L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rag FLORE spetam, oblitus fragilitatis humanae 3 Congeram, inquit laborem.

. Ex Epistola. I 6. haliter ad bonam vitam veniens, in Philosophia robure solidatur , se qui, quoad naturam vivit, nunquam pauper,qui quoad σμ

nionem, nunquam dives erit.

II lud ante omnia vide, utrum in Philosophia, an in ipsa vita profeceris . Non est Philosophia populare

artificium , nec ostentationi paratum. in verbis, sed in rebus est. Nec in ethdum. hoc adhibetur, ut aliqua oblectatione conssematur dies, ut dematur ocionausea. Animum format, & fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda & omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum, di per ancipitia fluctuantium, dirigit cursum,sine hac nemo securus est. Innumerabilia accidunt singulis horis , quae consilium exigunt, quod ab hac petendum est. Haec adhortabitur, ut Deo libenter pareamuS, ut fortunae contumaciter resistamus, haec docebit, ut Deum sequaris, fetas casum. Sic quoque quod ab Epicuro dictum. est: Si ad naturam vives,nunquam eris pauper. Si ad opiniones , nunquam eris

32쪽

s ENECAE. 2seris dives. Exiguum natura desiderat, Dilitia opinio immensium. Congeratur in te D cicii cuia id multi locupletes possede-riarit,ialti a privatum pecuniae modum, fortum a te prOVehat, auro tegat, purpura vestiat, di eb deliciarum opum cIrae Perdiacat, ut terram marmoribus abscondas : accedant statuae, & pictu-xae, iniicquid ars ulla luxuriae elaboravit, majora cupere ab his disces.

mst iciter erisitam

cris Ex Epistola I 7. Momodo ad Thilosophiam tendenti 'pauper

PRojice omnia ista, si sapis, immis

ut sepias, di ad bonam mentem , II Rgrio cursu, ac totis viribus tende. Si quid est quo teneris, aut expedi, aut incide. Moratur inquis , me res familiaris, sic illam disponere volo, ut fusi ficere, nihil agenti possit, ne aut pau pertas mihi oneri sit, aut ego alicui. Nempe hoc quaeris,& hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas ti

menda sit. Gid si appetenda sit 8 mul-xis ad philo phandum obstitere di

vitiae, paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti. clim aliqua conclamatio Romodo exeat, non quid efferat, que-

33쪽

3o FLOREsrit, aut si navigandum est, non perstrepunt portus, nec unius comitata' inquieta sunt littora, non circumstantillum turba servorum , ad quos pascendos transinarinarum regionum

est optanda fertilitas; facile est, pascere paucos ventres, & bene institutos,& nihil aliud desiderantes, quam impleri . Parvo fames constat, magno fa-Parvo stidium. Paupertas contenta est, desi instantibus suis facere. Non po- 'f' test studium salutare fieri, sine frugalitatis cura; frugalitas autem, paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes, quantum sat est, nondum habeo, si ad illam summam per enero, tunc me totum Philosophia

dabo. Atqui nihil prius: quam hoc parandum est, quod tu differs, & post

caetera paras, ab hoc incipiendum est. Parare , inquis, unde vivam. Volo. Si - δε- mul & parare disce . Si quid te vetat φρυ μμ vivere , bene mori non Vetat. Non est quod paupertas nos a Philosophia revocet, ne egestas quidem: to- leranda est enim ad hoc properantibus , vel fames ; quam toleravere quidam in obsidionibus . Et quod aliud fiat illius patientiae praemium, quam in

34쪽

s ENECAE. 3In arbitrium non cadere victoris 3 luanto hoc majus est, quo promitti-ir perpetua libertas, nullius nec honinis, nec Dei timor 3 Equidem vel lurienti ad ista veniendum est . Per e G sunt exercitus inopiam omnium erum , vixerunt herbarum radicibus,

k dictu foedam tulerunt farsiem. Haec inania passi simi pro regno quo ma-: is mireris) alieno. Dubitabit aliquis,

erre paupertatem, ut animum furo-ibus liberetpQuid istuc ab Epicuro nutuum sumam 3 Multis parasse divi-ias,non finis miseriarum fuit, sed mu-atio. Non hoc miror. Non est enim a rebus vitium, sed in ipso animo. Il- rebus, id quoque, quod paupertatem nobis avem fecerat, dc divitias graves fe-t. Quemadmodum nihil differt, u-um aegrum in ligneo lecto, an in auo colloces , quocunque illum transieris, morbum suum secum trans-ret: Sic nihil refert, utrum animus

ψer, in divitiis, an in paupertate po-itur, malum suum illum sequitur.

35쪽

FLORES Ex Epistola is . Ictu Odsine luxuria, di festus no debet, se di

povertate ultro petenda, se amore divitia rum tollendo.

Hi, Γ Estis maxime diebus animo imi e- animo A randum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, clim in illas, omnis turdum. procubuit. Certissimum argumen

tum firmitatis sus capit, si ad blauda M

in luxuriam trahentia, nec adducitur. Hoc multo fortius est, ebrio ac VO mutante populo , siccum ac sobrium esse. Caeterum adeo mihi placet tentare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum, tibi quoque praecipiam. Interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ae vilissimo

cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi, hoc est, quod timebatur. In ipsa securitate, animus ad difficilia se praeparet, & contra injurias fortunae, intern dis beneficia firmetur. Miles in media ἡ-. 4ςςurrit, sine ullo hoste, vallum sis Ma si pervacuo labore lassatur, ut Drom. sirificere necessario possit. Quem in

ipse re trepidare nolueris, ante rem. exerceas. Hoc siecuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati, prope ad inopiam accesserunt, ne unquam

36쪽

s ENECAE. 33 inquam expavescerent, quod tape dilicissent. Exerceamur ad paululum, & ne im- aratos fortuna deprehendat :aupertas nobis familiaris. Securius ivites erimus, si scierimus, quam noni grave, pauperes esse. Nemo alius Deo dignus, quam qui opes con

'mpsit, quarum possessione tibi non terdico, sed efficere volo , ut illas trepide possideas, quod uno conse-ieris modo, si te etiam sine illis bea- victurum persuaseris tibi, si illasam exituras . semper aspexeriS. Ex Epistola I9.

secessis in Oritim ,-de perplexitate conca- 'enantium, seu eupiditate vitanda.

Atis multum temporis sparsimus, incipiamus in senectute vasa collire, nunquid invidiosium est 3 in fre-δiximus, moriamur in portu.

Subduc cervicem jugo, semel illa in i di, quam semper premi, satius est.

e ad privata retuleris, minora erunt nia, re affatim implebunt. At nunc . . ima ει undique ingesta non sat . Utrum autem maVis eX inopia γε lineritatem , an in copia famem 3 Et

37쪽

dia δε- trina

rit, ipse aliis non Ois . Quomodo, inquis , exibo Z utcunque. Cogita quam multa temere , pro pecunia : quam multa laboriose, pro honore tentaver is. Aliquid & pro ocio audendum est. Mecoenatis dictiim , Attonita habent

summa . Ex Epistola 2 o. De concordia doctrina eum vita , se delitate vitanda , is de paupertatis benescio, at/od magnus est , qui in divitiis pauperes,sed securior , qui caret eis.

M Za gloria erit, si te istinc, ubi si

ne spe exeundi flustuaris, extraxero. Illud autem, mi Lucili, te rogo atque hortor , ut Philosophiam in praecordia ima demittas, & experimentum tui profectous capias, non Oratione nec scripto, sed animi firmitate, di cupiditatum diminutione, Verba, rebus proba. Aliud propositum est declamantibus, &assensionem coronae captantibus. Aliud his, qui juvenum octo rum aures, disputatione Varia,' aut volubili, detinent. Facere docet Philosophia , non dicere, & hoc exigit, ut ad legem suam quisque Vivat, ne

orationi vita disientiat , ut ipsis in

38쪽

s ENECAE. 3Iter se vita unius, sine acti onum dissensione soloris sit. Maximum hoc est& officium sapientiae & indicium, ut verbis opera concordent, ut & ipse u

bique par sibi, idemque sit. Quis hoc

praestabitλPauci, aliqui tamen. Est dis ficite: hoc nec dico, sapientcm semper uno iturum gradu, sed una via. - erva itaque , nunquid Vestis tua, diusque dissentiant. Nunquid in te lia viυeu-beralis sis, in tuos sordidus. Nunquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose., nam semel, ad quam regulani3iende , & ad hanc omnem vitam uam exaequa . REidam se domi con-rahunt, dilatant foris & extendunt ;itium est haec diversitas, dc signum

a cillantis animi, ac nondum habenis tenorem suum , etiam nunc dicamn de sit ista inconstantia, &dissimili-

udo rerum consiliorumque. Nemo

ioponit sibi quid velit, nec si propo-iit , perseverat in eo , sed transilit , ec tantum mutat , sed redit , & ina quae deseruit ac damnavit, revolvit r. Itaque ut relinquam definitionesipientiae veteres, & totum complear humanae vitae modum, hac pos

in contentus esse. Quid est sapientia ZB 6 Semper

39쪽

36 FLORES 'ra -- Semper idem velle, atque idem nolle. pientia Lices illam exceptiunculam non adiiciam , ut rectum sit quod velis, non potest cuiquam semper idem placere, nisi reictum. O quando ille veniet dies, quo nemo 'in honorem tuum mentiatur. Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota Deo remissi trus, ut contentus sis temetipso, dc ex te nascentibus bonis.

Quae potest esse felicitas propior t

Multum est, non corrumpi divitiarum contubernio. Magnus est ille, T η' quid divitiis pauper est. Sed securior, qui caret divitiis. Nescio, inquis, quomodo iste paupertatem laturus est , in illam incideret. Nec scio ego Epicuri angelus, si pauper contemptui ussit divitias, si in illas inciderit. Itaque in utroque mens aestimanda est, inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Potius ex somno excitandus & vellicandus est animus, admonendusque, naturam nobis minimum constituis

se. Nemo nascitur dives, quisquis exit in lucem, jussus est lacte & panno esse contentus. Ab his initiis nos regna. - non capiunt. Vale.

40쪽

37s ENECAE. Ex Epistola a I. ἰd tendentem ad Fhilosophiam, impediemundana felicitatis falsa asimatio . Et quod

in omni, quod habere cupimus, cupiditatibus detrahendum est.

negotium tibi esse judi- cas, de quibus scripseras 3 Maxinunt negotium tecum habes, tu tibi nolestus es. Quid velis, nescis,melius, iobas honesta, quam sequeris. Vides

ibi sit posita felicitas, sed ad illam

iervenire non audes.

Epicurus illam nobilem sententiam cripsit, qua hortatur, ut Pythoclea 0cupletem, non publica, nec ancipiti fati bis, i a faciat. Si vis, inquit, Pythoclea di- detra- item facere, non pecuniae adjicien-heηirum vim, sed cupiditatibus detrahendums'. Si vis honestum facere, non ho-oribus adjiciendum, sed cupiditati- us detrahendum. Si vis Pythocleasse in perpetua voluptate, non volutatibus adjiciendum est, sed cupidi-itibus detrahendum. Si vis senem icere, & implere vitam, non annis ad-ciendum est, sed cupiditatibus detra-endum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION