edito. Neque mirum videri debet, ex XVIII. articulis fuisse relictos XII . quia inter illos plures erant Sedis Apostolicae auctoritatem immediate tangentes, quos si Concilium Acephalum reformari desiderarat,Concilium capiti suo unitum deseruerat. Nempe erat tunc Pontifex, qui

Sedis Apostolicae auctoritatem defendebat, eiusque jura tuebatur: & quamvis aliqui dicant,reformationis capita ad futurum Concilium , quod Martinus V. juxta capitulum frequens Papiam post quinquennium celebran-

505쪽

-- I

Dissertatio

O . dum indixerat , fuisse reservata, & interim pro illo

quinquennio cum singulis Nationibus concordata de illis inita. Ego tamen, qui concordata hucusque ine dita legi, testari possum , de omnibus reformationis ar, liculis actum fuisse a Natione Germanica post electionem Summi Pontificis : idem testantur XV. capitula a Philippo Labbeo ex codice Capra ni censi edita, &. male ad Sestionem O. cum ad Sessionem 43. spectent, relata. Enimvero sub is. illis capitulis comprehenduntur omnes articuli reformationis , unico dumta Xat e Xcepto, in quo petitur : propter piae ct quomodo Papa positi corrigi odeponi. Quem proinde articulum credebam vel a Nationibus non fuisse propositum post electionem Pontificis , vel a Martino quinto ut novum aliquod la hucusque inauditum fuisse rejectum. Et hoc ultimum revera contigisse , didici ex aliis M. SS. Codicibus , in quibus iaciai s. sed sexdecim capitula exhibentur , iste que a Labbeo Omissus post titulum nonum legitur : qnabui canio Papa o c. Non uidetur prout nec visum fuit in pluribus Nationibus , circa hoc aliquod novum statui vel decerni. Reliquos articulos de an natis , indulgentiis, appellationibus , & si qui alij sint auctoritatem Pontificiam vel curiam Romanam tangentes, aut ita praetermissi fuerunt in concordatis, ut de iis se nihil statuere velle declararit Martinus V. aut si statuerit, Sedis Apostolicae auctoritatem illaesam servarit, ut de appellationibus probari posset ex conco datis cum Natione Gallicana. Et cum haec omnia constent de mente Martini V. voluerunt aliqui ex verbis eiusdem Pontificis Sessione 4s. occasione legatorum Regis Poloniae prolatis, ipsa Decreta Sestionis quintae per eum confirmata fuisse. Obtulerant legati supradicti deputatis oncili j libellum cujusdam Fratris Ioannis Falcken bergh notorio Crudeli sti mas haereses continentem , quem ut talem damna rant omnes Naciones ta totum Sacrum Cardinalium coli

506쪽

Caput III. 7 I

collegium, ac insessione publica damnandum statuerant : unde legati animadvertentes Concilio Sessio me s. finem impositum iri , rogarunt Sanctissimum D. Martinum in Pontificem , ab eodem Concilio electum, quatenus ante dis lutionem Concili j dictus libellus tamquam haereses & errores continens damnaretur , seu damnatus nuntiaretur , alioqui protestarentur de gravamine, A de appellando ad futurum Concilium. Et horum occasione referunt acta superitis edita , Martinum cum nonnustra ali' multum dicerent, es tumulium sacerent , impositio omnibuου silentio dixisse- respondendo ad praedicta, nod omnia di gula determinata, conclusa , ct decreta iis materiis Hei, per praesens Sacrum Generale Concilium Consta tis e. Conciliariter renore, se inviolabiliter observari voti bat, se numquam cstntravenire quoquo modo, usique sic Conciliariter facti approbat, es rati cat, se non aliter , nec ali3 modo. CumqUC Paulus Vol ad inuri alter Poloniae legatus vellet progredi, proponere superius e Ahibita, fuit sibi per Atu, Bum de Lance de mandato Domini Papae impositum fontium sub poema excommunicationis , quo silentio imposito idem Paulus iacuit. Et ex his omnibus quidam considerantes haec

Martini verba , quod omnia & singilla determinata laconclusa in materiis fidei per praesens Concilium Constantiense Conciliariter tenere & inviolabiliter obse vare volebat, iis ipsis De Oreta Sessionis quartae &. quintae tanquam ad materiam' fidei spectantia , & Conciliariter determinata a Martino probata & firmata fuisse

contenderunt. Verum relicta nunc controversia,de Conciliariter adlis,

certum est , Martinum V. per materias fidci ibidem non intellexisse Dccreta Sestionis quartae & quintae :- tria namque, materiarum genera in Constantiensi Concilio distingui solebant unum materiae fidei ; secundum

materia: unionis ; tertium materiae reformationis. Per

primum intelligebatur in Constantiensi Concilio, illud, quod

507쪽

et et Disertatio

quod fiebat contra haereticos et per secundum, quod fiebat contra tres conicia dentes de Papatu , & pro trium obedientiarum unione, ac claesione veri, & indubitati Pontificis : per tertium, quod fiebat pro reformanda Ecclcsa in capite, & in membris. Duo ultima nullam pati possunt controversiam : primum ex ipsismet aetis patet: ubi de materiis fidei mentio facta reperituro, semper agitur de iis, quae facta sunt contra Ioannem

Wiccles, Ioannem laus, vel Hieronymum de Praga, eo rumque articulos haereticos, &numquam de alia materia. 'Ut autem hujus rei veritas magis patefiat, testantur acta Constantiensis Concilij a quatuor Sedis Apostolicae

Notariis conscripta, quod , cum Sessione quinta electus Poananiensis pronuntiaret Decreta superius allata, illa' edita sint per modum Constitutionum ad consequendum facilius unionem , Sc reformationem, iitque sic pronuntiatis statim addunt : Gibu itaque perae tu supradictus P

ter Dominus Andreas electus Poetnaniensis legebat quaedam a

mismenia in materia fidei, o super materia Ioanns Hus detenti per Concilium , ct quodam Ioanne UViscles, quae sequuntur M. Hic oculos eruditorum appello, ut acta legant, Sc videant, Sestione quinta distinctionem fieri inter Decreta, quae per modum constitutionum dicuntur ab electo Pognaniensi pronunciata, A ad visamenta contra haereticos praelecta , quae sola a Concilio ipso dicuntur versari in materia fidei : unde ijdem Notarii Sessione sexta mentionem facientes materiae fidei, non de alio, quam Ioanne Hus loquuntur, A Sestione septima dum statutum referunt , quod quarta Mensis Maii debeat feris io in materia fidei, addunt: videlicet juper condemnatione memoriae Ioannis x mccles c ut mirum non sit, quod duo N. SS. Codices Vaticani habentes titulos in plerisque iocis actis Constantiensibus praefixos, quotiescumque notant titulos in muria fi dei, vel in causa fidei, toties agant

508쪽

agant de Wicclemis, Hussitis, & Bohemis haereticis per

Concilium damnatis , sic Codex Vatic. H. S. sub nu-mur. 1197 habet titulum Sessione XIII. in materia fidei.& sub hoc titulo decernitur contra Bohemos, communionem sub duplici specie laicis non esse necessariam. eamque illis recto negari. Sequitur alius titulus : δερ tantur commissari, in causa fidei, & sub illo titulo agitur de examinandis causis particularium de haeres, ta erroribus in fide Catholica, A moribus accusatorum et idem videre est omnibus aliis locis, ubi tam in hoc Codice . quam in alio sub num. i . fit mentio causae fidei : ut indubitatum sit, a Constantiensi Concilio per materias fidei illas intelligi, ubi contra haereticos eorumque e rores tunc vigentes agebatur. Neque aliud voluit Maselinus quintus per materuas fidei, quam quod per illas in Constantiens Concilio intelligebatur, neque aliud plane intelligere debuit . quando omnia , & singula in materiis fidei Conciliariter determinata probavit Sesesione XLV. Enim vero occasione libelli Ioannis Falhen-bergh agebatur de propositionibus notorie haereticis damnandis , vel tamquam damnatas declarandis, adeoque de illis agebatur, quae Concilium Constantienseper' materias fidei intelligebat. Quid ad haec Martinus quintus ρ Respondit ad praedicta, se solum confrmare , quae Conciliariter conclusa , & Decreta fuerant in materiis fidei , qualia erant omnia illa contra Ioannem Hus, Ioannem Wiccles, Hieronymum de Praga, & Bo- hemos in publicis sessionibus determinata, quae proinde speciali constitutione inter cunctas. Constantiensi Concilio approbante anno i 18. Octavo Kalendas Martii toti Ecclesiae credenda proposuit : non autem illa contra Ioannem Fallienbergli proposita : quia licet causa eius in materia fidei esset, non tamen Conciliariter in publica sessione determinata erat: ex quibus manife

stum est , quod Martinus V. per materias fidei, nihil Κ aliud

509쪽

Dissertas,

aliud intelligere debuit, sed & re ipsa nihil aliud interu

lexit, quam determinata, conclusa, Adecreta contra haereticos, eorumque propositiones.

Absit igitur, Martinum V. Sessione XLV. confirmando omnia, A singula in materiis fidei Conciliariter Decreta, confirmasio quoque Decreta Sessionis 4. A sde superioritate Concilii intellecta: de iis confirmandis

Summus ille Pontifex nequidem tunc cogitabat. Longἡ aliam habebat Martinus V. de Sedis Apostolicae auctoritate opinionem, quam ut illam Concilio seorsim sumpto submitteret : neque ut hoc probem , alio testimonio indigeo , quam ex actis Sessionis XLV. desumpto. Sessione XIII. elegerat Concilium commissarios in causa fidei ex collegio Cardinalium quatuor, A ex Nationibus plures, ad audiendum, in examinandum causas haeresum, & errorum in fide Catholica, A moribus, undecumque habuissent, & haberent originem; cum autem Rex Poloniae , & Dux Lituaniae scripsissent ad Concilium pro remedio contra exortas in suis regionibus haereses, Oratores Regis Poloniae , ta Ducis Lituaniae unum ex fautoribus haeresum ad dopulatos judices detulerant, A libellum eius haeresibus scatentem damnandum obtulerant, ac re ipsa per )udices Concili, a Sacro Concilio Constantiensi depulatos rite, cum omni debita solem

nitate, o maturitate damnatum receperant. Neque his contenti per omnes Nationes eiusdem Concili, , ac Sacrum Collegium Feverendorum P. D. S. R. E. Cardinalium dicium Sacrum Con-

rilium inigranies se consituentes conclusum, se ordinatum in publicis, Si authenticis Scripturis obtinuerant, quod dictus libellus iam uam haereses continens in Sesone publica per Sacrosanctum Concilium publice damnaretur, stu damnatus nuntiaretur. Quae omnia licet a Concilio seorsim sumpto facta essent, adeo ut nihil aliud restaret, quam in pu

blica sessione libellum damnatum declarari; solus bla tinus V. ne seret, effecit: α cum a multis multa dicerentur,

510쪽

rentur imposito omnibus. silentio, non petito ullo Patrum consensi, sola auet itate Pontificia do illo nihil declarandum esse constituit, & siς omnium Nationum,& Cardinalium Ducreto, solus obstitit : utque ostend xet, sibi supremum in rebus fidei judicium competere, acta in materiis fidei , a Concilio Constantiensi in publicis Sestionibus De creta confirmatione sua indigere monstravit, A verba, quibus confrmabat , in publica essione coram P tribus Constantiensibus iterato pronuntiari mandavit, iisque tacentibus, ta nihil conta dicentibus actis Concilij inseri jussit. Neque hic finis fuit ; dum enim Paulus Voladinuri

unus cx Regis Poloniae legatis animadvertisset, libelli damnationem minimc publicandam , protestationem& appellationem ad futurum Concilium prosequi tentavit : sed ut loqui coepit, statim fuit ipsi de mandato Domini Nostri Papae impositum silentium sub poena excommunicati nil , quo quidem silentio imposito idem Paulus tacuit. Summus autem Pontifex ostensurus mentem suam de supremo successorum Petri in causis fidei judicio, in consistorio publico an . I i8. Constantiae habito constitutionem ad Perpetuam rei memoriam fecit, A praesentibus pluribus Concilij Patribus promulgavit, in qua reperitur haec assertio et nulli fas est, a supremo judice, videlicet Apostolii a 4pV si so-Sede, seu Romano Ponti De I ES V Christi Vicario in terris v ' 'μ' pullare, aut istius judicium in causis Dei, qua tanquam majores ad ipsum se sedem Apostolicam deferendae sunt, declinare. Qui hujus constitutionis meminit Ioannes Gersonius, eam occasione legatorum Regis Poloniae editam fuisse innuit, ut videre est in eius tractatu sub titulo : quo- moto , ct an liceat a Summo Poni re appetiare ,seu eius judicium declinare. Conatur in illo traistatu Gersonius ostendere , supra laudatam Martini constitutionem oppositam esse declaratio is bus sexto Aprilis anno i IJ. editis, qu*sunt ipsiemet declarationes ab una obedientia sine com

K a . . muni

SEARCH

MENU NAVIGATION