L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

sapienti

as 4 FLOREssophis pecuniiura interdicere : nemo sapientiam paupertate damnavit. Ηabebit Philosophus amplas opes : sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cujusquam injuria partas , sine sordidis quaestibus, quarum tam holi estus sit exitus quam introi Dimitia tus. Divitiae apud sapientem virum in servitute sunt: apud sttilium in imperio. Sapiens divitiis nihil permittit; vobis divitiae omnia. Vos, tanquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, assuescitis illis , &cohaeretis: sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit. Nunqua Imperator ita

paci credit, ut non se praeparet bello ;quod etiam si non geritur , indictum

est. Vos domus formosa, tanquam nec ardere nec ruere possit, in lentes vos opes, tanquam periculum omne transcenderint, majoresque sint, quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt. Otiosi divitiis Iuditis, nec providetis illarum periculum : sicut barbari plerunque, inclusi,& ignari machinarum , segnes laborem obsidentium spectant, nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntura

292쪽

. SENECAE . a stur, intelligunt. Idem vobis evenit: marcetis in vestris rebus: nec cogitatis, .

quod casus undique immineant, jam iamque pretiosa spolia laturi. Sapientiquisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet: vivit enim praesentibus laetus, futuri securus.

TRANQUILLITATE

ANIMI. Ptimiim erat s ut ait Athenodo- rus ) actione rerum & Reipub . Sempretractatione, & officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole & exerci b'nisi 'tatione & cura corporis diem educunt, athletisque utilissimum est, lacertos suos, roburque, cui se uni dicaverunt , majore temporis parte nutrire: ita nobis animus ad rerum civilium certamen parantibus, in opere esse , longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul de exercetur & proficit, qui in mediis se officiis

293쪽

etts FLOREs ossiciis posivit, communia privataque pro facultate administrans. Sed quia in hac, inquit, tam insana hominum

ambitione, tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum

tuta simplicitas est,& plus futurum semper est quod obstet, quam quod succedat, a foro quidem & publico

recedendum est: sed habet, ubi se etiam in privato lare explicet magnus

animus. Nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur: sic hominum , quorum maxime in seductu actiones sunt. Ita tamen delituerit, ut ubicunque otium suum absconderit, prodesse velit & singulis dc universis, ingenio, voce, consilio. Nec enim is solus Rei p. prodest, qui candidatos extrahit,&tuetur reos, &de pace bel- Reipit --qtii juventutem ex hortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxui iamque cursu ruentes prensat ac retrahit, & si nihil aliud, cet te moratur, in privato' publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos di cives aut urbanus praetor adeuntibus asses.soribus verba pronunciat: quam qui

docet s

294쪽

s E N E C as docet, quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis

contemptus, quid deorum intellectus, quam gratuitum bo quin sit bona co scientia 3Neque enim ille solus militat , qui in acie stat , dc cornu dextrum lae

vumque defendit. sed & qui portas

tuetur, & statione minus periculosa, non ociosa tamen fungitur , vigilias. que servat, & armamentario praeest. Ouae ministeria , quamvis incruenta A

1int, In numerum stipendiorum veniunt. Si te ad studia revocaVeris, o- bilo.

mne vitae fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus: multos in amicitiam attrahes, assi uetque ad te optimus quisque. Nunquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa. Nunquam inutilis est opera civis boni: auditu enim, visu, vultu, nutu, obstinatione tacita, inces

laque ipso prodest.

Nihil tamen aeque oblectaverit animum . quam amicitia fidelis& dul- eiiiaj-cis. Quantum bonum est, ubi sunt praeparata pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quo-Tum

295쪽

FLORES tum sermo solicitudinem leniat, sententia consulum expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet Z Qiss scilicet vacuos, quantum

fieri poterit, a cupiditati bus, eligemus. Serpunt enim vitia, & in proximum quemque transiliunt, & contactu no- Psi, cent. Itaque, ut in pestilentia curan- morbus dum est, ne corruptis jam corporibus& morbo flagrantibus assideamus, pericula trahemus, afflatuque

ipso in proximo laborabimus: ita in amicorum legendis ingeniis dabimus

Operam, ut quam minime inquinatos allumamus. initium morbi est, aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris, aut attrahas: ubi enim istum invenies, quem tot seculis quaerimus Pro optimo, est minime malus . Vix

tibi esset facultas delectus felicioris, si

inter Platonas de Xenophontas , & illum Socratici foetus proVentum bonos quaereres.

naberet Nunc vero in tanta bonorum ege victum, minus fastidiosa fiat electio. Lm his tamen Vitentur trist es, &o oontὸnti nania deplorantes, quibus nulla non

simul. caussa in querelas placet. Constet illi licet

296쪽

s ENECAE a slicet fides & benevolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus, & omnia gemens. Assuescamus a nobis removere pompam , ct uius rerum, non ornamenta metiri. Cibus famem domet, potio sitim , libido qua necesse est fluat. Discamus membris nostris inniti: cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut majorum suadent

mores. Discamus continentiam augere , luxuriam coercere, gulam temperare , iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si similes nos pudebit esse populo, desideriis naturalibus parvo

parata remedia adhibere : spes effraenatas, & animum in futura eminentem, velut sub vinculis habere,id agere , ut divitias a nobis potius quam a

fortuna petamus.

Assuescamus ergo coenare posse sine populo, dc servis paucioribus serviri, di vestes parare in quod inventae sunt. Studiorum quoque quae liberalis ah Asima impensa est, tam diu rationem habebo, quam diu modum. Qiybmihiser' innumerabiles libros & bibliothecas, quarum dominus vix tota vita sua in-

N dices

297쪽

23o FLO R. E Sdices perlegit 3 Onerat discentem tur- non instruit: multoque satius est paucis te authoribus tradere , quam errare per multos. Qiradringenta millia librorum Alexandriae arserunt; pulcherrimum regiae opulentiae monumentum:alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiae regum, curaeque egrena eu-gium id opus ait Iuisse. Non fuit et rissis bi- gantia illud, aut cura , sed studiosa luxuria: imo ne studiosa quidem: quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaverant: sicut plerisque ignaris etiam servilium literarum libri non studiorum instrumenta , sed

coenationum ornamenta sunt. Paretur

itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum.Vitiosum est ubique quod nimium est. Quid habes cur

ignostas homini armaria cedro atque ebore aptanti, corpora conquirenti , aut ignotorum authorum,aut imprΟ-hatorum , & inter tot millia librorum oscitanti Θ cui voluminum suorum frontes maxime placent, tituliquet Apud desidiosissimos ergo videbis, quicquid orationum historiarumque est,& tecto tenus extructa loculamenta . Iam enim inter balnearia di thermas s

298쪽

s ENECAE. 2srmas , bibliotheca quoque, ut necessarium domus ornamentum expolitur.

Ignoscerem plane, si e studiorunia nimia cupidine orireturinunc ista exquisita, & cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum, inspeciem & cultum parietu comparantur. Cogita compeditos primo aegre serre onera & impedimenta crurum: versit deinde ubi non indignari illa, sed pati refere proposuerunt, necessitas fortiter ferre μdocet, consuetudo facile. Invenis in quolibet genere vitae oblectamenta,&remissiones, & voluptates, si nolueris

malam putare vitam potius, quam invidiosam facere.Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quam quod eum sciret, quibus aerumnis nasceremur,calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret,si rerum adversarum eandem vim assiduitas haberet, quam primus ictus. Omnis vita servitium est.Assuescendum itaque conditioni suae, ex quam strasr- minimum de illa querendum:&quic- viis quid habet circa se commodi, appre- ς'

hendendum est . Nihil tam acerbum N a est,

299쪽

est,in quo non aequus animus Blatium

iuveniat .

Neem Male vivet, quisquis nesciet bene mori. Qui mortem timebit, nihil unquam pro homine vivo faciet. At quiuit,hoc sibi cum conciperetur, statim condictum, vivet ad formulam , &simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex his quae eveniunt,subitum sit. Morbus,captiVitas, ruina, ignis, nihil horum repentinum est. Sciebam in quam tumul tuosum . me contubernium natura clusisset :toties in vicinia mea conclamatum est , toties praeter limen immaturas exsequias fax cereusque praecessit:ispe altius ruentis aedificii fragor sonuit: multos ex his, quos forum , curia,sermo, mecum contraxerat,nox abstulit,

di vinctas ad dalitium manus copulatas intercidit. Mirer aliquando ad me pericula accessisse, quae circa me semper erraverunt 3 Magna pars hominum est, quae navigatura, de tem pestate non cogitat. Nunquam me in bona re mali pudebit authoris. Publius . tragicis comicisque vehementior ingeniis. quotiens mimicas ineptias , de verba ad summam caveam spectantia

4 reliquit,

300쪽

s ENECAE. 2s reliquit , inter multa alia cothurno, non tantum sipario fortiora , hoc ait:

Cuivis potes accidere, quod cuLquam potes. mi, hac

Hoc si quis in medullas demiserit, &omnia aliena mala , quorum Ingens quotidie copia est, sic aspexerit, tan-ρ' quam illis liberum de ad se iter sit, multo ante se armabit, quam petatur. Sero animus ad periculorum patientiam , post pericula, instruitur. Non putavi hoc futurum ; nunquam hoc eventurum credidissem. Quare autem non Z Quae sunt divitiae, quas non egestas , & fames, & mendicitas a tergo sequat ZQuae dignitas, cujus non praetextam di augurale, & lora patricia, de sordes comitentur , & exportatio, dc notae , dc mille maculae , & extrema contemptio p Quod regnum est, cui non parata sit ruina, dc proculcatio,de dominus, & carnifex t . . Utique animus ab omnibus exter-

nis in se revocandus est: sibi confidat, s δε- se gaudeat, sua suspiciat; recedat,quan- esen tum potest, ab alienis, &se sibi applicet, damna non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur. Nuntiato nau's .

N a fragio,

SEARCH

MENU NAVIGATION