De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE RESTITUT. IN INTEGRUM

quod adiuncta rerum , personarum contrahentibus perspecta esse oporteret; consequeretur nec caecos , nec surdOS, nec rerum minus peritos unquam contrahere posse .

Immo vix quisquam mortalium esset, qui contractibus ineundis , negotiisque gerendis par inveniri posset : quum nullus , aut paene nullus sit, cui omnia rerum, & personarum. adjundita 1atis cognita , dc perspectasiit. Denique facile esset contractus, con- Ventiones , Omnia tandem negotia rescindere erroie , Vel ignorpntia allegata, quum fieri nullo modo possit, ut ex omni vita ignora tia & errores removeantur; quod ad hum nam societatem perturbandam plane faceret. Et pari ratione, si error in caussa contrahendi contractum vitiaret, nullus contractus, nullum, aut paene nullum negotium consisteret: quis enim unquam est, qui in caussa

contrahendi , alteriusve negotii gerendi non erret quam pauca sunt in omni vita , quae nostra qpinione decepti non faciamus P quam pauca sunt , qucrum factorum nos minime poeniteat ρ quod certissimum argumentum est in caussa faciendi errasse . Deinde si allegato errore caussa faciendi, facta possent i

22쪽

L RER II. CAPuT ΙΙ. 227 firmari, omnis humana societas pessum iret, quum nihil in ea ratum, aut firmum posset

inveniri . Praeterea illud quoque argumento est edis rorem in causia negotii gerendi, gestum non

infirmare, quod, qui indebitum solvit, rei dominium naturaliter transferat, quamis in 'caussa alienandi fallatur: le in traditionibus, si de corpore constet, error, immo tidissensus de caussa tradendi, dominii translationem non impediat; de qua re capite sequenti dicemus. Neque obstat, quod error consensum non habeat: dc qui errant, non consentiant: contractus vero sine consensu consistere non posse sit. Nam ex dictis facilis responsio est : error enim consensum removet ab eo, in quo erratur, atque in id , qui erranti non comsentiunt; quare, si error spectet negotii substantiam , omnem a negotio , consensum removet: sin adiuncta, vel caussam, minime a negotio consensum submovet. Inquies, qui erravit, si rem nosset, minime contraxisset. At contraxit tamen: aliud enim est dicere, non contraxi, non consensi: aliud non contraxissem , non aeonsensissem. Quare, ut ver P a rum

23쪽

rum sit errantem , nisi errasset, non suisse

contracturum; tamen quum contraXerit, comtractus ob deficientem consensum irritus diaci nequit. Et sane, qui in latrones incidit,9 praemium liberatori promisit, nisi in I trones incidisset, non fuisset promissurus; neque idcirco dici potest perinde censeri, ac si non promisisset: aut promissionem ratam

non esse.

At enim, inquit Fufendorsius, qui ex e rore contrahit, sub tacita conditione contrahere Videtur, modo vera sint, quae ipse ani mo reputat. Aio id verum non esse, nam huiusmodi tacitas conditiones fingere omnino temerarium est , atque a iuris δc naturalis ,& civilis regulis alienum. Et sane, qui a cillam V. g. mercatur, quam Virginem existimat , quum mulier sit, potest & pure,& sub conditione consentire : pure , dc sub conditique emere. Satis vero temerarium est,& a iuris & naturalis , & civilis ratione selienum affirmare eum , qui pure emit, sub conditione consensisse . Axque , ut maxime concedamus Fufendorsio eam conditionem mente agitasse quod plerumque verum non esto constet inter semnes, quae mente

24쪽

L I a Est II. C A p u T II. te agitantur, nisi fuerint extrinsecus significata, iure naturast nihil ad negotia confirmanda , vel infirmanda valere; non idcirco minus dicendum est emtionem ratam esse. Non negaverim tamen hujusmodi tacitas conditiones in contractibus potissimum onexosis interdum esse admittendas; ideoque eos iure naturali infirmari, ubi de adiunctis r rum , quae in contractum deduis se sunt, fuerit erratum . Nam principio, si ego me virginem mercari velle palam professus sim , tuque mulierem ex errore vendidisti, videor sub conditione contraxisse, ideoque emtionem ob deficientem conditionem non valere. Dei de , si res , de qua contrahitur , idonea non sit usui , cui communiter ab hominibus destinata est, veluti si Iiber magna ex pa . te deletus, induistus, vel pluribus paginis defectus ex errore venditus sit; emtio non

consistet, quippe quae sub conditione facta

censetur, modo legendo idoneus sit, cui rei communi hominum usu comparatus est. Denique, quae moris, & consuetudinis sunt, ea si fuerint omissa, pro conventis habenda sunt; ideoque, si quis oves , capras , sues, boves, aliaque animalia emerit, videtur ea emisse, P a modo

25쪽

uao DE RESTITUT. IN INTEGRUM

modo sana sint, neque de genere morboso, Z recte esse, bibere possint; quod si ex errore morbosa pro sanis fuerint comparata, emtio ob deficientem conditionem irrita habenda est. His ita stabilitis facile est de serma co rigendi erroris iure naturae, & gentium dicere . Etenim, ubi error substantiam spectat contractus, quum illum irritum reddat, forma corrigendi erroris ea erit, ut si contractus in nud s conventionis sinibus steterit, nec is , cui promissum , illud exigat: nec, qui promisit, ad praestandum, quod promisit, adigatur: sin contractus fuerit impletus, omnia in priorem statum redigantur. Ut ecce Stichum pro Pamphilo ex errore emi ubi emtio in nudis conventionis finibus fiat, neque ipse pretium solvens Stichum petere possum : neque venditor oblato servo a me potest pretium exigere. Ubi vero emtio impleta est, ipse possum reddito servo pretium repetere . Ubi illud animadvertendum est , si contrahentium unus duntaxat erravit, in eius pGessate esse contractui stare, vel ab eo recedere; veluti si Stichum pro Pamphilo emi, quod ipse Pamphilum emere, tu Stichum

26쪽

vendere credebas, mihi integrum erit & ante impletam venditionem Oblato convento pretio Stichum petere: & ea impleta pretio tibi permista servum retinere; quod tibi non licet, ubi ipse a contractu recedere maluerim . Eiusque rei ratio est , quod unusquiseque potest ea , quae pro se introducta sunt contemnere L. st judex 41. D. de min. Et quod , ubi contractus non valet ob solius mei consensus defectionem, semper mihi liceat contractui consentire, eaque ratione' illum

confirmare.

Quod si error ad substantiam contractus non pertineat, qualis est error de adiunctis vel in caussa contrahendi; tunc, quamvis contractus valeat , tamen saepissime iure naturali error est corrigendus , quod ut recte intelligamus, tres casus sunt d stinguendi; primus,

quum neuter contrahentium ex eo errore

quid damni sensit veluti si servump emi , quem Pamphilum nominari credebam' , quum . et Eros nomen esset aut quem natione Syrum putabam , quum esset Geta; bc hoc casu, quum nihil si in contractu iniquum nihil est , quod corrigatur : & pari ratione visi, quum ego' tibῖ centuni ex emto deberem

27쪽

& putarem tibi ea ex mutuo debere, soruuerim, rata est iblutio, neque aliquid iniuriae est corrigendum, Alter casus est, quum error uni detriamentum assert, quod alterius lucro minime

cedit ; veluti , si servum iusto pretio emi ,

quem coquum esse putabam, quum non esset: aut actorem, quum falso mihi esset nunci tum servum meum actorem defunctum . AFque hoc casu, quamvis ex errore damnum sentiam ; tamen quum venditor ex eo nihil emolumenti capiat, a contractu discedere minime tenetur; nisi , quod , ubi id sine suo incommodo facere potest , seu re integra , seu impleta emtione , id quidem non ex iustitia, & iure perfecto, sed ex humanitate& iure imperfecto facere debeat: quum nihil tam naturale sit, quam hominem homini sine suo incommodo benefacere. Tertius denique casus est, quum eX errore alter damno iniuria, alter lucro auctus est, veluti, si vinum Campanum pro Chio emerim, aut centum tibi solverim , quum sola quinguaginta deberem. Et hoc casu , quum nemo possit locupletari cum aliena iactura, is qui lucrum ex meo errore reportavit

28쪽

L BER II. CA Pu T II. aastavit errorem corrigere debet restituto eo, quod ad eum pervenit, hoc est, quanti pluris Vinum vendidit, aut plus, quam sibi debebatur accep. : non quanti mea interfuit vinum Campanum pro Chio non emisse, aut plus, quam debebam , non solvisse: vel si contractus impletus non sit, a me Campani, non Chii pretium accipere: aut si cautionem centum ei secerim, sola quinquaginta exigere debet. Verum ubi Campanum pro Chio emerim, si venditor nolit superfluum mihi pretium reddere, poterit ab omni contrasti discedere. Non enim ad superfluum pretium omnino mihi reddendum cogi potest, quum in Ve ditionem rei suae pro viliori pretio nunquam consenserit. Atque hinc eius quaestionis definitio pendet, cuius in arbitrio sit eligere ab omni negotio discedere , an contractum reformare , laedentis ne, an eius, qui laesus est; de qua Henricus Cocceius lib. a. di put.

9. Nam aio eius, qui erravit, electionem esse vel contractui stare, vel ab eo discedere, Vel pro natura contractus iniuriae emendationem petere; quae tamen altero invito fieri

29쪽

a 34 RESTITUT. IN INTEGRUM

fieri non possit, quippe cui integrum est ab

omni contractu di1cedere. Ut ecce Stichum pro Pamphilo ex errore emi, possum contractui stare , & ab eo recedere, & quanti

minoris Stichum eram emturus a Venditore

petere z verum hoc non omnino, sed Γ bc venditori placuerit, cui permittendum est ab omni contractu discedere. Atque ita generatim statuo, nec ullo in discrimine pono ut quidam faciunt, quos sequitur Heineccius de I. N. OG. lib. I. cap. Iq. ignorantia, & error iustus, an iniustus sit: quum non magis laedere liceat, qui liniustum , bc voluntarium , quam, qui iustum, involuntarium errat errorem : .ec magis cum illius ,

quam cum hujus liceat locupletari iactura. His, quae diximus consentaneum, & consequens est, ut, si contractus ratus sit, sed eius iniuria emendari nequeat, nisi eo rescisso , forma corrigendi erroris naturaliter in eo sita sit, ut contractus rescindatur . Rescinditur vero contractus, re integra, si nihil ex eo exigatur : eo impleto si quod eo nomine praestitum est, reddatur; veluti si , quum tibi debere putarem centum, spopon di , aut cautionem eo nomine feci, error

30쪽

Lrax R IL CAPUT II. usseorrigitur, si nihil ex ea promissione , vel Cautione exigas : sin eo nomine solvi , 'error erit corrigendus reddito eo, quod accepisti. Idque usuvenit potissimum, ubi in caussa contrahendi fuerit erratum, atque eX eo errore, quod mihi decessit, tibi accessit, ut insuperiori specie: cui similis est, si tibi fundum donationis caussa promiserim , vel tradiderim , quod mea negotia a te adiuta falso putaverim. Sed & interdum , si de adiunctis rerum fuerit erratum, idem erit dicendum , veluti, si sedem pestilentem eae er- Tore emerim, ves conduxerim nisi dicere velis emtionem , aut conductionem nullam esse , quasi sub tacita conditione contractam, si domus habitationi idonea sit : ) nam hasi

in specie pariter re integra neque pretium emtionis , neque mercedem Iocationis re ob-1ata potes exigere : &, si ex errore exegeris, restituta re reddere debes L. 4. C. de AEdil. ad .Quumque in eiusmodi casibus error sit cor-τIgendus rescisso negotio , atque ea ratione

fiat, ut quod acti est , in irritum recidat hinc id genus contractus , promissiones, Mnegotia irrita saepe , & nulla M ab iurisconsultis , dc a theologiae, vel juris' naturae scri

SEARCH

MENU NAVIGATION