De scriptoribvs ecclesiasticis liber vnvs, cvm adivnctis indicibvs vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum M.DC.XII ..

발행: 1613년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

D SCRIPTORIBVS

ECCLESIASTICIS

TESTAMENTI VETERIS. De Mose Anno mundi 2 83.

S ES Tropheta sanctissimus 3 vetustissimus, istimus inter Scriptores Ecclesiasticos , natus est, secundum meum computum , anno bis millesimo quadringentesima tertio ab initio Mundi. Vixit annis centum viginti. Anno octogesimo vita sua suscepit iussu Dei Principatum Hebraeorum,idest, anno mundi 2 83. obiit anno mundi 2323. Scripsit Pentateuchum, id est quinque volumina quorum nomina ab Hebraeis sumuntur a primis verbis librorum. Itaque primum vocant Berescit, id est, In principio. Secundum, Veelle semot, id est, Haec sunt nomina. Tertium Valcra, id est, vocavit autem. Quartum, Vale dabber, idest Locutusque est. Quintum, Elle addebarim, idest, Haec sunt verba. Graeci Tatini denominant hos libros a materia, de qua agitur in Principio libri,&quidem primum librum vocant Genesim, quia initio scribitur generatio caeli in terrae, reliquarum rerum creatarum. Exodum vocant libium secundum, quia initio describitur egi euio filiorum Israel de AEgypto. Exodus enim egressum significat. Tertium vocant Leviticum , quoniam in eo describitur ossicium Levitarum

22쪽

2. De Scriptoribus EcAesiasticis

Levitarum circa tabernaculum, sacrificia, cilia id genus. Quartum vocant Numeros , quoniam initio libri numeratur multitudo filiorum Israel per tribu sin familias suas. Quintum vocant Deuteronomi tam , quali secundam legem, quoniam in eo repetiturin explanatur lex Domini data in Monte Sina. Ex his libris intelligi potest, Mossem fit iste virum doctissimum, non solum in omni sapientia AEgyptiorum , ut dicitur a sancto Stephano, Ach. . sed etiam in arte Historica, Poetica, Oratoria, Morali,&Theologica Scribit enim Historiam, Genealogias. res gestas Patriarcharum, ab orbe condito usque ad exitum filiorum Israel de AEgypto, idest , ab initio temporum usque ad annum bis millesimum quadringentesimum octogesimum tertium, imo etiam usque ad obitum suum , idest, usque ad annum bis mille sinium quingentesimum vicesimum tertium. Quae autem post morte ipsius Mosis scribuntur in extremo capite Deuteron om ij addita striat, vel a Iosue, vel ab Esdra, vel ab alio aliquo Propheta. Quod etiam Poeta insignis fuerit Moses, testantur duo cantica ipsius, alterum, Exod. II alterum , Deuteronom. 32. De arte ipsius Oratoria testatur oratio, quam si tabit sub nomine Iudae ad Ioseph. Gen. . alia ipsius Mosis ad Deum. Num. I .&exhortationes, vel reprehenso nes, ad populum. De scientia Morali, peritia legum condendarum, non tam proprio ingenio quam inspiratione diuina , testis est magna

pars Exodi, Levitici, Deuteronomij. Denique de mysteriis Theologiae, sub figura Arcae foederis,M vestium sacerdotalium vi totius tabernaculi, testis Philo Hebraeus, qui has allegorias subtilissime explanavit. Scripserunt vitam Mosis Philo ex Iudaeis, Gregorius Nyssenus ex Christianis. Tribuuntur Mosi psalmi undecim a sancto Hieronymo,&aliis sed probabiliorem existimaui sententiam ancti Augustini aliorum, qui totum psalterium Dauidis es e volunt. De quare scripsi in praefatione Psalmorum.

De Iob.

Iob, ad miraculum usque sinistus, do istus, ante Mosem vixit. Nan: ex sententia Graecorum, Multorum Latinorum , fuit tertius ab Esau, quintus ab Abraham Moses autem fuit quartus a Iacob in sextus ab Abraham. Sed ex sententia Hebraeorum,&sanisti Hieronymi in quaestionibus Hebraicis, Iob non descendit ab Esau, sed a Nachor fratre Abrahae:&fuit tertius a Nachor fratre Abrahae , ac per hoc multo antiquior Mose. Quod etiam ex aetate colligitur. Iob enim vixit centum quadraginta annis post plagas, ut dicitur in fine libri, antea vixerat multos annos, cum septem filios ares filias genuisset. Quare non male uinctus Isidorus in lib. de vita&morte Patrum cap. 24 scribit, Iob vi-xisi e

23쪽

Testamenti Veteris. 3

xister 8. annos, ad quam aetatem Mosis tempore nemo pertaeniebat. Mihi sententia sancti Hieronymi semper visa est probabilior, tum propter distantiam aetatis, ut diximus tum quia pronepos ille Esau, non dicitur Iob sed Iobab, ut notum est ex Gen. cap. 36 quo nomine nunquam vocatur Iob, neque in libro Iob, neque apud Ezechielem cap. I . neque Tobie primo, neque Iacobi quinto,in quibus solis locis fit metio sancti Iob. Ac vi magis appareat differentix sciendum , sanctum Iob, ita scribi Hebraice ar pronepotem autem Esau , ita scriblaav ubi differentia est in ipsis radicalibus literis. Quod autem aliqui respondent, literam aleph , aliquando excidere,in nominaispe contrahi; non magni momenti est. Nam literae radicales non solent excidere:& si , Iob, esset nomen contractum , aliquando legeretur integrum in libro , ubi passim nominatur : nusquam autem legitur , nisi

Iob. At contra obiicitur argumentum ex editione o Interpretum. Habetur enim in ea editione appendix ad finem libri Iob, in qua dicitur, Iobum fuisse de filiis Esau quintum ab Abraham. Sed ea appendix non videtur de textu ro sed ab aliquo addita: alioqui non ita libere a sancto Hieronymo reiiceretur. Sed quicquid de hoc sit, aucto iem libri Iob sanctus Isidorus lib. s. Originum cap. a. scribit fuisse Mosem, aut ipsum Iob , aut alium ex Prophetis. Et quidem non pauci contendunt , auctorem libri fuisse Iob , sed non pauciores volunt fuis e

Mosem.

Mihi vitaque sententia videtur vera , si ita dicamus , ab ipse Iob fuiste annotatas res eius gestas lingua Arabica sed a Mose fuisse postea ex volumine Iob compositum librum , quem nunc habemus lingua Hebraica, addito principio, fine, idest, additis illis verbis Vir erat in terramus , nomine Iob , simplex lectus in timens Deum, uecedens a malos 4 ad finem addita morte ipsius. Quod autem liber, qui nunc extat, sit Mosis potius quam Iob, ideo

mihi pei suadeo, quia me blati doctores ita sentiunt, rationes non contemnendae pro hac sententia possunt adferri. Piimum enim si Iob esset auctor libri , qui nunc extat , primus scriptor sacer esset Iob , non Moses. Iam enim ex aetate ostendimus ex ipsa scriptura , Iobum fuisse antiquiorem Mose. At communi consensu , Moses est primus cliptor Ecesesiasti

Deinde si Iob esset auctor libri huius,non esset hic liber in canonem scripturarum ab Heblaeis admissus Iob enim non fuit de filiis Israel, sed Idumaeus,vel Arabs Idumaei autem& Arabes pro hostibus habebantur ab Hebraeis. Praeter-

24쪽

Scriptoribm Ecclesiasticis

Praeterea liber Iob Hebraice scriptus est, non Syriace, vel Arabice quamuis aliqua vocabula Arabica in eo legantur, praesertim quando introducuntur loquentes amici Iob: at Io, non Hebraice scripsit, sit

quid scripsit , sed lingua sua. Quod si non est Iob autor libri huius,

nulli melius tribui potest hoc opus, quam Mosi, qui fuit temporibus Iobi. Quod enim quidam dicunt, autorem huius libri esse Salomonem , ex auctoritate sancti Gregora Naziangeni, oratione ad Iulianum exactorem Iibutorum , non magnifaciendum est iam sanctus

Gregorius non dicit Salomonem esse auctorem libri Iob, sed solum citat sub nomine Salomonis quaedam verba, quae habentur apud Iob cap. 3. Sed ficile fuit ut sanctus Gregorius ex lapsu memoriae verba

unius auctoris tribuerit alteri praesertim cum eo loco verbis, quae sunt apud Iob,adiunxerit etiam alia, quae non sunt apud Iob.

De Iosue faJ.lo siue filius Nun , succestar Mosis fuit in principatu Hebraeorum anno mundi as 23. qui populum post obitum Mosis rexit annisti, de obiit anno centesimo decimo vitae suae, ut habetur in ultimo capite Iosue. Quis auctor fuerit libri Iosue, non est omnino certum. Nam sanctus Athanasius in Synopsi recte monet ex nomine libri non necessa rio colligi auctorem,sed materiam. Dicitur enim liber Iosue, quia continet res gestas Iosue de eodem modo dicuntur libri alij, vel Iudicum, vel Ruth, vel Regum, vel Tobiae, aut Iudith, aut Esther, aut Machabaeorum. Theodoretus in lib. de quaestionibus in Iosue, existimat, librum Iosue scriptum ab auctore anonymo, qui scripsit librum Iustorum, de quo dicitur Iosue 1 o. Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum J Sed hoc argumentum nihil efiicit. Nam non agitur eo loco , nisi de ingenti illo prodigio, quo ad verbum Iosue, Sol, Luna steterunt. Hoc enim prodigium cum aliis si mihbus videtur annotatum fuisse in aliquo libro, qui dicebatur liber Iustorum. Sanctus is dorus lib. 6. Originum cap. 2 affirmat, librum Iosue scriptum se: ste ab ipso Iosue . Et hoc verissimum nobis esse videtur, tum quia in extremo capite huius libri dicitur de Iosue, scripsit omnia verba haec in volumine legis Domini, tum quia omnino credibile est, Iosue ministrum, discipulum, Iuccessorem Mosis imitari voluisse Dominum, Magistriam, iraedecessis rem suum sui sicut ille ad aeternam memoriam literis mandauerat res gestas in populo Dei usque ad sua tempora; ita ipse faceret, cum ei nec scientia, nec assistentia Spiritus sancti in scribendis sacris historiis deesset. Porro pauca, qua ad

duntur in fine libri de morte ipsius supultura, sine dubio scripta sunt

25쪽

Tectamenti mereris. 3

1hccessoribus, quicunque illi fuerint,in verisimile est a Samuel , vel Esdra.

V e Samuele Tropheta. Q 2878.

SAmuel Propheta filii, ultimus Iudex&Princeps populi, antequam Reges creari coepissient. Suscepit autem Principatum anno mundi 2878. praefuit annis 2 O. Hunc fuisse auctorem libri Iudicum S Ruth, libri primi Regum , docet sanctus Didorus lib. 6. Originum cap. 2. quod attinet ad librum primum Regum , in quo continentur res gestae Dauidis,testatur liber primus Paralip. cap. vlt eum scriptum fuisse a Sa

muele.

Dicitur etiam lib. I. Reg. cap. io. a Samuele fuisse scriptam legem Regni:sed haec non videtur eX tale. .

DAuid Rex de Propheta regnare coepit anno mundi 29 I9 δ regnauit annis o. ut scribitur lib. 3.Reg. cap. 1. scripsit librum Psalmorum centum quinquaginta. Sic enim docent Chrysostomus, Theodoretus, Cassiodorus, Euthymius alij praefatione in Psalmos, des inctus Augustinus lib. i7.de Ciuitate Dei cap. I .Quamuis autem sanctus Hilarius praefatione in psalmos,in sanctus Hieronymus in epist. ad Cyprianum, velint psalmos esse compositos ab auctoribus, qui nominantur in titutis,ut a Mose,Salbinone, Asaph Chore, Idithun tamen probabiliorem existimamus sententiam priorem De qua redisseruimus praefatione in explana ionem Psalmorum. Extat quidem psalmus quidam breuis extra numerum centum quinquaginta psalmorum; sed eum apocryphum existimamus quia Concilium Laodice num cap . vltimo,& Tridentinum sess. q. non ponunt in canonem scripturarum nisi psalmos Is O. Porro David non solum Propheta eximius fuit, sed etiam poeta Ve-ivistissimus,& doctillimus: S scientiam habuit historiς sacrς, legum diuinarum, moralis naturalis philosophiae. Quae omnia in psalmis mirifice apparent.

Ad Mathan Prophetae prosecuti sunt res gestas Dauidis, quae habentur in libro primo Jc secundoRegum,4 initio ter iij, ab eo loco Vbi desiit Samuel. Siccnim scribitur lib. i.Paralipom.cap. vltimo. Gesta

26쪽

o De Scriptoribus Ecclesi cis

Regis Dauid priora, mouissima, scripta sunt in libro Samuel videntis, Min libro Nathan prophetae in volumine Gad videntis. aetas horum duorum Prophetarum necessario debet poni post obitum Dauidis; qui obitus contigit anno mundi aris.

De Salomone 'gesipientissimo. 2939.

SAlomon Rex, Dauidis Regis filius,regnare coepit anno mundi 2939.®nauit annis o. ut scribitur Regum lib. 3.cap.ri. scripsit sine ulla controuersia libros tres,Prouerbia,Ecclesiastem, Cantica canticorum. Deli bio Sapientiae nonnulla quaestio est. Nam non habetur in Codicibus Hebraicis, sed s)lum in Graecis, Philoni adscribitur Iudaeo , teste sancto Hieronymo,praefatione in Prouerbia Salomonis.Sed tamen a veteribus Patribus communi consensia hic liber tribuitur Salomoni,ut notum est ex Eusebio,hb. .hist. cap. 22. Tertulliano de praescriptione; Cypriano, de mortalitates Hilario, in psalm I 27. Ambrosio, sermone 8.in psalm.118. Basilio,lib. 3.in Eunomium Epiphanio, haeresi Anomaeorum, Augustino, trach. in psal. 63. ipse auctor libri Sapientiae cap.9.testatur,se fuisse Regem in Israel, sibi a Domino imperatum, ut templum aedificaret quae in Salomonem proprie conueniunt. Sed haec discordia facile conciliabitur, si dicamus, sententias huius libri esse Salomonis, sed collectas in unum volumen, Graecis verbis expressas a Philone, non illo,qui tempore Caij Imp. floruit,sed alio antiquiore.Iosephus lib. 8 .antiquitatum cap. 2. refert a Salomone scriptos fuisse libros darum carminum quinque supra mille: parabolarum libros ter mille. Item scriptas ab eo fuisse incantationes, quibus morbi curantur,& daemones pelluntur. Quae videntur parum verisimilia; sed siue sintscra, siue falsa, certum est ea hoc tempore non extare. fortasse ex verbis Iosephi, occasionem acceperunt aliqui perditi homines tribuendi Salomoni librum perniciosissimum,qui inscribitur, Clauicula Salomonis.

AHias Addo se ipserunt res gestas Salomonis, ut habetur insecundo libro Paralipomenon cap. 9 siue sint eae, quae narrantur in tertio ibro Regum, siue res aliae. Quis autem scripserit reliqua quae habentur in libro tertio Regum,post caput undecimum, cin toto quarto,& in duobus libris Paralipomenon,non est omnino certum sed cre-

qibile est scripta fuisse a Sacerdotibus arophetis illorum tempo

rum.

27쪽

Testamenti et eleris.

ΡRophetae tam maiores quam minores floruerut post diuisitonem Re gni, quae facta est post obitum Salomonis. Quo etiam tempore vixerunt auctores librorum Tobiae, Iudith, Isther Sed ut eos ordine disponamus , statuendum esse videtur ut certum , Prophetas minores eo

prophetasse ordine , quo in Bibliis Hebraicis Latmis collocantur quamuis in Grςcis siti aliqua diuersitas,dc de Abdia Mabacuch sit non

exigua disticulias. Ratio huius fundamenti est, quia videmus, Prophetas maiores me ulla controuersia suo ordinecollocatos, ut Isaias praecesserit Hieremiam, Hieremias Ezechielem,&Ezechiel Danielem. Item quia magna pars Piophetarum minorum sine ullo dubio ita collocati sunt, ut Oseas Ioelem praecedat, in fine Aggaeus Zachariam, Vacharias Malachiam. proinde colligi potest,omnes esse sitio ordine dispositos: neque excogitari potest ulla ratio, cur prior tempore debuerit posteriori postponi: nisi cum classis ut sic loquarj variatur. Maiores enim Prophetat suam classem faciunt , Minores quoque suam. Sed nos ex utrisque unam classem faciemus, ut secundum ordinem temporis omnes collo

cemus.

Primus omnium tam maiorum quam minorum fuit Oseas, qui prophetauit, ut ipse testatur, in diebus Oziae, Ioatham acha Z,4 Ezechitae, Regum Iuda, in diebus Hieroboam filis Ioas Regis Israel. Annus autem quo regnare coepit Ozias in Hierusalem , fuit vicesimus septimus, quo regnauit Hieroboam in Samaria, videlicet ter millesimus centesimus septuagesimus. Fuit autem Oseas de tribu Isiachar, ut Epiphanius testatur:& iussu Domini accepit uxorem fornicariam, ut significaretur fornicatio populi,per Idololatriam a Deo: propter hoc peccatum praedicit captiuitatem decem tribuum; deinde captiuitatem etiam duarum aliarum tribuum, quae facta est per Nabuchodonosor.

post Oseam sequitur proxime Isaias , primus ex maioribus. Quamuis enim tam te quam Isaias initio dicant , se prophetas in diebus Oziae , Ioatham , Achaz Ezechiae r tamen Eusebius in Chronico sanctus Hieronymus in primum caput se , scribunt seam fuisse primum Isaiam secundum in scribenda prophetia. Et videtur hoc posse confirmari, tum ex illis verbis osseae, Principi si loquendi Domino in Osee quo significari videtur, inter multos, qui eodem sere tempore prophetauerunt, primum fuisse Oseam;

28쪽

8 De Scriptoribus Eccles assicis

tum ex eo quod Oseas addit se visionem vidisse, non solum in diebus Oziae ed etiam in diebus Hieroboam, ut videlicet significaret, se visio nem vidisse, prophetasse ad initium regni Ziae, quod concurrit cum fine Regni Hieroboam: Isaias autem non meminit Hieroboam, quia non prophetauit in diebus eius, ac per hoc non prophetauit ad initium Regni Oziae, sed postea. Sed quicquid sit de his rationibus, nos nitimur auctoritate sancti Hieronymi, Eusebij, qui Isaiam collocant post O

seam.

Isaias igitur unus est &primus ex maioribus prophetis, scripsit librum magnum imbetiam maiorem quam Vllus alius Propheta,&scripsit ante

omnes alios Prophetas maiores.

Dicuntur enim Prophetae maiores, qui singuli suos scripserunt libros integros minores autem dicuntur illi, quorum prophetiae omnes simul unico libro apud Hebraeos continetur. Fuit Vir nobilis ex tribu Iudainfacundissimus, ut ex eius volumine quiuis intelligere potest. Scripsit autem de aduentu Christi, de natiuitate eius ex Virgine, de vita, de praedicatione, de Regno, de miraculis, de passione, de sepultura, de alijs eius mysteriis, ut Euangelista potitis quam Propheta fuisse videatur. Scripsit etiam de vocatione gentium, de gloria Ecclesiae, plane admirabiliter. Obiit sub Manasse Rege filio perditissamo Ezechiae Regis optimi iussu eiusdem Manassa sectus in duas partes, crudelissimo supplicio , ut Epiphanius testatur in libro de vita Morte Prophetarum. Sed Deus eodem auctore Epiphani , sepulchrum eius gloriosum miraculis reddidit.

nunt Ioel . Sed non est res magni momenti,quia fuerunt omnes isti tres Prophetae synchroni,id est, contemporanei, ut sanctus Hieronymus loquitur initio explicationis Oseae. Et quia Ioel non designat tempus, quo prophetauerit, intelligitur prophetasse sub eisdem Regibus, ut scribunt sanctus Hieronymus in caput primum Ioelis , sanctus Augustinus lib. 8. decuritate Dei cap.27. Theodoretas in prologo super duodecim Prophetas. Porro Ioel praedicit duabus tribubus,quibus proprie Propheta datus erat a Deo, Babylonicam captiuitatem,easque ad poenitentiam hortatur, in extremo vaticinio praedicit aduentum Messiae,& Spiritus sancti per eum mittendi,& vltimi Iudicij diem.Obiit in pace.

29쪽

Testamenti veterss. v

ie AmoI. I9s. Abios prophetavit eodem tempore. Nam initio dicit se visionem suam vidisse in diebus Oziae Regis Iuda,&in diebus Hieroboam

iiiij Ioas. Praedixit ipse quoque captiuitatem,& alia grauia flagellat, grauissime in scelera inuectus,a filio Amasiae facerdotis fuste inter tempora percussus interbi, ut Epiphanius testatur in libro de vita morte Prophe

tarum.

AB dias ab Eusebio in Chronico ponitur temporibus Achab Regis

Israel ac per hoc longe ante Oseam45 Isaiam , Ioel, QmOS. Idem videntur sensisse sanctus Hieronymus,&sanctus Epiphanius. Abdias enim a sancto Hieronymo in commentario creditur esse ille dispensator domus Achab Regis, qui abscondit centum Prophetas , eosque pauit, quo tempore Iezabel uxor Achabi,Prophetas Domini persequebatur de qua re loquitur scriptura lib.3. Regum cap. i8 sed Epiphanius hunc eundem Abdiam Prophetam existimat esse illum quinquagenarium Principem,cui pepercit Elias, ne ab igne de coelo misso absum elethir.De qua historia sariptura loquitur lib. . Regum cap. 1. Neque dissentit Epiphani usa Hieronymo,quia potest fieri ut ille, qui erat dispensator in domo Achab, postea factus sit dux militiae in domo Ochoziae filij Achab. Sed maxima dissicultas est, quia idem sanctus Hieronymus in primum cap.Oseae scribit, Abdiam misse contemporaneum Oseet Ioelis, S Amos, quartum locum habere inter Prophetas minores & non potest fieri, ut ille Abdias,qui vixit tempore Achab, peruenerit ad tempora Oziae, EZechiae , in quibus temporibus prophetarunt Osee Ioel, Amos Achab enim antiquior fuit Ozia , plus centum quinquaginta

annis.

Contra autem videtur Abdias posterior fuisse non solum ossea,Ioele,& Amos,sed etiam Michaea,& Iona, alijs multis. Nam in prophetia sua meminit belli Chaldaeorum contra Hierusalem S captiuitatis eiusdem Vrbis tamquam iam peractae, praeteritae, ut videatur collocandus post

Hielemiam.

Mihi tamen placet sententia sancti Hieronymi, qui sevi paulo ante dixi facit Abdiam aequalem Oseae, Ioclis inmos. Quod autem alibi dixit Prophetam Abdiam fuisse dissicia fatorem domus Achab, non ex mente sua, sed ex traditione quadam Iudaica dixisse videtur, qua tra ditio non alio fundamento nitit vi, nisi similitudine nominis, quasi non potucrint esse plures Abdiae.

30쪽

1o De Scriptoribus Ecclesia licis

Quod autem hic propheta meminerit capta uitatis Babylonicet non cogit, ut sentiamus. illum prophetasse post captiuitatem: nam more Prophetarum loquitur de captiuitate illa sutura per vel bum praeteriti temporis. Igitur Abdias prophetauit contra Idumaeos, dc non solium praedixit exitium eorum, sed etiam causam exiiij, quia videlicet tempore captiuitatis Babyl icae futi xi essent Idymaei soci Ch ldaeorum contra filios

Obij hic propheta in pace,Epiphanionyctore loco citato. De Iona I9f. Ionas Propheta eodem tempore prophetauit, quo superiores Prophe-tς, ut scribunt sanctus Hiς rQnymus in prologo Ionae, Eusebius m Clatonico,&lib. io .de praeparatione Euangςlica cap. vlsimo,&sanctus Auga. stinus lib. 8. de Civit. Dei cap 27. Pi Oph et auit autem Ionas cor tra Nioni uitas,dc exitium illis praedixit Et quamuis agentibus illi Ssoelii tentiam Deus pepercerita. tamen postea reuersis ad iniquitatem Deus exitium illis immisi Gqiiod lonas praedixit, ut habemus in Ibio Tobiae cap. ir. Sanctus Hieronymu Sin prologo IQnaereses vel ba Tobiae, luibus expresse dicitur, euertendam intuem,ut praedixit Ionas Sed uarii ostio litabro Tobiae cap.r non habetur nomen Ionae sed solum, ii ope ei it teritus Niniue,non enim excidit udrbum Domini.JHunc Ionam scribit Epiphanius, in libro de vita morte Piophetarum esse puerum illumi quem suscitauit Elias ad pie ces Viduς Sareptan . Quod idem ex traditionc Hebraeorum refert a iactus letonymus in prologo Ionae. Quo fundamento nitatur haec raditio, non scio, ce te tempora parum cohaerent.

De Michaea. IIII. MIchaeas prophetauit paulo post supradictos.Scribit enim initio prophetiae tuae: e prophetasse in diebus Ioatham, Achaz di. EZechiae,&omittit Oziam,quem O eas,Isaias,& Amos potuerunt. Proinde Ophetauit initio Regni Ioatham,idestiann mundi 213.praedicit hic Piopheta captiuitatem primam decem tribuum, secundam duarum tribuum: praedicit aduentum Christi,di natiuitatem in Bethleem,&conuersionem gentium ad Ecclesiiam Dei. De

SEARCH

MENU NAVIGATION