L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

x FLORE sminimum in imo, sed pessimum renianet. Ex Epistola 2. De mutatione locorum , 9 multiplietum volu minum lectisne vitanda , se de eommendationepaupertatis lata sit.

F X his quae mihi seribis, ex his quae

audio, bonam spem de te concipio, non discurris, nec locorum maestationibus inquietaris. Agri animi iactatio ista est. Primum argumentum bene compositae mentis existimo posse consistere, de secum morari. Illud autem vide, ne ista lectio multorum authorum , dc omnis generis V

luminum, habeat aliquid vagum. Minstabile. Certis ingeniis immorari Minnutriri oportet, sit velis aliquid trahere , quod in animo fideliter sedeat. , Nusquam est, qui ubique est. In peregrinatione vitam agentibus hoc evenit , ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse estiis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim di prope-

, ranter transinittunt. Non prodest cibus, nec corpori accedit, qui statim ψmptus emittitur. Nihil aeque sanita-ῖςm impedit, quam remediorum crebra

12쪽

llas est

bra ls Ε N E C AE. sbra mutatio: non venit vulnus ad cicatricem , in quo crebra medicamenta tentantur. Non coalescit planta quae saepius transfertur ; nihil tam utile est , quod in transitu prosit. Distrahit animum librorum multitudo. Itaque cum legere non possis quantum habueris, sat est habere quantum legas. Sed modo, inquis, hune librum evolvere volo,modo illum. Fastidientis stomachi est , multa degustare, quae ubi varia sunt & diversa, coinquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege, di siquando ad alios diverti libuerit, ad priores redi. Aliquid quo tidie adversus paupertatem , aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus caeteras pestes. Et cum multa percurreris, unum excerpe quod eonden illo die concoquas. Hoc ipse quoque facio, eX pluribus quae lego. aliquid. apprehendo . Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nactus sum. Soleo enim, & in aliena castra transire, non tanquam transfuga, is d tanquam explorator. Honesta, inquit, res est, laeta paupertas. illa vero non Pst paupertas, si laeta est. Cui en m cum pauta Pertate bene convenit, dives est. Non

13쪽

LO FLORES

qui parum habet: sed qui plus cupit,.

.pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut foeneret, si alieno imminet, si non acquisita, sed a quirenda computat pQujs sit divitiarum modus, quaerisὶ Primus, habere quod necesse est, proximus, quod sat est. Vale.

Ex Epistola 3.

modo eligendi se colendi amicum, er quod eam vitium est Omnibus eredere , quam nisili.

Ed si aliquem amicum existimas, .

cui non tantundem credis, quan tum tibi,vehementer erras,& non fa- tis nosti vim verae amicitiae. Nullum habet majus malum occupatus ho- .ano, di bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius. Post amicitiam credendum est, ante amicitiam judicandum. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit: clim placuerit fieri, toto illum pectore admitte, tam audacter eum illo loquere, quam tecum. Quid est ergo, quare ulla verba coram amico retraham 3 Quid

est, quare coram illo non putem solum t

14쪽

s ENECAE. solum Z Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant, dein quaslibet aures quicquid illos urit.

exonerant: quidam rursus etiam catarissimorum conscientiam reformi

dant. dc si possent, ne sibi quidem cre

dituri , interius premunt omne secretum : neutrum faciendum est. Utrumque enim vitium est, dc omnibus credere, & nulli. Ex Epistola 6.

De emendando se eomponendo animum ad eορι- remptum . E Aod malle a divitia sis, secundum naturam composita paupertas.

Enes utique memoria, quantum senseris gaudium , cum praetexta posita, sumpsisti virilem togam, in forum deductus es. Maius expecta, pueri cum puerilem animam depqsueris, & mori- te in viros Plillosophia transcripserit. ιμε- Adhuc enim non pueritia in nobis: sed quod est gravius, puerilitas remanet. Et hoc quidem pejus est, quod

alit horitatem habemus senum , vitia puerorum , neci puerorum tantum, sed infantium . Magnae di triae sunt, lege

naturae compolita paupertas autem illa naturaei scis quos nobis ter- conten-minos statuit Z Non esurire, non sitire, ro non algere . Ut famem sitimque de

i a ' . 1 . . . O .. pellas,

15쪽

xx FLORE spellas, non est necesse superbis assidere liminibus, nec supercilium grave , & contumeliosam etiam humanitatem pati. Non est necesse, maria tentare, nec seqiii castra. Parabile est, quod natura desiderat, & appositum. Ad supervacua sudatur. Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena littora impingunt. Ad manum est, quod sat est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est.

Ex Epistola s. De vitanda hypocrisi, O nimia vita distria

ctione.

I Llud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere, sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo . aut genere vitae notabilia

sunt: Asperum, incultum & intonsum caput, dc negligentiorem barbam, Mindictum argento odium, & cubile hvmi positum, & quicquid aliud ambitionem perversa via sequitur, devita. Satis ipsum nomen Philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est . Quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere 3 Intus omnia diffinitia sint, frons hostra, populo-

16쪽

s ENECAE. I populo conveniat. Non splendeat toga, nec sordeat quidem. Non habeamus argentum , in quo solidi auri caelatura descenderit; sed non putemus frugalitatis iudicium, auro argentoque caruisse. Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam. Alioqui quos emendari Volumus, fugamus, & a nobis avertimus . Nempe propositum nostrum

est, secundum naturam Vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus

suum, dc faciles odisse mundicias, desqualorem appetere, & cibis non tantum utilibus uti, sed tetris & horridis. Quemadmodum delicatas res desiderare, luxuriae est; Ita usitatas di non magno parabiles fugere, dementia: est. Frugalitatem exigit philosophia, .

non poenam. Ex Epistola G. De mala stet se timoris , se de esseacia exemplaris doctrina.

ulta habeam quae debeant corrigi,quadeXtenuari, quae attolli ZEt hoc ipsum argumentum est in melius translati animi , quod vitia sua , quae

adhuc ignorabat, videt. Quibu dam

17쪽

r FLOREsaegris gratulatio fit, cum seipsos aegros esse senserunt. Ego vel b cupio in te omnia transfundere , &in hoc gaudeo aliquid discere, ut doceam. Nec me ulla res delectabit, licet eximia sit 5: salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam, nec enunclem,

rejiciam. Nullius boni, sine socio, jucunda possessio est. Plus tibi viva vox dc convictus, quam oratio proderit. Homines semper amplius oculis quam auribus credunt. Longum iterest per praecepta: breve & emcax per cxempla. Plato dc Aristoteles, & omnis in diversum itura sapientium turba, plus ex moribus, quam ex verbis

Socratis traxit Ex Epistola 7. Defugiendo turba consortio.

Uid tibi vitandum praecipue eXi- limos, quaeris 3 Turbam. Nondum illi te tuto commiseris. Ego cer-th 'confiteor imbecillitatem meam. Nunquam mores quos extuli, refero. . Aliquid ex eo, quod composui, turbatur , aliquid ex his quae fugavi, redit.

18쪽

ta ansis

ilis

iSsENE C E. ISInimica est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium , aut commodat, aut impinui, aut nescientibus allinit. Utique quo major est populiis, cui commiscenuir, hoc periculi plus est. Avarior redeo , ambitiosior, luxuriosior 3 imb vero crudelior & inhumanior, quia inter homines fui. Necesse est aut imiteris, aut oderis. utrumque autem devitandum est, ne ves similis malis fias, quia multi int, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in teipsum quantum potes. Cum his vertare, qui te meliorem facturi sunt. Illos admit- dum. te , quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, & homines dum docent , distunt. Ex Epistola s.

De insistentia eorporis proprii, se rurba hominum , fr quod bona fortuna sunt fugienia. ρbilosophanti, conscientia sua contento , pro pter veram libertatem aequirendam , ex serviture animi impendenda philosophia , .dispen a se operanda.

TU me, inquis, vitare turbam jubes , secedere, dc conscientia esse contentiam : ubi illa praecepta vestra,

qtiae imperant in actu mori Z Quod ego

19쪽

FLORE stibi videor interim suadere, in hoc me recondidi, & fores clausi, ut prodesse pluribus possem . Nullus mihi per

otium dies exit, partem noctium studiis vendico, non vaco somno, sed succumbo , & oculos vigilia fatigatos cadentesque, in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus, sed etiam a rebus; di primum a rebus meis. ΡΟ- serorum negotium ago. Illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo ; salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, literis mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si per-

sanata non sunt, serpere desiertint. Rectum iter, quod sero cognovi, &lacsus errando, aliis monstro. Clamo,Vitate quaecunque vulgo placent, quae casus a mibuit, ad omne fortuitum

bonum, suspiciosi pavidique subsistite. Et sera & piscis, spe aliqua oblectante.

decipitur. Munera ista fortunae putatis 3 insidiae sunt. Quisquis nostrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum l. otest, ista viscata beneficia devitet, iii quibus hoc quoque mile rimi fallimur. quod habere nos putam ub, hanemus . In praecipitia cur us. iste

20쪽

s E N E C IE. 17 , deducit. Hujus eminentis vitae exis si issi, cadere est. Hanc ergo sanam do i salabrem sormam vitae ten eto, ut cor- ά. poti tantum indulgeas, quantum bo- i saevaletudini satis est. Durius tractan--οι dum est, ne animo male pareat; cibus

gi fimam sedet, potio sitim extinguat,

i Vessis arceat frigus, domus munimentum ut adversiis infesta corpori. Hanc utrum cespes erexerit, an varius lapis gentis alienae, nihil interest. Scitote, hominem tam bene culmo; quam au Io tegi. Contemne omnia, quae super vacutis labor, velut ornamentum, ad

decus ponit. Cogita in te praeter an irmum nihil esse mirabile, cui magno, nihiI magnum est.

Ex Epistola s. o sapiens seipso eontentus est, ad Male vi-

ταum , non ad vivendum simpliciter. '

Λ quem Eoicuri epistola in

quitur : hic enim capta patria, a minis tiberis, amissa uxore, cum ex tacendio publico, solus, de beatus ta . reo Cxaret . interroganti Demtrio , u Cragra omeri ab exitio urbiun, Po- DCCtes fuit, Nitio quid perdit isset a rata , inqoit, bona mea mecum

vix sortis ac strenuus,ipuam hostis

SEARCH

MENU NAVIGATION