Patris F. Caroli Lanterii Genuensis Ordinis Minorum Regularis ... Tractatus de iustitia originali, & de primorum parentum productione in statu innocentiae. Illustriss. et reuerendiss. D. domino Hieronymo Casanato ..

발행: 1672년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

lum ex pluribus orbibus compa-Lum , qhoram alij concentrici , al, men trici funt, or in illis duo βηtpuncta , quorum Unum appellatur Aux, aliud vero on stum Augis.

IN hoc Planetae disserunt a

stellis fixis, quod firmamentum, in quo fixae sunt stellar, unicum est coelum , sicut primum mobile unicum est, & crisiallinum aliud unicum ; coelum vero cuiuscumque Planetae non sit tali unitate unum , nam con

stat ex pluribus coelis, qui orbes appellantur, & insimul coniuncti faciunt unum coelum unitate aggregationis . Est & alia differentia , quia primum mobilo , Cristallinum, & firmamentum tres sunt coeli mundo omni ex

parte concentrici, tam secundum partem convciam, quam secundum partem concauam, nec maior crassitudo unius partis , quam alterius : coelum autem cuiuslibet pIanetae, habet suos orbes, quosdam concentri- cos mundo, alios exentricos; ita vi oporteat eos ex una parte

habere maiorem spissitudines sex alia vero parte minorem.Haec ut intelligamus ; sciendum, illud coelum dici concentricum, quod secundum partem conca uam, & conuexam idem habet

centrum cum mundo . Excentricum simpliciter illud coelum est quod habet aliud centrum a

mundo secundum partem concauam;& conuexam. Excentricum secundum quid illud coelum est, quod secundum unam quidem partem habet idem centrum cum mundo, & secundum alteram habet diuei sum centrum a mundo. Excentricitates videre est in singulis Planetis; etii nullo sensu percipiantur Planetarum coeli,sicut nec excentricitatis, coacti tamen suere Astr Iogi coelos admittere excentri cos, & hanc variam spissitudinem in orbibus propter exaltationem , & depressionem Planetarum propter velocitatem, &tarditatem in illorum motu : sereno siquidem coelo, & purgato aere, apparet idem Planeta aliquando maior, aliquando minor; certum autem est Planetam nec crescere, nec minui,& istndaugumentum, se ii decrementum

tribui non posse nubibus interi ctis; hinc quaerenda causa est, quae est haec: res in distantia

maiori, minores aprirent, qHae in

452쪽

4 Creusura in minori distantia maiores apparent . ergo cum Planeta nobis minor videtur, magis distat a nobis, eleuaturque a terra magis, & a terra recedens, accedit proprius versus firmamenis tum ἱ cum autem maior videtur, est propinquior nobis, terrae via cinior , a firmamento remotior;

atque impossibile est magis, aut minus Planetam distare a terrasi sui orbes concentrici fuerint: potest autem distare a nobis plus , aut minus si orbes sui

fuerint excentrici: ergo admittendi sunt cili excentrici, mirum lane est, Planetas, qui eodem. semper motu moventur, ita ut nullus sit Planeta cuius motus sit aliquo tempore velocior, &alio tempore tardior ; tamen aliquando plures dies, aliquando pauciores in peragrandis pantibus aequalibus coeli insumere, quod luce meridiana clarius in sole inspicitur ; nam . cum Zodiacus in duas aequales partes

diuidatur, ita ut quaelibet pars sex signis complectatur, sol plures dies in peragrandis sigilis staptemtrionalibus , quam in pera grandis signis australibus insumiti; huius inaequalitatis ratio reddi non potest, quam qui L. coeli fiunt excentrici; ex quo fit

ut tam sol, quam ali: Planetae pluribus diebus ut partem spissiorem conscendant , quam ut subtiliorem, absoluant. In istis coelis extriniecis sunt puncta duo , quorum aliud vocatur Aux, aliud vero oppositum Augis. Pars illa coeli excentrici, ad quam, cum Planeta peruenerit, maxime a nobis distat, appellatur Aux, prima eleuatio , seu exaltatio, & elongatio pars illa caeli; ad quam, cum Planeta peruenerit habet summam depressionem, & ter-rα appropinquat , appellatur, oppositum Augis, quia Opponitur diametraliter alteri parii.

bus conflatur coelum Planctae , unus orbis est , nempe

medius , qui appellatur deferens , quia fert Planetam, illumque defert, & transfert suo motu . Ille orbis medius qui deferens nuncupatur, haberinuna parte sui globum quemdam

maximae magnitudinis, solidum,& bene compactum di immersum

453쪽

Mere materiai. . si sum, & conclusum In suo orbe, qui globus appellatur Epici-clus, & in eo est Planeta, qui Planeta est pars dentior sui Epi- cicli, unde colligere licet aliud

discrimen inter Planetas habentes Epiciclum , & stellas fixas, quae nullum habent. Vnde &aliud oritur discrimen ; nam sellae fixae sunt partes densi res sui orbis ; Planeta non est

pars sui orbis solidior , sed est pars solidior sui Epicicli. Non temere Astrologr hos globos seii Epici clos in Planetis admitarunt, sed urgente veritate, quae motu manifestatur, propter depressionem, & eleuationem Planetarum concedimus esse co los excentricos : sed neque eleuatio , neque depressio semper aequalis est; immo Planeta in sui eleuatione; & Auge existens, aliquando magis eleuatur, aliquando minus, & cum idem in

opposito Augis suerit, idest in

sua depressione aliquando magis , aliquando minus deprimitur ; huius autem inaequalitatis pars tam in exaltatione,quam indepressione depraehendituri non potest esse causa deferentis,' &aliorum orbium excentricitas; quaerenda ratio est;quar alia fimgi non potest ab Epiriclo , qui qui solus erit huiusmodi thar-

qualitatis eausa; ve videre est comparatione facta soli cum a 'lijs Planetis . Sol eleuatur, &deprimitur, sicut &alij Planetae , propterea habet suos orbes exentricos , sicut & illi habent , sed tamen eleuatio solis semper est eadem , habetque in Augo eamdem semper eleuationem ,& in opposito Augis eamdem, depressionem ; unde colligunt Astrologi solem non habere Ε- ciclum et ergo Plaaetae Epiclum

habent cum nullam seruent nisAuge , & opposito augis paritatem in exaltatione , ct deprese

DOCUMENTUM III.

Non eodem motu moventur orbes ex quibus constatur unicum

Planetae cariam; θ iuscuiusique Planetae Epiclus diuerse moto i

EX variis orbibus etsi eomis

ponatur uniuscuiuscumque Planetae coclum,disserunt tamen in Ortu . nam deferens Epicuctum , seli Planetam , peculiarem sortitur motum obliquum, seu ab Occasu in ortum , cum tanten alii orbes, inter quos de ferens continetur eodem motu

454쪽

42 6 . De Creatura moueantur: eum firmamento : tum elevare potest, tune Plane. u. g. coelum Saturni ex tribus orbibus constituitur , quorum deferens infra triginta annos , obliquum absoluit motum, cum tamen duo orbes , nempe superior , & in serior eumdem cur sum non absoluant , nisi triginta sex millium annorum spatio.

De alijs Planetis idem fit iudicium . Hoc solo excepto, quod eorum deferentes non tanto indigeant tempore, quanto indi. get Saturnus ; Epiciclus pecu- Iiarem quoque motum habet ;ita ut intra concauitatem in qua

continetur, moueatur circulariter , & cum Planeta sit in Epi- cicio tamquam pars illius , necessiim est Planetam moueri admotum Epicicti,ac proinde tres rationes deprςhenduntur in Pla. neta ex motu sui Epicicli ; unus namque est, & idem Planeta nunc dicitur Retrogradus , postea stationarius, demum directus . Eum Epiciclus motu suo defert Planetam versus terram , eicitur Planeta Retrogradus , quia ad motum sui Epicicli m uetur, & contrario motu motui sui orbis, Cum/Epiciclus eleuat Planetam a terra, tunc appellatur, Planeta stationarius , qui

quasi stare videtur. Cum Epi. cicius eleuat Planetam qua ta directu4 dicitur ; tum quia firmamentum directe respicit; tum quia perpendiculariter, &directe supereminet capitibus

nostris.

. DOCUMENTUM IV.

Varios habent polos Planeta , d uersos, ct di incus a flosis muni, fio primi mobialis et hinc varios aspectus ad.

mittuntis

V Arios esse polos Planeta

rum , ex eo ipso colligismus Lunde conclusimus firmamenti polos non esse eosdem, cum polis mundi; nam sicut firmamentum,aut stellae firmamen. ti nunc maiorem, nunc minorem

habent declinationem', & alia quando magis appropinquant polo aliquando ab eo recedunt, quod fieri non potest nisi concessa diuersitate polorum. Idem de Planetis est dicendum , quia subeunt eamdem declinatione ,& elongationem a polo , seu aequatore, ncc non approximatio.

nem ad utrumque. Poli Planetarum sunt ijdem cum polis Zo. diaci latitudinem. Aspectum, seu radiationem Planetarum appellant

455쪽

Mere materiali. 6 7

Iant Astrologi situm, & positi o-

nem Planetarum, ex quo resul- dat, aut impedimentum', aut adluamentum actionis.Quinque sunt aspectus planetarum, nempe sextilis, Tretagenus, Trige. nus coniumstio , & oppositio . Sextilis aspectus, est distantia duorum signorum inter Planetas duos, ut, si sol in primo A. rietis fuerit, & luna in primo Gemini, dicuntur sol, & luna habere ad se inuicem aspectum sextilem, Aspectus Tretagenus est, cum inter duos Planetas tria sunt signa, ut si sol est in primo Arietis, & luna in primo Ca cri. Aspectus Trigenus est,cum inter duos Planetas est distantia quatuor signorum, ut cum s Ie existente in primo Arietis, luna in primo Leonis fuerit. Coniunctio est, cum in eodem gradu eiusdem signi duo Plans tae sunt , ut cum sol, & luna sub aliquo gradu coniunguntur, ut sit singulis mensibus paulo ante novilunium. Oppositio est,cum inter duos Planetas est distantia sex signorum, cum sole existente in primo Arietis , Luna inis primo Librae fuerit.

Si cum sole comparentur alty Planeta , nouas subeunt rationes, nouaque acquirunι nomina .

DIcuntur enim Orientales .

occidentales, combusti, compressi, aucti, diminuti. Planeta , illo dicitur orientalis, qui cum sole oritur, & quia sol mane oritur, Planeta matutinus dicitur . Planeta qui occidente sole occidit, dicitur occidentalis , seu vespertinus. Quam dili Planeta est cum sole dicitur combustis, quia eius lux quasi comburitur, & deuoratur a lumine solis . Quamdiu Planeta non distat a sole nisi duodecim gradibus aut circa, appellatur oppressus, quia quamuis lumen solis, lumen Planetae non ab ser-beat omnino, tamen opprimit,& minuit. Quando Planeta est in Auge, & in summa sua exaltatione dicitur diminutus, quia minor nobis apparet ι cum . autem est in opposito , Augis dicitur au. .

tus , quia

456쪽

48 De Creatura nempe superiore secundum co-De ιribus planetis superioribus, cauam superlicicm, & orbis in-er Venera. ferior secundum connexam ; o

MVlta sunt in quibus hi

Planetae conueniunt,pau.

cain quibus disserunt, propterea insimul expediri, & explica, ri debent. Alia Planetae explicabuntur seorsim , & diui simia, buta maiores habent difficultates,& magis tam a se ipsis,quam ab istis disserunt. DOCUMENTUM Lauilibeι horum quatuor Planet

xum habet suum coelum ex tribus orbibus compacrum , - i' ct in orbe medio es ., Epiricius cum i . Planeta.

IN hoc conueniunt quatuor

Planetae, ut quilibet eorum habeat coelum concentricum mundo buta, superficies concaua coeli inferioris , & superficies convexa orbis superioris est co- centrica mundo, ita tamen ut si orbes , ex quibus componitur coelum, considerentur quatenus orbes sunt , re vera fini excentrici mundo; nam tam superior orbis , quam inserior est excen

tricua secundum quid , orbis

his vero medius est excentricus simpliciter , secundum utramque videlicet superficiem .

DOCUMENTUM IL

Disserunt maxime in motu hi quatuor Planeta, s tarditatem, or velocitatem spectes. SAturnus suum absoluit curis sum triginta annis, aut viginti nouem; Iupiter duodecim annis a Mars duobus ; Venus uno solari. In hoc a reliquis Planetis Venus differt , quod alij Planetae Mercurium si excipias elongantur a sole saepenumero, quantum elongari possunt; at vero Venus ita est ami. ca solis , ut ab illo recedere non possit per duo integra sigmia seiusque maior elongatio a sole, non est nisi quadraginta septem graduum; hinc

- paulo ante ortu solis videturs

& paulo post

illius O calam. De

457쪽

Jdere materiali. 6 'Forma, seu formalis ratio solis M Sole .

EA est solis dignitas, & prp.

stantia , ut qui de Deo loquuntur nihil in tota natura reperiant, quod magis praese ferat diuinae naturae excellentiam , quam sol. quem unanimi consensu Philolophi appellant secundarum caularum primam, ut Deo sublato, & inter causas noadnumerato, sol diceretur prima causa. Hinc fit ut plura de eo dicenda sint, quae documento unico explieari non possunt. In hoc naturam eiusque varios effectus explicamus , qui ad Astrologiam spectant. DOCUMENTUM LBl es fidus , ct parte coeli con sos, o luce . IN hoc conuenit sol cum stelis

lis firmamenti, ut quemadmodum illae sunt partes sui coeli, quod materia, & forma sub. stantiali constans est stella mate. ria, habensque lucem pro forma; ita solis materia est pars sui coeli , seu orbis, in quo differt ab alijs Planetis, qui non sunt partes sui orbis, sed partes sui Epi- cicli, quo Epicteto sol caret. est lux , non quidem aliundo

manens, sed coa S regata cum sole, nec enim emendicat sol lucem suam , ut faciunt stellae, &Planetar. Lux autem haec , substantia esse non potest, aut co m.

pleta, & per se subsistens , aut incompleta, & cum alio faciens compositum physicum. sed est accidens,lum quia sensibilis est, quod solius est accidentis , tum quia in multis entibus physicis accidens est ; quod autem uni accidit, & in uno accidens est, ubicumque fuerit accidens erit. Lux accidens est de praedicamento qualitatis, estque passibilis qualitas. Esse qualitatem constat, quia intensionem,& remissionem suscipit, & peream corpora lucida dicuntur similia, quae duo soli competunt qualitati.

DOCUMENTUM ILLamen es qualitas, o species intentionalis emissa a luce.

Nooti est substantia , aut

quantitas . Certum est rem quamlibet positivam producere imaginem, & speciem, sui, per quam sentiatur, si sensibilis est, intelligatur, si intelligibi-

458쪽

3o De Creatura ligibilis est : non est lux dete- enim denominationes non suntrioris conditionis , cum sit qua- propriae, sed metaphoricae . vn. Iitas, & una ex nobilissimis , de & conueniunt speciebus e- propterea diffundit imaginem, α speciein sui, quae lumen appellatur , estque ens positiuum,& intentionale . Positiuum, quatenus ens reale est, intentionale, quatenus est ratio, qua facultas visiva tendit in rem visibilem , ipsamque lucem et habet propterea suum esse in fieri, di in perpetuo fluxu, ita ut non

sit de numero rerum permanen.

tium , & sed est sicut tempus , cuius partes priores pereunt, posteriosque consequuntur. Est instar aquae fluminis, atque sontis, quae est in perpetuo fluxu,& instar flammae, quae flamma , cum sit aer ac ensus, & aer sit in perpetuo motu , perit singulis momentis, nouoque succedit. Non potest lumen esse substantia contradicentibus rationibus quad habet communes cum luce . Non potest esse corpus, sili4 physicum , siue mathemati. cum, quia duo corpora insimul esse non possunt, videmus tamen lumen esse cum quolibet corpore diaphano . Obijciet aliquis , lumen subire rationes rei corpora', quia diuiditur in

rectum , reflexum , & fractum .

Tamen facilis est responti': harmissis a quocumque corporeos quas tamen intentionales species, nemo umquam dixerit corporeas .

DOCUMENTUM III.

Lumen es duplex , filicet prim

rium, se mundarium , cui opponitur Umira , ct tenebraeis

LVmqn primarium est ipse.

. met radius missiis a corpore luminoso, est inquam ipse fulgor , splendor , & candor absque ulla diminutione sui. Lumen secundarium est quasi primarij luminis participatio quaedam , imperfecta tamen, qualem videre est extra praenominatum fulgorem , & radium .

Tenebrae nihil sunt positiuum, sed simplex & pura negatio tam primari j , quam secundarij luminis , & consequenter includit retractionem, & prohibitionem luminis . Umbra non est mura negatio, sed diminutio secundari j luminis et vel ut clarius dicam : Umbra est diminutum

lumen secundarium , & consequenter includit negationem prima-

459쪽

Mere materiali. qt Iprimaris luminis. Vmbram esse aliquid positiuum , colligo ex fine, causis, & suo effectu Cau. sae positiuae non producunt nisi effectus positivos , sed umbra habet duas causas positi uas, nempe lumen emissum a luminoso corpore, & corpus Opacum interi ectum; ergo umbra erit aliquod positivum. Effectus umbrae positivi sunt , nam in illa colores videntur, qui sine aliquo lumine videri non possunt: ergo umbra habet aliquid lumi

DOCUMENTUM IV.

pro Horizontem,sol parum eleuatur respectu illorum, & cum infra diem quς est sex mensium, circumeat totum Horizontem , necessum est hominis illos emit. tere umbram in omnes Hori Zon. tis partes, unde appellantur he rotis. Qui in Zonis temperatis habitant, emittunt umbras versus unicum polum , septentri nates in arcticum, australes in iantartichum, unde appellantur heterorij. Qui habitant in Z .na torrida, modo in unum polum , modo in alterum umbras emittunt, unde appellantur am

phitrij.

Vmbra es duplex , scilicet recta , o versa , ct ex varieIare

umbra remGGeographi varia imponunt hominibus M.

VMbram rectam appellamus

eam, quae sit a corpore in terra existente, & sursum et uato. Vmbram versam appellamus eam . quae fit a corpori suspenso in aere. Obseruant maxime Geographi umbras eminsas varie ab hominibus in diueta sis mundi partibus existentibus. Qui habitant sub Zonis glacialibus , quia habent aequatorem

DOCUMENTUM V.

Sol quia est quantitate molis maior reliquis s deribus , maior quoque quantitate virtutis , cuius quasi innumerabiles sunt effectui, quos praecipuo suo colore, suaque luce

spicit .

V axum sit solare corpus

non est omnino compertum, sanior tamen sententia ea est, quael solem facit maiorem terra centies sexage

ties septies , ac proinde ridenda est Heracliti sententia, qui pedalem faciebat solem, nec mai rem , quam oculi videant. Ex

460쪽

3: De Creatura communi sententIa eonstat solem esse maiorem quacumque stelIa magnitudinis primae, quia stellarum fixarum maxima est maior terra dumtaxat centies septies. Nomine terrae illum intelligimus globum , qui ex terra& aqua constat, facit haec magnitudo corporea solis , ut sit ille ad plures effectus producendos efficacissimus, quos recensere a snimis prolixum foret. Cuiuscumque alterius causae effectus

esse quoque solis effectus, docet vulgaris haec sententia : Deus , sol, & homo generant hominem; idem namque dici debet de reliquis effectibus : Deus, sol, & aquila, aquilam generant , &c. Praecipua agendi vis solis, in eius luce, & caloro consistit. Lux est quidem ilia sole formaliter, sed calor dumtaxat virtualiter . Solem nequa.

quam esse calidum formali; rnoscet, quicumque nouerit caliditatem formalem unam esse ex primis qualitatibus , qua primis corporibus,idest elementis primo conueniunt& alibi non reperiuntur sine com positio.

ne ex elementis : coelum non lcomponitur ex elementis , nec

iam sol ι ergo noh admittit ca Iiditatem formalem . Docet item Aristoteles capite de oppo. sitis, ubicumque suerIt ununi oppositorum contrariorum, ibisdem aliud contrariorum esse de bere. Ex quo fit, ut si calor forumalis in coelo, soleque fuerit, in eo quoque admittendum sit frigus, quo concesso , erit admittenda generatio,& corruptio in coelis cum antecedentibus, &consequentibus rationibus, quae omnia pugnant cum simplicitate , & aeternitate coeli, solisque. Negare non possiimus solem esse calidum, cum lucem habeat, quae lux est calefactiva, sed ita , tamen ut effective, & virtualiter tantum intelligatur sol calidus a De Orbibus, coeloque in

solis.

IAm abunde dictum est supra

de Planetarum coelis, atque orbibus, ut si ea applicantur soli, nihil addi; nos itaque sola hac applicatione contenti si

SEARCH

MENU NAVIGATION