De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

1 a xxsTITire. 1N 1NTRORUM aquae fuerit mixtum, emtionem aquae pro vis no ratam esse . Denique ad d. l. 21. 6. u. D. de aer. eme.

quidam respondent, idcirco emtionem fuisse mensae, quasi citreae, quae non erat, quod in materia ligni non fuerat erratum, cuius Vero ligni fuerit mensa, parum retulisse . Sed, si hoc admittimus , pariter dicere debemus ,

si aes pro auro fuerit emtum , emtionem comsistere, quum in materia metalli non sit erratum : deinde apud veteres Romanos ron parum referebat, cuius ligni mensa esset :fortasse plus intererat inter mensam citream , roboream , aut nuceam , quam inter aurum,& orichalcum: nam menta citreae maximo erant in pretio, plurimi vende bantur, ut scribit Plinius Iib. I s. cap. 15 Alii vero , ut Cuiacius II. Obs. 5. Connanus VII. eomm. 6. 5 Hottomanus ad eie. daact. emn pro emisonem ese , legendum putant emisonem non ego , atque ita nodum

non stivunt, sed recidunt. At huic emendationi se Florentina, & uulgata lectio obstat, M verborum Pauli contextus scribentis:

quamυis supra dixίmus , quum an eorpore onsentsumus , de qualitate autem dusentia in

42쪽

mus , emtionem esse , ubi si legamus emi; nem non egis , omnem sensum corrumpimus, te iuris rationem convellimus . Has ergo interpretationes probare nullo

modo possum : nam, quae tecentiores quidam tradunt seu iuris naturalis , seu civilis scriptores , ea nihil moror: sed in simplicitate naturali aio, quamvis materia , sit sexus ad adiuncta, & qualitates rerum videantur referenda ; tamen semper Inspiciendum esse , quid actum sit: nam multum interest , utrum materia in contractuin fuerit deducta , an non, idemque de sexu dicendum seu utrum de materia expresse , vel tacite actum sit, an non; ut priore casu ad substantiam pertineat contractus , bc error interveniens contractum infirmet : posteriore vero nossinfirmet, quum ad substantiam contractus minime pertineat . Eiusque rei ratio evidens

est , quoniam ubi materia in contractum deducta est , seu de ea ex 'esse , vel tacite actum , in corpus non nisi sub conditione eonis

sensum , quae si deficiat , quod actum est ,

nullius momentἱ est. Ut ecce, si vas aureum artificem rogem , Isque mihi ex errore ame

43쪽

eas operas, quibus mares , pares non sint Atque id est, quod Ulpianus in L. i I. ,- I. D. contrah. emi. docet. , quuin scribit emtionem virginis pro puero non valere. SL militer si quis Apellis tabulam emere velit seamque venditorem postulet , qui ei aliam ex errore tradat ; emtio nec naturali , nec

civili iure rata est . C ontra, si quis pictu

tabulam quum viderit , eam emerit , quam Apellis esse credebat, quum non esset; error neque naturali, neque civili iure contractui ossicit.

Atque ex his simplicissimis iuris naturalis

aeque, ac civilis tegulis facile est omnes su periores leges explicare , conciliare . Εte nim , quod scribit Paulus in L. au. D. de V o. si in materia fuerit erratum, stipulatio nem valere, & Ulpianus pignus in L. I. g. 2.D. de Pign. aci. accipiendum est, si nihil de materia dictum, ut solet. Praeterea, si vel niaxime fingamus nominatim de materia adium ; tamen stipulatio , pignus irritum pronunciari non potest : quum semper is cuius ob deficientem consensum contractus ir ritus est, possit contractui consentire , illuminque confirmare : nec quisquam sit , qui non

44쪽

malit aes potius ex stipulatii , quam nihil taut pignus potius in aere , quam nullum habere . Et quod Μarcellus libro sexto Digestorum 'scripsit, si in corpore consensum sit ,

errorem in materia contractum minime vitiare , eodem sensu accipiendum est , modo nihil de materia nominatim , vel tacite actum sit, alioqui in corpus consensum non censetur ; quem Ulpianus aemulationis poesus quam veritatis studio immerito notat L.

f. u. D. .de eoni. emt. Atque hac de caussisa mensarum emtionem , quasi citrearum , quae non erant , . ratam pronunciat Pa lus in L. et t. o. u. D. de act. emi. Contra

Ulpianus in d. 9. 2. D. L eone. emt. ideo emtionem seris pro auro , aut plumbi pro argento ἱrritam pronunciat , quod nominatim de materia adium , quum alioqui dici nequeat aes pio auro emtum , aut plumbum pro argento . Et pariter Iulianus in 4 I. f. a. D. eod. ideo emtionem non esse mensae argento coopertae nos docet , quod pro solida ex argento vendita fuerat hoc est nomina tim actum de matersa fuerat . Porro ubi de materia seu nominatim, seu

tacite actum est, illud spectandum est , sal

45쪽

LI E E R IL C A p υ τ IIL us rtem in foro, quid eius materiae nomine communiter veniat. Atque hac de caussa Ulpi

nus in L L. I A. D. de eontra eme, docet emtionem viriolae valere, quae quasi aurea Ve dita fuerat, quaeque magna ex parte aenea erat: quoniam apud veteres non secus, ac apud nos auri nomine veniebat, quod ne tertiam auri partem admixtam habebat . quod, aurum d terius dicebatur, ut patet ex Plinio lib. 33. ταρ. 15. sc pariter in L. 9. β. 2. D. eod. d cet emtionem esse, si acetum pro vino Venditum suerit, quod ex vino acesceme factum fuerit, non vero embamma, seu acetum arte paratum , maxime ex uvis immaturis : qu niam illud , non hoc vini nomine apud veteres solebat venire, ut discimus ex L. I. Prio L. 6. I. D. δε trie. via. O oleo legae.

Hane doctrinam si in usum praesentem deducere velimus , dicemus emtionem consistere, si mensam emi, quam nuceam putatam,

quum sit querna, si nihil de materia dictum sit, alioqui irritam esse: λ pariter emtionem consistere, si annulum aureum emi , cui ne

tertia quidem aurI pars sit immixta di contra si argenteum vas fuerit emtum, qui vel quam tam seris partem habeat , emtionem ratam

46쪽

252 . DE RESTITuT. IN INTEGRUM

non esse : quoniam illud apud nos aurimine venit , M aurum deterius vulgo num Cupatur : hoc argenti nomine non venit, ne unquam pro argento vendi , emique vulgo 1blet. Denique emtionem non esse reor , si acetum pro Vino vendatur , adhuc ex vino acescente factum , quoniam nostris moribus acetum vini nomine non denotatur .

Neque his, quae diximus, si de adiunctis

rei, quae venit, fuerit erratum , contractum plerumque non vitiari , obstat quod scribit Papinianus in L. arboribus 58. D. de cone. emi. his verbis : Arboribus vento dejectis, vel absumtis igne, dictum es em tionem fundi non videri es a contra iam , si contemplatione illa-rtim arborum υeluti oliυeti ) fandus eomparabatur , sua seiente , sive ignorante venditore Nam in hac specie error corpus spectat γquoniam, qui olivetum emere putabat , arvum comparavit . Et si vel maxime dixeris de adiunctis rei, quae venibat fuisse erratum, quoniam de iis actum fuerat, emtio tacitam conditionem continere videtur; quod ea Verba indicant , si eontemplatione illarum arborum veluti oliveti fundus comparabatur. . . - Hic autem elegans occurrit quaestio , ubi

47쪽

an non . Et noa uno in loco traditum est

fieri . Etenim Paulus in L. O quod BD

Verit 23. D. de contrah. emi. docet, si per er-TOrem sacer, aut religiosus locus venditus sit, emtionem non esti , bc pretium solutum condici : idemque tradit in L. domum 57. DA. eoae de domo combusta per errorem venditarin L. quum hereditatem p. D. de hered. vel aci. venae de hereditate vendita , quae non erat : & Iulianus in L. quum ab eo qL. f. I. D. de contrah. emt. pariter pretium condicen

dum docet, si mensa argento cooperta pro somlida vendita sit. Quibus in locis, quVm, dica tur emtionem nullam esse, δέ pretiuna solutum condici ; aperte indicatur numus acci pientis factos esse , alioqui essent ab emtore Vindicandi : quum nunquam dominus rem suam condicat , sed vindicet g. 14. Dis. Gact. Hoc fortasse naturali rationi minus co Venire videtur : quoniam, ubi non est emtionec corporis, quod venditur , nec pretii quod solvitur , alienatio esse debet: rei enim quae non est, nullus. potest esse effectus :ςrror, qui a contradu constiasum rem et ,

48쪽

u54 DR RESTITUT. IN INTEGRUM ab alienatione mercis aeque , ac nu morum, consensum submovet. Sed ipse arbitror multum. interesse in ipsa emtione pretium sol-Vatur, an ante, Vel post; et, si in ipsis emtione fuerit solutum, consumtum sit, ad non; ut si in ipsa emtione pretium solutum sit, bc numi extent, non fiant accipientis : si a fuerint consumti, accipientis facti sint Quod si ante, vel post venditionem pretium solvatur, statim fiunt accipientis . Idque exeniplo mercis, quae venit confirmari potest , quae, si praesenti pecunia vendatur , & pretium minime fuerit solutum, eius dominium non transit ad emtorem : sinhabita side de pretio, adhuc si pretium postea minime fuerit soluiqm; dominium emtor

nanciscitur L. quod vendis I9. O L. ut res.

rem dominium nancisci philo, si venditor pretium sibi solutum credens rem tradat . Eiusque rei ratio est, quod , ubi quis prae senti pecunia rem vendit, non aliter dominium transferre vult, quam si sibi praesens pecunig solvatur , & quasi sub tacita condi-xione traditio facta videtur; quod non est, tibi aliter venditio contrahitur . Quare simia

49쪽

Lia ER II. CAPu et III. 255,iter dico , si quis e., g. Stichum pro Pam philo, aut aeneum vas pro aureo emit, bc pretium solvit, non at iter solvere vult, quam si sibi Pamphilus, aut aureum Vas tradatur ideoque numorum traditio tacitam conditi nem continere videtur ; quod dici nequit , ubi quis pretium solvit, ut sibi deinde Pamphilus traditur, vel vas aureum: aut quum sibi Stichus traditus pro Pamphilo esset, aut aeneum pro aureo vase . Ideo vero I tianum , & Paulum con dictionem meminisse reor, quia plerumque pretium consumtum est , M siepe non in ipsψ contractu solutum.

Pomponius vero in L. suae rei i6. D. de contr.eme. ubi quis rem suam ex errore emit, non

condictionem , sed repetitionem pretii esse docet, ut eo generali vocabulo M vindicationem, condictionem comprehendat . De errore denique in caussa contrahendi plurima sunt iuris loca, quae nos docent ne que contractum , nςque aliud quodvis negotium infirmgri. Et de legato id tradit Caius in L. demonseratio I p. g. u. D. de cond. O demon sir. his verbis : Quod autem juris est in falsa demonstratione, hoe vel magis es infal a casiia, veluti iras Titio fundum do, quia

50쪽

negotia mea curaυit'. item , fundum Titius filius meus praecipito , quia frater ejus ex arca tot aureos sumsit : licet enim frater hujus pecuniam ex arca non fumst, utile legatum es . De

stipulatione idem docet Ulpianus in L.s quis

36.D.de V. O. De. donatione idem traditur a Paulo in L. in summa 65. f. a. D. de cond. indebis Et de emtione ab eodem Paulo id docemur in L. 5. f. I. D. de adi. emi. qui scribit eum, qui falso putans se testamento damnatum uendere, Vendiderit, ex emto conventum doli mali exceptione defendi. Et tandem dominium ex falsa caussa alienari innumera iuris loca nos docent : etenim , si quis putans se debere, quod non debeat, ex errore solveritnu morum , aliarumque rerum, quas solvit , dominium in accipientem transfert , ut discimus eae L. dominus 53. D. O tot. tit. D. O C.decond. inde, Ideoque generatim statuo errorem in caussa contrahendi neque contractum, neque

aliud quodlibet negotium infirmare . Atque huc referri potest, quod scribit Iulianus in L. quum in corpus 36. D. de acquir. rer. domin. de dissensu in causia trasserendi dominii his verbis : Quaem in corpus quidem seuod tradituri, consentiamuS, in caussis Pero

SEARCH

MENU NAVIGATION