장음표시 사용
281쪽
a 4 FLORES animo, Ferina ista rabies est, sanguine gaudere ac vulneribus: dc abject o hornine, in silvestre animal transire.
Gallionem fratrem. Ivere , Gallio frater, omnes beate i volunt: sed ad pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, cali- gant. Proponendum est itaque primum , qujd sit quod appetamus : tune circumspiciendum est , qua conten derei tib celerrime possimus: intellecturi in ipsi itinere, si modo rectum erit , quantum quotidie profligetur, quantoque propius ab eo simus , ad quod nos cupiditas naturalis impellit. Quamdiu quidem passim vagamur, non ducem secuti, sed fremitum & clamorem dissonum in diversia vocantium , conteritur Vita inter errores,
brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremns. Decernatur itaque di quo tendamus, & qua: non sine petito aliquo , cui explorata sint ea, in
282쪽
s E N ECAE. 23squae procedimus . Quoniam quidem non eadem hic , quae in ceteris peregrinationibus conditio est. In illis comprehensus aliquis limes, & interrogati incolae , non patiuntur errare: at hic tritissima quaeque via , & celeberrima , maxime decipit. Nihil ergo mismagis praestandum est, quam ne, pe- vitam corum ritu, sequamur antecedentium gregem, pergentes, non qua eundum est , sed qua itur . Atqui nulla res nos eommm. maioribus malis implicat, quam quodnis. ad rumorem componimur, Optima rati ea , quae magno assensu recepta sunt,quorumque exempla nobis multa sunt: nec ad rationem , sed ad similitudinem viVimus.
Primi exitio sequentibus sunt: hoc in omni vita accidere , videas licet, nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris & caussa & author est. Versatqs nos & praecipitat traditus per manus error , alienisque perimus exemplis. Sanabimur, si modo sep
Non tam bene cum rebus humanissitatue agitur , ut meliora pluribus placeant
argumentum periimi, turbaeli. Quet
tilinus quid optimum factum sit, non mura.
283쪽
quid usitatis imum; & quid nos in pos
sessione felicitatis aeternae constituat. Cum multis inimicitias gessi, & ingratiam ex odio si modo ulla inter smalos gratia est) redii: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem,&aliqua dote notabilcm facerem: quid aliud quam telis me opposui, & male- Volentiae quod morderet, ostendi Z Vi- ldes tu istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur,qui gratiae adulantur , qui potentiam extollunt ρ Omnes aut sunt hostes, aut squod in aequo est esse possunt. inam magnus mirantium, tam magnus invidentium populus est. Quin potius quaero aliquid usu bonum , quod sentiam , non quod ostendam: ista quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens
monstrat, foris nitent, introrsus misera
sunt. Quaeramus aliquid nomin spe- clam bonum, sed solidum & aequabile,&a secretiore parte formosius. Scire tantum opus est, quo manum porrigas. Summum bonum est , animus fortuita dispiciens, virtute laetus : aut, invicta vis animi, perita rerum, placida in actu, cum h umanitate multa, & con
284쪽
s ENECAE. 27 Versantium cura. Libet & ita definire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit, nisi bonus malusque animus: honesti cultor, virtute contentus, quem nec extollant fortuita , nec frangunt : qui nullum majus bonum eo, quod sibi ipsi
dare potest, noverit: cui vera voluptas erit, Voluptatum contemptio.
Quo die infra voluptatem fuerit de infra dolorem erit. Vides autem, quam malam dc noxiam servitutem serviturus sit, quem voluptates doloresque, incertiis ma dominia , impotentissimaque , alternis possidebunt. Ergo exeundum ad libertatem est. Altum quiddam est virtus, excelsum, & regale, invictum, infatigabile. Voluptas, lium ii eiervile, imbecillum, caductim , cujus statio ac domicilium prio vis- fornices & popinae sunt. Virtutem templo invenies, in foro, in curia, pro
muris stantem , pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem latitantem saepius, ac tenebras captantem ; circa balnea ac sudatoria, ac loca aedilem metuentia, molialem, enervem, mero atque unguento madentem, pallid. am, aut fucatam, M
285쪽
medicamentis pollutam. Summum bonum immortale est, nescit exire: nec satietatem habet , nec poenitentiam : nunquam enim recta mens viri
titur: nec sibi odio est, nec quidquam mutavit optima: at voluptas tunc cum maxime delectat, extinguitur. Ρη uare audacter licet profitearis,
mam bis diam. Virtutes enim ibi esse debebunt , ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia. Sed tu quoque, inquit, virtutem non ob aliud colis , quam quia aliquam ex illa speras voluptatem. Primum, non si voluptatem praestatura virtus est , ideo propter hanc petitur : non enim hanc praestat ,.sed di hanc : nec huic laborat, sed labor ejus, quamvis aliud petet, hoc quoque assequetur. Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur , non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum op ris insumptum est : aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit: sic & voras in/x luptas non est merces , ne caussa vir- plebilis tutis, sed accessio.
. Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis spem : qui volupta
286쪽
tem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans vir, perventurus in turpia, nili aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium sistant, quae in praeceps ferantur , infinitaeque sint , & quo magis implentur ,eb magis inexplebiles. ut feras cum labore periculoque Venamur, & captarum quoque illarum sollicita possesssio est ι saepe enim laniant
dominos : ita habentes magnas Voluptates, in magnum malum e Vascre,
captaeque cepere. Quae quo plures majoresque sunt , eb ille minor, ac plurimum sei vus est, quem felicem vul- .gus appellat. Et ut bonus miles , feret Vulncra, enumerabit cicatrices , dc transverbe, ratus telis , moriens amabit eum , pro quo cadet, imperatorem : habebit in animo illud vetus praeceptum : Deum
sequere. Qtiis quis autem queritur, &plorat , & gemit: imperata facere vi cogitur,& invitus rapitur ad jussa nihilominus. Quae autem dementia eth. potius trahi quam sequi tam mehercule , quam stultitia di ignorantia est conditionis suae, dolere, quod aliquid tibi aut incidit durius; aeque mirari, aut
287쪽
2ro FLORE sindigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis: morbos dico, fune- ra, debilitates , dc cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Q c- quid ex universi constitutione patiendum est, magno excipiatur animo: ad hq cIacramentum adacti sumus, ferre mortalia: nec perturbari his,quae Vitare nostrae potestatis non est. In regno nati sumus : Deo parere, libertas est.
Ergo in virtute posita est vera felici
Si quis itaque ex istis qui Philoso
phiam conlatrant, quod solent, dixerit : Quare ergo tu fortius loqueris quam vivisλNon perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem : delinimenta magis quam remedia podagrae meae compono; contentus si rarius accedit, &si minus verminatur. Vestris
quidem peribus comparatus , debilis
cursor sum. Haec pro me non loquor: ego enim in alto vitiorum omnium
sum. Aliter, inquit, loqueris : aliter vivis . Hoc, malignissima capita , &optimo cuique inimicissima, Platoni objectum est, objectum Epicuro, objectum Zenoni. Omnes enim isti diiscebant, non quemadmodum ipsi viverent,
288쪽
sENE C AE. 2 truerent, sed quemadmodum vivendum esset. De virtute, non de me loquor ἔ& cum vitiis convitium facio . Ne virus quidem istud, quo alios spargitis, vos necatis, me impediet, quo minus perseverem laudare Vitam, non quam ago, sed quam agendam scio, quo minus virtutem adorem , & ex intervallo ingenti reptabundus sequar.
Non praestant Philosophi quae loquuntur Z multum tamen praestant, quod loquuntur, quod honesta mente ρο δε-
concipiunt. Nam quidem si dc paria cirina dictis agerent, quid esset illis beatius ZInterim non est , quod contemnas
bona verba, & bonis cogitationibus plena praecordia. Studiorum saluta. rium, etiam citra effectum, laudanda tractatio est . Quid mirum , si non a scendunt in altum ardua aggressi 8 sed viros sit sipice, etiam si decidunt, magna
conantes. Generosa res est , respicientem non ad suas, sed ad naturae sitae vires, conari alta, tentare, & mente majora concipere , quam quae etiam
ingenti animo adornatis essici possint. Nihil opinionis causa, omnia con scientiae faciam: populo spectante fieri credam, quicquid me conscio faciam.
289쪽
Edendi erit bibendique finis, desideria
naturae restinguere , non implere alvum , & exinanire. Ego amicis jucundus, inimicis mitis & facilis, exorabor antequam roger , honestis precibus
utut occurram. Patriam meam esse mun-
μ' - dum sciam, & praesides deos; hos s , circaque me stare , factorum s. dictorumque censores. Quandocunque autem natura spiritum repetet,aut ratio dimittet, testatus exibo, bonam me conscientiam amasse, bona studia: nullius per me libertatem diminutam, minime meam . Qui hoc facere proponet, Volet , tentabit , ad Deos iter faciet. Vos quidem, qui virtutem cubtoremque ejus odistis , nihil novi fa-D..A. Nam &solem lumina aegra for is i. ' avidant, & aversantur diem splendurum in dum nocturna animalia, quae ad pri-b A. . mum eius ortum stupent, & latibula sita passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis . Gemite, dc infelicem linguam bonorum exercete con-Vitio. Instate, commordete: citius multo frangetis dentes, quam imprimetis. Quare ille Philosophiae studiosus est, di tam, dives vitam agit 3 quare opes contemnendas dicit, di habet 3 vitam
290쪽
sANX CR. 213 contemnendam putat, & tamen vivit ZValetudinem contemnendam, dctamen illam diligentissime tuetur , atque optima mavult 8 Et exsilium no 'si men Vanum putat,& ait, quid est enim mali, mutare regiones 3 & tamen sies.
licet senescit in patria 3 & inter longius . tempus & brevius, nihil interesse judicat : tamen si nihil prohibet, extendit
aetatem,& in multa senectute placidus viret 3 Ait ista debere contemni: non,
ne habeat , sed ne solicitus habeat. Non abiget illa a se , sed abeuntia securus prosequetur. Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet, quam ibi, unde sine querela reddentis recepturaesti Et si majores illi obvenissent opes, non sprevisset: nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias , sed mavult: non in animum illas , sed in domum Vecipit, nec respitii possessas. sed con 'tinet , & maiorem virtuti suae mate-pi nrriam subministrari vult. Quid autem dubii est, quin major materia sapienti
viro sit , animum explicandi suum in i a divitiis , quam in paupertate 3 cum in pavor- hac unum genus virtutis sit, non ines inari, nec deprimi. Desine ergo Plυlo