장음표시 사용
11쪽
De forma corrigendi erroris in negotiis gerendis jure naturae , O gentium .
ETsi compositores Pandectarum, ut di
ctum est, de errore peculiari capite minime tractaverint; tamen, quoniam error nouspernenda est in integrum restitutionis caussa , dc praecipuum est contractuum, conve tionumque u tium , idcirco hoc loco restitutiones in integrum, quae maioribus praesta tur, bc praecipua contractuum vitia expositurus , ab errore exordium sumam . Errorem ab ignorantia philosophi secernunt, M, quum e verborum proprietate i qui volumus , res sunt distretae : etenim ignorantia est scietitiae, seu notionis defectio: error vero dicitur falsa persuasio, quae ad ignorantiam accedit. Verum iurisconsulti ignorantiam , & errorem promiscue accipiunt: nemo enim errat, nisi rem ipsam ignoret:& contra ignorantia in contractibus, comventionibusque nequit esse ab errore seiuncta, ut rectissime scribit Evectardus Otto ad Pu-
12쪽
L1κER II. CAPuae II uir findorfium de O. H. O C. lib. I. caP. I. Ut autem qualis sit in integrum restitutio, quae ex errore tribuitur , bc quid vitii contractibus, conventionibusque error afferat, plenius, ὀc planius, quam vulgo exponatur , principio inquirendum, num error iure ΠZ- turae omnis iustitiae, & aequitatis fonte conventionibus obsit, bc qua ratione sit corrigendus : δc quatenus id iure civili fuerit probatum , ut ita facili negotio intelligator , quid novi iure praetorio in hac parte sit i troductum ; idcirco separatis capitibus agam de forma corrigendi erroris iure naturae, tigentium: iure civili: ὀc denique iure praetorio: idemque faciam , ubi de dolo, bc m
. Et quidem de pacto errantis, inquit Gr
tius I. B. O F. lib. u. cap. II. g. 6. 1atis perplexa tractatio est, ut ipse reor , magis ex scriptorum varietate, quam ex ipsis iuris naturalis regulis: nam, ut mittam the logiae moralis scriptores, ic sacrorum caninnum interpretes, qui variis distinctionibus maximam partem ex iure civili desumtis, Minepte ad rem adaptatis, omnia confuderunt; qui de iure naturae ic gentium tractarunt ι
13쪽
sere omnes docuere pacta ex errore initarata non esse ; quare Grotius d. loe. scribit: Similiter dieemus, s promisio fundata sit in praesumtione quadam facti , quod non ita isthabet, naturaliter nullam ejus e se vim , quia omnino promit or non consen it in piomiistam ... Si υero adfuerit quidem error . sed in quo fundata non fuerit promidsio , ratus erit actus νutpote non dejiciente vero consensu . Idemque adserit Henricus Cocceius, qui longius progreditur, cuius verba Samuel filius ad Groe. d. loe. refert: Si enim naturae ductum sequimur, nulla eo nυentis eonfisere poterit, in qua e ror qualiscunque praeterquam nominis , avrsyllabae L. 9. g. I. D. de contri emt., O L. 5q. pr. D. de manum. tes. J ineidit: sed nis negotium , eonsensusque ita dividuus si, ut utile ab inutile commodo leparari potist , tota conventio necessario dolete . Samuel quoque Pusendorfius de I. N. OG. lib. 3. cap. 6. g. 5. , O de O. Η. O C. lib. I. cap. 9. I 2. Grotium sequitur, ut tradat, eum, qui ex errore contraxit, minime
esse obligatum, quod minime consenserit; nisi quod quaedam de poenitentiae potestatefacienda ei, qui promisit, re integra, deque
14쪽
L1sER II. CAPUT II. a I9 ea deneganda, ubi res desierit esse integra , parum commode subiicit. Alii varias distinctiones comminiscuntur , quae ad hanc rem involvendam magis, quam declarandam faciunt .
Sed mihi verissima videtur Samuelis Cocceii in disy prooemial. I a. q. si I p. sententia, quam ipse explicatius proponam , & demo strabo, scilicet, error vel negotium ipsum respicit, vel extra negotium versatur : ubi negotium ipsum respicit, vel eius substantiam spectat, atque illud irritum reddit: vel adiuncta, bc negotium minime infirmat: uti neque viribus negotii ossicit, si extra negotium versetur . Verum enim, ubi error negotium minime infirmat, puta , quod rerum adiuncta spectet, vel extra negotium verse- tur, si contrahentium alter damnum iniuria, alter lucrum ex errore reportaverit, hic, quatenus lucro auctus est, illi damnum repara
Dicam planius, omnia negotia contrahentes gerunt de rebus, quae in commercio sunt, quaeque alter alteri, vel sibi vicissim promittunt : atque aliqua de causia ad contrahendum inducuntur . Idcirco , si vel de rebus ,
15쪽
quae promittuntur, quaeque alienantur , VeΙ de personis contrahentium erratum sit; error
ad negotium ipsum pertinet, quippe quod &personae contrahentium, & res , de quibus
contrahitur, constituunt: sin ex falsa caussa contrahentium alter ad contrahendum fuerit inductus; error extra negotium est, nam caussa contrahendi contractui minime coli: ret, seu extra contractum est.
Ubi error ipsum negotium, quod geritur spectat, ut discerni possit, utrum ad substantiam illius pertineat, an non; ex cuiusque negotii natura existimandum est: etenim emtio e. g. est contractus, quo merX pro ce to pretio alienatur, quapropter me , & pretium ad substantiam pertinent contractus, de quibus si contrahentium alter , vel uterque erraverit, emtio nulla est . Hinc si ego Pamphilum emere , tu Stichum vendere putabas: vel ego, δc tu de Pamphilo sentiebamus, quum is , qui venibat, Stichus esset, iure naturae emtio non valet. Et pari ratione, si quum Stichum emerem, ipse putarem centum me cari , tu centum viginti vendere : vel centum, quae ego solvebam, tu centum viginti
esse credebas, nihil valet, quod acti est.
16쪽
LIBER II. CAPυT II. uar Personae vero contrahentium in emtione ad substantiam minime spectant contractus , quemadmodum ti adiuncta, seu qualitates re-Tum , quae Venundantur , multoque minus nomen seu rei, quae venit, seu eius, qui ven dit, emitque ad substantiam referri potest contractus . Quare, si in his fuerit erratum, emtio venditio irrita iure naturae pronuncianda non est, veluti , si Titio venditurus rem Seio vendideris , quem Titium esse putabas : aut a Titio emturus a Seio emeris: vel si mulierem mercatus sis, quam Virgi nem vel tu solus, vel venditor quoque esse putabat: vel eam Syram, quum Lesbia esset, Credebas: aut eam Archillin vocari, quum ei Philotium nomen esse. Idem paene de locatione conductione, cae terisque onerosis contractibus dicendum est , nisi quod in locatione operum , Vel opera' rum interdum peripnae locatoris , vel conductoris ad substantiam referantur contractus , interdum non reserantur, prout personae industria electa est, vel non est. Nam si tabulam pingendam Pausioni locaverim, quum puta rem Apelli, vel Parrhasio locare: aut V tinium pro agenda fabula conduxerim, quum
17쪽
crederem Sex. Roscium, aut L. Ambivium conducere, iure naturali non valet locatio conductio. At si Seium operarium ad vineam eXcolendam conduxerim , quum existimarem Titium conduxisse , valet contractus . In negotiis vero beneficis, item in societate seu bonorum , seu vitae, hoc est matri monio, personae ad substantiam pertinent nemgotii , nam Sc ad substantiam pertinet beneficii , cui conseratur, & ad substantiam societatis, potissimum matrimonii, cum quo ineatur : illud enim non nisi certis personis collatum volumus, hanc non nisi cum certis personis initam . Ideoque si Titio don turm , aut legaturus, Seio donaverim, aut legaverim: aut cum Titio societatem initurus cum Seio intuerim: aut Titiam ducturus Seiam duxerim; naturaliter nihil valet,
quod acti est. Quod si de adjunctis person
rum erraverim , id ad infirmandum contractum nihil facit, veluti si Titio donaverim, quem sobrium credebam , quum ebriosus es' set, Vel quem gratum sperabam , quum in gratus sit: aut cum Titio societatem iniverim , quem hominem frugi, bc attentum p tabam, quum nebulo esset, & negligens: aut
18쪽
LIBER II. CAPUT II. 223 Seiam duxerim , quam obsequentem, & morigeram rebax , quum imperiosa esset, bc rixosa .
De materia vero elegans quaestio est , num ea ad substantiam reserenda sit contractus ,1eu utrum, ubi de corpore constat, si in materia fuerit erratum, contractus valeat, an non:
1ed de ea commodior erit capite sequenti dicendi locus, ubi de forma corrigendi erroris iure civili disputabimus .
Caussa denique contrahendi, quum contra diui minime cohaereat, seu extra contractumst, si falsa sit, nequaquam poterit contra Eium infirmare. Quapropter si servum emem xim, quod eX errore putarem eum, quem habebam, mortuum esse , alioqui minime emturus : aut operarium ad excolendam vineam conduXerim, quum alium a patre conductum ignorarem, quod si scissem , minime conducturus: aut Titio donaverim, quum falso crederem me absente mea negotia curasse, alias nequaquam donaturus: aut Seiam uxorem duxerim , quam existimabam patris heredem , pr divitemque esse, alioqui neutiquam ducturus; emtio , conductio, donatio, nuptiae consistent, neque propter errorem poterunt
19쪽
DE RESTITUT. IN INTEGRuMinfirmari; nisi quod Titius, cui ex errore
donavi, ne cum mea locupletetur iactura, quod accepit, reddere debeat, ut mox dicam, ubi exponam formam erroris corrigendi. Atque hanc meam sententiam ita expositam facile est ex ipsis iuris naturae principiis
confirmare, atque ad ea, quae contra afferuntur , respondere. Quum enim contractus, conventiones, negotiaque omnia ex consensu
substantiam capiant, eo sublato in irritum recidere necesse est : consensus vero duobus constat cognitione eius, in quod consentitur, Voluntate, qua consentitur; quorum si aDterum desit, consensus quoque deficiet: animus enim hominis ita comparatus est, ut nisi, quod sibi mentis lumine monstratum, Sccognitum sit, nihil adpetere, aut velle possit . Ignorantia vero, bc error, qui ad ignotarantiam falsam persuasionem adjungit, lumen mentis obscurat, δc cognitionem rei subm vel, quo fit ut omnem animi consensum excludat , quare dici solet: error consensum non habet, L. a. pr. D. de judie. & errantis nullus est consensus, L. 9. C. de jur. O factis ign. O L. nihil II 6. f. u. D. de reg. Jur. Verum ignorantia, & error consensum
20쪽
removet ab ea re, in qua erratum , quam utpote minime cognitam animus nec adpet
re, nec Velle potest . Hinc sequitur, ut si de iis, quae ad substantiam pertinent contractus , fuerit erratum, contractus valere nequeat , quum ab eo omnis consensus propter errorem sit remotus: ubi vero error in iis intervenerit, quae substantiam contractus nequaquam spectant, contractus ob eam rem vitiari non possit, quod ejusmodi error neutiquam consensum a contractu submoveat: sed ignorantiam inducat eorum , quae ad ςontra,ctum minime reseruntur: nec dissimilis sit errori eius , qui contrahit, & errat de iis, quae
in contemplatione consistunt eorum , quae in contractum deducuntur. Idque usuvenit, quan do quis errat vel de adjunctis rerum , bc per, sonarum, vel in caussa contrahendi; qui e ror multo minus potest contractui obesse, quum caussa contrahendi contra qui non cohaereat , hoc est extra negotium sit; quo sensu Papinianus in L. quum tale γ . f. a. ori eond. O demons. scribit rationem legandi
Ad haec, si error de adiunctis rerum, & personarom in omni negotio illud infirmaret ,