Renati Des-Cartes Musicæ compendium

발행: 1683년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

2 COMPENDIUM est; & nisi illico alia consonantia ejus attentio renoVetur , in eo tantum occupatur, ut advertat parum varietatem, & quodammodo frigidam cantilenae symphodiniam: quod idem in tertiis aliisque non accidit, immodum illae iterantur sustentatur attentio augeturque desiderium quo perfectiorem consonantiam expectamus. 3'' Ut quantum fieri potest motibus contrariis partes incedant, quod fit ad majorem varietatem : tunc enim perpetuo S motus cujusque vocis ab adversa, &consonantiae a vicinis consonantiis sunt diversae. Item

ut per gradus saepius quam per saltus singolae voces mo

veantur.

' Ut,dum ab aliqua consonantia minus persecta ad persectiorem volumus devenire, semper ad magis vicianam deflectamus potius, quam ad remotiorem. V. g a sexta majore ad octavam , a minore ad quintam &c: atque idem de uni- sono atque de pesectissimis consonantiis est intelligendum: Ratio autem quare id potius ser vetur in motu a consonantiis impersectis ad persectas. Juam in motu persectarum ad imperfectas, est, quia um audimus imperfectam, aures persectiorem expectant in qua magis quiescant, atque ad id feruntur impetu naturali, unde fit ut magis vicina debeat poni. cum scilicet illa sit quam desiderant: contra vero dum auditur perfecta, imperfectiorem nullam expectamus, ideoque non resert utra sit quae ponatur. Verum jam dicta regula variat frequenter . neque jam possum meminisse ad quas consonantias a quibus ibet 8c qui bus motibus deceat pervenire : haec omnia pendent ab experientia & usu practicorum, quo cognito facile rationes omnium . & subtiles a jam dictis deduci posse existimo , &olim deduxi multas . sedjam inter peregrinandum evanuerunt.

42쪽

M V s I C IE. 43Ut in fine cantilenae ita auribus satisfiat, ut nihil amplius expectent. & perfectam esse cantionem animadvertant , quod fiet Optime per quosdam tonorum ordines semper in persectissimam consonantiam desinentes, quos practici cadentias vocant : harum autem cadentiarum omnes species fuse Zarlinus enumerat. Idem etiam habet tabulas generales in quibus explicat , quae consonantiae post quamlibet aliam in tota 'cantilena possint poni , quorum Omnium rationes

nonnullas assert, sed plures opinor & magis plausibiles ex nostris iundamentis possunt deduci.

6' Denique, ut tota simul cantilena, & unaquaeque vox separatim intra certos limites contineatur, quos modos vocant, de quibus paulo post. Atque haec omnia exacte quidem observanda sunt in contra- puncto duarum tantum . Vel etiam plurium Vocum, sed non diminuto nec ullo modo variato: in cantilenis autem valde diminutis, & figuratis, ut a-junt. multa ex praecedentibus remittuntur, quae ut breviter explicem prius agam de partibus vel vocibus.

quae in cantilenis solent adhiberi; licet enim in quibusdam plures, vel pauciores sepe reperiantur, illa tamen videtur esse perfectissma di maxime usitata Symphonia . quae consatur ex ς' vocibus. Prima &gravissima omnium harum vocum illa est quam Bassum nominant, haec praecipua est. & maxime aures implere debet, quia omnes aliae voces illam praecipue respiciunt, cujus rationem supra diximus:

haec autem saepe non per gradus, sed etiam per saltus solet incedere, cujus ratio est, quia gradus inventi sunt ad levandam molestiam, quae oriretur ex inaequalitate terminorum unius consonantiae. Si immediate unum post alium efferretur, cum acutior

43쪽

COMPENDIUM longe sortius aures seriat quam gravis r haec enim molestia, minor est in Basso quam in aliis partibus. quia scilicet illa gravissima est, ideoque minus valido

indiget spiritu ut emittatur quam caeterae; praeterea cum hanc, ut praecipuam, aliae Voces respiciant. debet magis aures serire, ut distinctius audiatur, quod fit dum incedit per saltus , hoc est, per terminos mi-- norum consonaatiarum immediate potius, quam cum per gradus. . Secundam. quae Basso proxima est, Tenorem v cant, haec etiam in suo genere praecipua est, continet enim subjectum totius modulationis, &est veluti nervus in medio totius cantilenae corpore, qui reliqua ejus membra sustinet , & conjungit. Ideoque quantum fieri potest per gradus solet incedere, ut ejus partes sint magis unitae & facilius illius notae a

notis aliarum vocum distinguantur. Contra-Tonor Tenori opponitur, nec alia de causa in Musica adhibetur . quam ut contrariis motibus incedendo varietate delectet. Solet, ut Bassus, per saltus incedere, sed non ob easdem rationes, hoc enim sit tantum ad commoditatem & varietatem, quia inter duas voces consistit, quae incedunt per gradus Practici ita aliquando componunt suaS cantilenaS, ut. infra Tenorem descendat, sed hoc parvi est momenti , nec unquam , nisi in imitatione, consequentia, &similibus contra. punctis artificiosis, videtur ullam novitatem afferre.

Superius est acutissima vox & Basso opponitur. adeo ut saepe contrariis motibus sibi invicem occumrant. Haec vox maxime per gradus debet incedere. quia cum acutissima sit, disserentia terminorum in

illa majorem molestiam lacesseret, si nimis distarentab

44쪽

M V s I C a. 43'ab invicem illi termini, quos successive efferret. Celerrime autem omnium moveri solet in Musica diminuta, ut contra-Bassus tardissime ; cujus rationes patent ex superioribus, sonus enim remissior lentius aures serit, ideoque tam celerem in eo mutationem auditus ferre non posset, quia illi non daretur otium singulos tonos distincte audiendi, &c. His explicatis non omittendum est in his cantilenis frequenter dissonantias loco consonantiarum adhiberi , quod fit duobus modis, nempe diminutione

vel syncopa. - . Diminutio est cum contra unam notam uniuS partis x vel 4' 'vel plures in alia parte ponuntur, in quibus hic ordo servari debet, ut prima con*net cum nota alteriuS partis. χ' vero, si gradu tantum distet a priori, potest dissonare. atque etiam tritono vel salsa quinta distare ab alia parte, quia tunc Videtur tantum posita per accidenS : atque ut via qua a prima nota ad tertiam deveniamus, cum qua debet consonare illa prima nota, atque etiam nota partis oppositae. Si vero illa secunda nota per saltus incedat. hoc est distet a prima intervallo unius consonantiae, tunc etiam cum parte opposita debet consonare, cessat enim praecedens ratio. Sed tunc 3μ' nota poterit dissonare si per gradus moveatur, cujus exemplum esto.

45쪽

COMPENDI M

ecci

Syncopa sit, cum finis notae in una voce auditur eodem tempore cum principio unius notae adversae partis , ut videre est in exemplo posito, ubi ultimum tem pus notae B dissonat cum initio notae C . quod ideo sertur, quia m4net adhuc in auribus recordatio notae Acum qua consonabat, & ita se habet tantum B ad Cinstar .vocis relativae, in qua dissonantiae perseruntur, immo etiam harum varietas ossicit , ut consonantiae. inter quas sunt sitae, melius audiantur, atque etiam attentionem excitant; cum enim auditur dissonantia BC, augetur expectatio , & judicium de suavitate symphoniae quodammodo suspenditur, donec adnotam D sit perventum, in qua Nagis auditui satis- fit, & adhuc persectius in nota E. cum qua, postquam finis notae D attentionem sustinuit, nota Fillico superveniens optime consonat, est enim octava; & quidem hae Syncopae idcirco in cadentiis solent adhiberi, quia magis placet, quod diutius expectatum, tandem accedit, ideoque sonus post audi

tam Digit goo by Corale

46쪽

M V s I C A. 47 tam dissonantiam in persectissima consonantia vel uni- sono melius quiescit. Hic autem gradus etiam inter dissonantias sunt reponendi , quicquid enim eon nantia non est, debet dici dissonantia. Praeterea advertendum, auditui magis satisfieri in fine per octavam, quam per quintam .& omnium optime per uni-sonam, non quia quinta illi non sit gratissima in ratione consonandi, sed quia in fine spectare debemus ad quietem, quae major reperitur in illis sonis inter quos est minor disserentia, vel nulla omnino, ut in uni-sono . non solum autem haec quies sive cadentia juvat in fine : Sed etiam in medio cantilenae hujus cadentiae iuga non parvam asteri delectationem . eum scilicet una pars velle videtur quiescere, alia autem ulterius procedit; atque hoc est genus figurae in Musca quales sunt figurae Rhetoricae in oratione . cujus generis etiam sunt consequentia , imitatio.& smilia, quae sunt cum vel duae partes successive, hoc est, diversis temporibus plane idem canunt, vel plane contrarium , quod ultimum etiam simul facere possunt. Et quidem id in certis cantilenae partibus aliquando multum juvat, quod autem attinet ad contra- puncta illa artificiosa , ut vocant ; in quibus tale artificium ab initio ad finem perpetuo scrvatur, illa

non magis arbitror ad Muscam pertinere quam Α-crostica aut retrograda carmina ad Poeticam, quae ad motus animi excitandos est inventa, ut nostra Musica.

47쪽

COMPENDIU M

De Modis.

Elebris est horum tractatus apud practicos , &qui sinto innes norunt, idcirco seret supervacaneum explicare: hi autem oriuntur ex eo , quod octava in aequales gradus non sit divisa, modo enim in illa Tonus. modo semitonium reperitur: praeterea ex quinta, quia illa omnium auribus acceptissima est. & omnis cantilena hujus tantum gratia facta est e videtur. 7. cnim duntaxat diversis modis octava in gradus potest dividi , quorum unusquisque duobus iterum modis a quinta dividi potest, praetcr duo. quorum in uno quoque semel reperitur falsa quinta loco quintae, unde orti sunt tintum duodecim modi, ex quibus etiam quatuor sunt minus elegantes, ex eo quod in horum quintis tritonus reperiatur, ita ut non postini a quinta principali ' cujus gratia tota cantilena videtur componi, per gradus ascendere vel descendere. quin necesiario occurrat salsa relatio tritoni aut salsae quintae. Tres in quolibet modo sunt termini principales. a quibus incipiendum & maxime finiendum , ut omneS norunt: Vocantur autem modi tum ex eo quod cantilenam cohibent ne ultra modum hujus partes divagentur. tum etiam praecipue , quia illi apti sunt ad continendum varias cantilenas, quae diversimode nos afficiant pro modorum varietate, de quibus multa practici verum sola experientia docti, quorum rationes multae deduci possunt ex supradictis: certum enim est in quibusdam plures di tonos vel tortias minores & in magis vel minus principalibus locis inveniri, ex quibus paene omnem Muscae varietatem oriri supra ostendimus:

praeterea etiam idem dici posset de gradibus ipsis, tonus Disiligod by Coral

48쪽

nus enim major primus est & qui maxime ad consonantias accedit, & per se generatur ditoni divisione. alii per accidens, ex quibus & similibus varia de horum natura possent deduci: sed longum foret: & jam quidem sequeretur ut de singulis animi motibus. quia Musica possunt excitari, separatim agerem, ostenderemque per quos gradus consonantias, tempora, &s milia debeant illi excitari, sed excederem compendii institutum. Iamque terram video, festino ad littus . multaque brevitatis studio, multa oblivione , sed plura certe ignorantia hic omitto, patior tamen hunc ingenii mei partum, ita informem, &quasi ursae scelum nuper editum, ad te exire . ut sit familiaritatis nostrae m nemosynum & certissimum mei in te amoris monimentum, hac tamen, si placet, conditione, ut perpetuo in scriniorum vel musaei tui umbraculis deliteicens aliorum judicia non perserat, qui, scut te iacturum mihi polliceor, ab hujus truncis partibus benevolos oculos non averterent ad illas, in quibus non nulla certe ingenii mei lineamenta ad vivum expressa non inficior . nec scirent hic. inter ignorantiam militarem ab homine des dioso & libero. penitusque diversa cogitanti & agemri , tumultuose tui solius gratia esse compositum.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION