L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

3ο F L O R. E scausae dolendi. Non vides qualem uritam nobis rerum natura promiserit, quae primum nascentium hominum fletum esse voluit. Hoc principio edimur, huic omnium sequentium annorum ordo consentit, sic vitam agi mus.

Omnia ista bona, quae nos speciosa, sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia, aliaque complura ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur , cum invidia conspiciuntur, eosque ipsos , quos exornant & premunt, plus morantur, quam prosunt. Lubrica S incerta sunt, nunquam bene tenentur: nam ut nihil de tempore foturo timeatur, ipsa tamen magnae fclia citatis tutela solicita est. Si velis credere altius veritatem intuentibus , omnis vita supplicium est. In hoc pro fundum inquietumque projecti mare, alternis aestibus reciprocum, & modo allevans nos subjectis incrementis, modo majoribus damnis deserens, assidueque jactans , nunquam stabili consistrinus loco, pendemus de fluctuamur, & alter ut alterum illidimur, ει aliquando naufragium facimus semper timemus. In hoc tam prRcel-

312쪽

loso,& in omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus, nisi

mortis est.

Nimis angustat gaudia sua , qui eis Drtintantummodo quae habet ac videt, frui η se putat; & habuisse eadem, pro nihilo ducit: cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit ac transit ue & pene

antequam veniat, aufertur.

FINIS.

VITA

313쪽

FLORES

S ENECAE,

Incerto Authore ; nisi quod consat i lumfuisse recentiorem, ut qui subinde citat Petrarcham, Boecatium, O hujusemodi alios authores. Abisquis es, decerpsit ut plurimum ex Tacito

Suetonio.

um permulta sint, vel ad mores, vel ad institutionem vitae, a sapientissimis hominibus praeclare& scripta, & praecepta,qim nos ad rectam vivendi rationem facile inflammare, atque excitare debeant , vel praestantissimorum hominum authoritate, vel clarissimis exemplis adductos, tamen nescio quomodo obsurdescimus, & in tot tantisque bonarum artium disciplinis nihil proficientes , desidia quadam dormitamus, neque id animadvertimus, quanto in honore, & immortali gloria semper floruerinthi, qui se totos ad ea studia

contulerunt , quibus res secundae ornantur, di adversae aequo animo feruntur z

314쪽

s ENECAE. 3 Itur: quales fuerunt hi, qui multa, quae

vitam, aut meliorem facerent. aut beatam , n minus copiose, quam graviter conscripserunt. Hi vero cum in altissimas rerum cogitationes animum sutim demitterent, animadverterentque, hoc idem & a Flos saepe antea fecisse, qui sapientis nomen adepti sunt, existimarunt necessario a se quo que faciend um, ut non prius illa constituerent, quam ab eis suis sent hominum mores, atque urbium constituti:

qui quum in his elaborarint, quibus perspectis, atque cognitis, ex bonis meliores emcerentur, siquis sensus inferis , sane debent id graviter molesteque ferre, cum intelligant se nihil vi- giliis suis, nihil curis, nihil denique cogitationibus tale quicquam peperisse,

atque consequutos esse, quod ad ho-l rum temporum institutionem disciplinamque proficeret. Heu mentesignarael o vanae hominum cogitationes t Nihil enim bonum putamus, nisi quod vulgi opinio iudicat , quod in

fortunae temeritate positum est dicollocatum. Ea vero, quorum gradi bus homines in caelum ascendisse per hibentur, iri ita atque inania putamus

315쪽

Quo fit,ut quum inde usque, eiusmodi

prava cogitatio per hominum mentes serpserit, res nostrae semper in pejus collapis sint. Crevit enim libido , adaucta est avaritia, dominatur Voluptas, quae rationi inimica est, & mentis, ut ita dicam, praestringit oculos, quod vere bonum sit, nequeat internoscere, aut sincera a fucatis discernere. Quae quum ita sint,viri optimi,illud redi e factum censeo , & inprimis etiam atque etiam collaudo , ut si pientissimorum hominum praeceptis pareamus, ne scriptura cum ipsis vanescat authoribus. Multa enim sentab ipsis accuratissime, ornatissimeque conscripta, atque illustrata, quae si prosequi voluerimus, & fama, , immortali nos afficient gloria . QEorum S lon , & Sociales, & Plato nobilissimi Philosbphi principes extiterunt. Multi praeterea alii, & ipsi sapientes habiti, quos inter hic, de quo verba sum facturus , Lucius Annaeus Seneca haud immerito commemoradus est. Quum

enim omnis Philosophiae ratio foreta nostris veteribus in treis partes distributa, naturalem videlicet, sive physicam, moralem, atque in eam disserendi

316쪽

s E N E C AE. 3os rendi rationem,quam dialecticam vocant Z illud certe constat, eam quoque Partem, quae de moribus erat, summo ingenio & maxima cura Aristotelem

fuisse complexum, perfectissimeque de ejus partibus disseruisse. Nam climillis mis Ethicis, partem illam, quae

monastica dicitur, perfecisset, oec nomica sunt ab eo, si iam et credere est, tanta diligentia conscripta,ut neque a pilus , neq; sanctius a quoquam in rem

familiarem pricipi, conscribiq; potuerit . Quo genere philosophandi, nihil mihi videri solet admirabilius, quod.

in actione magis , quam in cognitione repositum sit t. Nam semper hoe animo fui, & mecum sentire doctissimos homines saepe intellexi , nullam ex omnibus artibus , ac disciplinis esse, quae societati hominum ad beate vivendum magis sit necessaria , quam haec una quae de ratione vivendi extat. Quum igitur inter eos, qui in primis numerantur , facile omnium princeps in his existat Aristoteles, neminem, tamen habeo, neque ex nostris Latinis , neque ex Graecis, quem ad rationem earum actionum , quas a bono viro exposcimus, Lucio Senecae comparem.

317쪽

3ro VITA parem. Ut enim vir ille summus Gradicorum Aristoteles, summum bonum in virtute constituit, ita hic noster Latinus, quales oportet eX virtute actiones prodire , mira exhortatione de-

... monstraVit. Non itaque immerito diactus, vitae magister,ab omnibus nostraensuis. raetatis hominibus. Quippe qui omnem Philosephiae fructum , in abione comstituit,ut ei difficile sit honeste vivere, qui hujus adhortationes, ac praecepta non legerit, quorum refertissimi sunt omnes ejus libri, quos cum legimus, quem Philosophum non contemnimus ὶ Sed quoniam de hujus hominis

continentia, integritate, ac sapientia

nunquam satis dici posset, pauca de

ejus natione, vita, ac genere subjici mus. Lucius Annaeus Seneca, natione Hispanus, genere Cordubensis, professione vero Stoicus, non minuS vita. Conspicuus, quam scientia praeclarus extitit. Hic. Cneo Domitio AEnobarbo, qui cum Romano exercitu missus fuerat, ad expugnandam validissimam, civitatem Hispaniae Cordubam, quae a Romanorum imperio desciverat, captus cum duobus fratribus, Junio Annaeo Gallione, di Lucio Annaeo Mela, patre

318쪽

s ENECAE 3 rapatre Lucani poetae, libertate donatus est. Hic se Romam, cum fratribus ac nepote, hortatu Domitii potissimum contulit . ubi tanto in honore ab omnibus habitus est, ut a nonnullis creditum sit, Claudium Imperatorem inde causam indignationis, aut odii in Senecam traxisse. Proinde Claudius, sive ab invidis hominibus ita impulsus uerit, sive naturae vitio , Senecam in Corsicam exsilio relegavit. Cujus rei meminit idem in Octavia, quando i

quit euid me potens fortuna fallaci mihi

Biandita vultu sorte contentum mea Alta extulisti, gramim ut ruerem; edita Receptus arce,totque perstiserem metus 'Melius latebam, promi ab indidia

malis Remotm, inter Corsici rupes maris:

Vbi liber animus, ct sui guris, mihi

Semper vacabat , studia recolenti

mea.

Posteaquam vero Claudius morte affecisset Messalinam uxorem, propter

publicum ejus pellicatum, sibi assumpsit Agrippinam Germanici filiam, olim

319쪽

3I 2 VITA olim Cnei Domitii uxorem, & Neronis matrem. Haec a Claudio Senecae restitutionem impetravit. Cui Neronis cura, cum esset a Claudio atque Agrippina mandata, mortuo Cla dio , tantum ejus potentia atque opes

creverunx, multorum invidiam e citarent . Fuit enim consul, ac senator& Neronis praeceptor,& diu apud eum potentissimus, ita, ut quamdiu Nero pietatem simulavit, & optimi Princiapis officio visus fungi, nihil sine conis

ylio Senecae ab Imperatore transige retur. Ρostea vero, quam Pompejam Sabinam, quaestorio patre natam, eis quiti Romano antea nuptam. , prius

occiso viro jussu ejus, duodecimo die, post divortium Octaviae, quam sub sterilitatis nomine abdicavit, in matrimonium accepisset, creditum est. ab hac muliere conspiratum in mortem Senecae: s1ve quia Neronemispeconatus erat ab amore hujus mulieris retrahere, clim adhuc vivente Octavia ipsam in concubinam haberet: sive quia sciebat non placere Senecae, quae cum Nerone diceret ac faceret. Quare cognita, sapientissimus vir Seneca statuit a Nerone otium & quietem impe

320쪽

SENECAE. 3I

impetrare, & se prorsius ab omni procuratione civili, L. cura abstinere, quo tutior senectus ejus foret. Oravit itaque Neronem, ut omne is fortunas de opes suas reciperet,& honores suos ad alterum deferret, fretus excusatione

adversiae valetudinis &ssenectutis suae, quae in dies magis ingravescebat. Pervagabatur itaque rura Campaniae, de alia loca, urbi adjacentia, in qua velut peregrinatione, bonam magnamaue partem epistolarum ad Lucilium conia seripsit. Reversus forte illis diebus S neca fuerat de Campania, ac in Nomentanum villam suam diverterat, ad quam Nero misit Syllanum tribunum

praetoriae cohortis , cum jam advesperasceret, & circ dedit villam militi- 'bus intravitque domum Senecae, ubi invenit eum coenantem cum Paulina uxore, duobusque amicis, cui Neronis mandata exposuit, in quibus continebatur, quod vel spontaneam sibi mortem consciret, vel quod ipse sibi consitueret mortis genus, subiret. Causa vero mortis afferebatur, quod Seneca odio Neronis se ab urbe abduxerat, neque amicis suis laborantibus aderat. Cui Seneca maxima animi constantia,

O si e

SEARCH

MENU NAVIGATION