장음표시 사용
31쪽
ptoribus solent appellari, quod effectu vacua sint futura : sed . si subtilem rationem sequi
Velimus, atque ex usu veterum iurisconsultorum loqui, ea irrita dicere non debemus , sed corrigenda, ut in irritum recidant: non enim irritum dicere possumus , in quod partes consensere, Sc ex quo, si traditio accesserit, rerum dominia transferuntur . Hanc subtilem rationem Romani iurisconsulti sequuti sunt, qui accurate secernunt eiusmodi negotia ab iis, quae ipso iure nulla sunt , ut eX his nullam oriri tradant actionem : ex illis actionem nasci, quae exceptione perpetua , seu peremtoria elidatur; quae origo est omnium paene peremtoriarum exceptionum , ut sequenti capite dicemus.
Ex his , quae dicta sunt, facile intelligitur, quid pronunciandum sit de iuratis per
errorem promissis, num servanda sint. Et quoniam , ut superiori libro capite decimo dictum est, iusiurandum novam obligationem non parit, sed eam, quae ex convergione provenit, confirmat, ut qui promissis non stete
rit, bc Deo, & homini sit iniurius, quippe qui & religionem , bc iustitiam violet; hinc
fit, ut iusiurandum semper conventionis na
32쪽
LTE DR II. CAPUT II. aspturam, & ius sequatur. Ideoque si promissio
Ob errorem irrita est, vel effectu vacua, ius iurandum quoque irritum erit, vel effectu vacuum, ut servari nullo modo oporteat :sin promissio. rata sit, sed iniuria conventionis emendanda , iusiurandum non impediet, quin emendetur : neque erit servandum , nisi iniuria conventionis fuerit emendata ἔquod ex supra dictis satis potest declarari . Atque has regulas de errore mihi visum est proponere, quae simplicissimae sunt, Mnaturali rationi plane consentaneae , reiectis, quas plerique tradunt scriptores, distinctio nibus erroris essicacis, inessicacis, antecedentis , concomitantis, vincibilis , bc in- vibilis, iusti, bc iniusti, maximam partem dc verbis, bc re ipsa inconcinnis; quas ideo pluribus persequutus sum, quoniam non m do a nemine satis perspicue explicatae sunt: sed etiam, quia ea, quae inferius dicturus sum, bc maximam partem iuris civilis de contractibus, de actionibus, & de exceptionibus non parum illustxant.
33쪽
De forma eorrigendi erroris in negotiis gerendis jure civili.
SEquitur, ut videamus de forma corrigendi erroris iure civili prodita, & princia
pio inquirendum, quatenus hoc iure error contractibus, conventionibusque ossiciat. Αtque in ea quaestione aio ius civile iuris naturalis regulas omnino sequi, quod ex Veterum iurisconsultorum responsis manifestum est , quorum verba vox ipsa naturae esse videtur . Ideoque iure civili non secus , ac naturali error, qui substantiam spectat contractus , illum infirmat: de adiunctis vero rerum , Vel personarum, contractui non officit: multoque minus error in caussa contrahendi. Hinc Pomponius in L. in omnibus 57. D. de oblig. O ari . scribit: In omnibus negotiis contrahendis , sive bona Me int , sive non Int, y error aliquis intervenit, ut aliud fentiae , puta , qui emit , aut qui conducit , aliud, qui eum his contrahit, nihil valet, quod actiit. Et idem quoque in societate coeunda re-
34쪽
Viimante , nihil valeat ea societas, quae in consensu confisit. Haec Pomponii doctrina ad ea pertinet , in quibus contractus substantia sita est. Quaenam vero ea sint, in quibus contractus substantia consistit, ex cuiusque contractus ua tura facile est discernere, ut superiori capite dictum est ; modo illud teneamus in omni contractu, si de corpore fuerit erratum, nihil valere, quod acti est : quum corpus , quod in contractum deducitur, ad eius su stantiam nunquam non pertineat. Ad rem Ulpianus in L. in venditionibus 9. pr. D. dσcontr. emt. In Denditionibus , O emtionibus eo ensum debere intercedere palam es: caeterum sue in ipsa emtione diII eneiane , sive in pretio , sive in quo alio ; emtio imperfecta es. Igitur sive in genere contractus dissensum sit
Propter errorem, puta, quod ego emere , tu locare credebas , neque emtio, neque conductio est, ut ex Iuliani sententia idem Ulpi nus docet in L. I ego ι8. D. de reb. eris. Idemque dicendum, si ego pure , tu sub conditione vendere existimabas, Sive in pretio ςrratum sit, puta, quod ego viginti emere,
35쪽
tu triginta vendere putabas, emtio non estae L. 9. pr. Quae adjectio uti ad emtionem, ita ad reliquos onerosos contractus pertinet Denique si in corpore erratum sit, veluti, si ego fundum Pompeianum emere, tu Sei num vendere arbitrabaris, aut ego Pamphilum , tu Stichum, enitio non consistit d. L. 9. pr. Idem de reliquis eontractibus iure cis vili traditum est, etenim de stipulatione Paulus in L. inter sipulantem 8 s. D. de V. inscribit : si Stiehom sipulatus ego de alio fen-' tiam, tu de alio , nihil actum erit; quod ipsum scribit Venuleius in L. continuus I 87.
f. I. D. eod. Pignus quoque ob errorem in corpore non valere docet Ulpianus in L. 1.2. D. de pignori act.
Ad haec in negotiis beneficis , uti bc in
societate , ia matrimonio , personae quoque quibus beneficium consertur , vel cum qu bus societas, aut matrimonium initur, ad substantiam pertinent, negotii; de quibus si fuerit erratum, irritum erit , quod actum est ; veluti, si Titium heredem instituerim , aut Titio legaverim, vel donaverim, quum de Seio sentirem L. quoties 9. D. de heredis
insit, vel cum Titio societatem interim ,
36쪽
LIBER II. CAPUT III. 24iquum putarem cum Seio societatem facere :aut Titiam duxerim, quam Seiam esse credebam , ut a Gratiano docetur in cauis . 9.quaes. I. Praeterea error de rei dominio substantiam . spectat contractus , ideoque illum infirmat , quum proximus sit errori de ipso rei corpore . Hinc Paulus in L. O s 15. g. a. D. de eontr. emi. scribit a Si rem meam mihi ignoranti vendideris , O juisu meo alii tradide is, non putat Pomponius dominium meum tran re: quoniam non hoc mihi propostum fuit, ad quas tuui' dominium ad eum iret risere ideoque , s donaturus mihi rem meam , juisu meo alii tradas , idem dicendum erit . Errorem vero de adiunctis negotium mainfirmare plura iuria loca satis ostendunt. Etenim Vlpianus emtionem valere docet, umulier pro virgine fuerit emta L. alioqui II . g. I. D. de contri emi. vel servus fugitivus ,
aut sur pro frugi, bc fido L. Iulianus 13.
37쪽
tionem ratam esse scribit auri, quod deterim fuerit, quam emtor existima rit: & in L. si serilis 2 i. g. 2. D. de act. emt. idem docet de mensis, quae quasi citreae emice fuerant , quae non essent. At de errore in materia , de qua contr)hitur , aut in sexu , utrum is cpntractui obsit, quod substantiam illius spectet, an non , quaestio non est satis expedita . Vulgo docent utrumque hunc err'rem contractum infirmare. Et sane Ulpianus in d. L. 9. f. 2.D. de contrah. emi. quum docuerit , si acetum pro vino emtum sit, emtionem esse , quia eadem prope ουσια , ides sub santia as, subdit:
In eaeteris autem nullam esse venditionem puto quoties in materia erratur, De sexu vero idem Ulpianus in L. alioqui II. I. D. eId. ita scribit . Si ego mulierem vendere, tu Puerum emero exiyllinasi , quia in sexu error es , nutria emtio est , nulla Denditio .
Sed huic Ulpiani doctrinae plura adversari videntur: etenim primo obstare videtur , quod scribit Paulus in L. si id ua. D. da V. V. Si id, quod aurum putabam, quum in S
38쪽
hujus aeris nominie , quoniam in corpus confer
ferimus: sed ex doli mali enufuia tecu/n agam,s seiens me folleris . Idemque praeit Ulpianus de aere pro auro pignori dato in L. I. f. D. de pign. act. Deinde adversari videtur , quod idem Ulpiadus iri d. L. 9. f. a. tradit de aceto pro vino Vendito, cuius ςM-tionem valere affirmat. Denique contrarium
esse videtur, quod scribit Paulus in L. si βου-
ditae fuerant, quum non essent; h quod idem Ulpi pus in quid tamen i q. D. 4
eoner. ςint. docet Viriniae emti'nem esse, quae pro aurea vendita esset, quum magna ex parte aenea esset. Cui iter*m obloqui videtur Iulianus in L. Fum ab eo qI, 9. I. D. eod docens ςmtionem irritam psse mensae argento coopertae, quae pro solida vendita suerit. Has leges interprstes ut sonciliamnt , rem omn*m explicarent, plura e 9git runt Et principio docent ςrrorem in materia em tioni ossicere , stipulayiqni non ossicere; eiusque rei rationem reddit Duarenus ad L
39쪽
striisti iuris . Sed huic rationi illud obstat , quod , si error in materia consensum submotrit, quum substantiam spectet contractus, inli obesse debet, seu bonae fidei sit, seu stries eii iuris : deinde pignus teque, ac emtio binnae fidei est, nec ob errorem in materia vitiatur L. I. g. a. D. de pign. act. Donellus Vero XII. eumm. 7. & ad ae L. 22. cui sere consentit Cui ius , emtionem ideo valere negat , quod emtor vicissim pretium praestare debeat, in quod non consensit, quum nemo aes tanti, quanti aurum , esset emturus : stipulationem contra consistere , quod stipulator nihil vicissim debeat. At ne haec quidem ratio idonea est, alioqui dicendum esset nun quam emti'nem consistere, ubi error interuenit, quo emtor in pretio decipitur; veluti, quum mulierem pro Virgine emit, vel seruum fugitivum , aut larem pro frugi, & fido , aut aurum deterius , quam is existima' uerat: quum nemo huiusmodi merces tanti
emisset , quanti emit , si rem ipsam novis' set; quod supra scriptis iuris Romani locis
plane coutrarium est.. Deinde tradunt errorem in materia tunc
ρontractum infirmare , quum in tota materia
40쪽
Lx a E, II. CAPUT III. s4ssuerit erratum , non, quum in parte , seu quum corpus , quod emitur nihil eius m teriae , quam emtor existimat, habet admixtum ; ideoque emtionem viriolae, de qua Ulpianus tu L. Iq. D. de contrah. emi. quae pro aurea Veni erat, quum magna ex parte esset aenea , consistere scribunt , quod aliquid a ri in ea esset mixtum et emtionem vero men iste argento coopertae, de qua Iulianus in L. AI. f. I. D. mae ideo non esse , quod arge
tum ligno minime sit immixtum , sed illud
cooperiat . Atque ita rem explicant Dintellus ad d. L. 22. D. de V. O. Cui acius II. Obs. 4.ὀc plerique interpretes . Accurfius vero idcirco huius mensae irritam esse emtionem arbitratur, quod venditor nominatim eam pro solida ex argento vendidisset; quod ni fecistset, satis fuisset aliquid argenti in ea esse. Nugae. Qua ratione enim dici potest in materia errorem non esse , quum maxima pars rei ex alia materia est ρ quum unaquaeque res ex maiori parte potius stibstantiam capiat . Et, si id statuere velimus emtionem Valere , quum corpus , quod emitur aliquid materiae, quam emtor credit, habet admiκ-