De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE AURE HUMANA

Tractat

PARS ALTERA

Continens Auris Partium Usus.

Usus Aurioia , Meatur Auditorii, sive

Exterioris Auris Caetritatis.

Nira nimis angustos limites , innata homini sciendi cupido. se cohiberet , si quae in Naturaram magna, tam subtiliter ducta, tam nitida observantur , soli oc lorum aspectui committeret : quasi eorum perditura taetiimy si utiteriori Mentis contemplationi non obi erentur. Ita Compluribus injucundi essent labores mei es nisi quae hucusque in Humana A re visu exploravimus; intellectu percurrer mus . Igitur a Partium Auris Descriptione

L ad

102쪽

31 Auris Partium Uus. ad istarum Uius, prςsertim minus obvios, edisserendos animum conVerto. Qua in re prς- standa consilium sane mihi non est ea omnia

perspeculari, quae in Libris suis subtiliores Philosophi , aut Mathematici circa Aurem consectari possent , utpote longioris sepe indaginis , & a Medico Anatomico no raro disparata y sed talia non nisi strictim, &quasi oditer, curiosiores excitaturus, utplurimum tangam : in taeteris, quae Medicos Rationales scire magis convenit, amplius diffusus. Porro ubicunque res concedet y sentemtias meas solidis pro meo modulo rationbbus, atque experimentis probare conabor : ubi vero res in opinione consistenis si quae proposuero, scopum apud Aliquos attingere non videbuntur , horum vel contraria judicia neque mirabor, neque refellam ἱ nam cum arbitrium solis Mentibus relinquitur; fere unum quemque sua sibi velle cogitata parere,&pa seta fovere, nec novum est, nec usque adeo imtolerandum. II. Incepturo duo ordines occurrunt, quos

secter. Alter ille est , quo Partes se offerunt, idem nempe, quem in Descriptione secuti si mus I alter vero Ordo ipse, quem Motus S Dori, ab Auricula ad ultimum usque Sensorium progrediendo , observant. Quorum singulos cum seorsim pulchros esse, intelligos turria ambos simul connexos esse pulcherrimos,sem

103쪽

caput IV. 8 s

tio; ideoque utrumque simul u Iurimum, servare constituo : tunc solummodo ab alterutro, vel ab utroque recessurus; cum aut inevitabilis Usus cum Usu colligatio; aue spes majoris perspicuitatis; aut evitatio repetitionum , aut demum similis alia potior ratio suadebit. Igitur Motus Sonori Auris interiora

subituri, ad Auriculam primum appellunt. Motus autem Sonori sive isti sint Vibrationes; sive Tremores; sive Undulationes; suo quodcunque alivdy& in quocunque subiecto, quod a Sanioribus Philosophis excogitetur pervulgatum jam est, quod quo pluresy quo

magis in unum contracti y quo demum foristius impulsi Auris interiora subeunts eo vividius, atque distinctius percipiantur; nisi quidem vel ipsa nimietate peccarent. Porro Auricula ad universa hςc commoda facta est timtantum, ut si cui desit; hunc debilius audire, jam notum sit. Nam cum forinsecus, ad in-

star infundibuli dilatata,exporrigatur;&Cum quanto magis Foveis , atoue Eminentiis irre- cis qualem, tanto majorem obtineat superficiem; hinc est, quod Sonoros Motus Auditorio Me tui plures committat. Easdem vero Cavitates ita configurari, atque disponi; ut quibus reflexionibus Motus illos in Auditorium Me tum trudunt y eisdem in unum cogant, jania ab aliis ostensum est. Demum quis non Vi---tiuis deis cartilagineam Auriculae firmitudinem ad ι L a. M

104쪽

De hoe Uid. p. I. Num. III.

84 Auris Partium usus. Motus, quos resectit, fortius impellendos multum conducere 3 Ad quod non parum sane ju

vare etiam IpsusIntegumentorum constitutionem, quae nempe, in indicatis prςsertim Cavitatibus, pinguedine destituuntur; satis, stipe que suademur per vulgatam illam Observationem de nudo cubiculo, prae illo, quod Aulaeis insternitur, ad audiendos Sonosconducente. III. Verum non satis fuerat Naturae, Sonororum Motuum fortiorem impulsum per Ca tilaginis consistentiam , & pinguedinis defectiun ab Auricula procurare ; sed antequam ipsi Auditorium Meatum subirent, constituit, ut ab eadem Auricula, quatenus Musculis adhuc firmata, validius repellerentur. Illam igitur Auriculae Partem, quam ijdem Motus, jam jam Meatum subituri, contingunt, Concham videlicet, circumquaque dispositis Mus culis, in tonico perpetim motu persissentibus, ita ex unaquaque ejus parte firmavit; ut tota Concha in eo robore, & tono jugiter permaneat, quo appellentes Sonori Motus fortius adhuc reflecti possint. Nam superiorem illius partem perpetuo firmam reddit Musculus Superior y posteriorem Musculi Posteriores. Quod vero caeterae quoque ejusdem partes, ut pa r erat, perpetim firmentur, inventi a nobis Musculi, & Fibrae argumento sunt. Nam Musculus quidem Anterior, necnon Musculus Tragi partem Conchae lateralem

105쪽

caput IV. 8 s

lem anticam fmant; Mustulus vero Antiiragi partem inferiorem lateralem posticam . Ad quam lateralem posticam magis, & undequaque firmandam conducunt deniq; Fibr Trans. verst in Conchae marginem ex illa parte infixae. Quae omnia cum ita se habere, ipsae Mus culorum, & Fibrarum suo loco descriptς tendentiς, & extrema evincant , quidni censeam, tum Concham peculiari hac firmitudine roboratam ad validiorem Sonororum Motuum reflexionem plurimum facere; tum multos Anatomicos injuria Auriculae Musculis omnem, Usum hac ratione, quod eos moVeri, no

conspicerent, denegasse; quasi vero in Motu Tonico cons stere non posset eorum Usus; aut Motus Tonicus conspici deberet: ne illos perstringam, qui ex eadem ratione usque aci i'sos Musculos pernegandos processere. I U. Hic Aliquis animadvertens , Auriculam non solum tot Motus Sonoros excipere, verum eosdem tanta vi repellere; facile excogitabir,Glandulas Sebaceas a nobis in Auricula,& pratissertim circa Concham,detectas hoc forte praestare, ne videlicet Auriculae Partes assiduis Motibus magis subiectae, eaedemoue ob allatas rationes pinguedine destitutae supra quam

fiar est, arescant ; eas scilicet, sed per quam, evissime obliniendo; non multum dissimili

ratione, ac Volae Manuum, & Pedum, aliaeque Partes, ne a frequenti motu incallescant; per

qualiseaenque Usu . Descript. Vid. Cap. I. Num. III.

106쪽

8 c Auris Partium usus. per copiosiores, & insigniores Glandulas humectantur. Verum ego quid de Sebacearum

Glandularum Usu & in Auricula , & alibi

potissimum sentiam, nondum proponere audeo . Aliud circa has Glandulas in unive sum hac occasione adnotabo. Posse nempe

de ipsis ambigi maxime si per omnem sere

tim, ut coniecimus, revera adesIenu Num

serte quibusdam Tumoribus Cysticis, pra

sertim veto Steatomati originem praebeant. Siquidem tum materia , quae in Steatomatis

Folliculo continetur, illi, quae in talibus Gla dulis reperitur, similis omnino est y tum v ro in nulla alia Parte crebrius mihi se obse vandos, & secandos ij Tumores obtulere . , quam in Palpebris; in quibus videlicet Seba-ceae Glandulae y ut suci loco indicavimus; p alijs Partibus copiosiores sunt, & patentiores. Sed de hoc , & de ratione , qua Steatomata, &similes Tumores ex ipsis Palpebris feliciter exsecare soleo ι quo nempe artificio, ne Cimculares ipsarum Fibrae, aut Tendo Musculi Attollentis Palpebram Superiorem notabilia

ter hedatur, praxaveam y dc quomodo non a parte externa Palpebrae; sed ab interna secti nem instituendo, certius, & nulla relicta cicatrice, eos Tumores tollere excogitaverim; de his, inquam, omnibus opportunior forte olim occurret scribendi locus. V. Motus Sonori ab Auricula in Meatum

107쪽

caput IV. 8

Auditorium intrusi, per hunc versus Mediam Auris Cavitatem contendunt. Sed per ipsiim quantum augeatur illorum vis, iam disquisitum est tum ab illis, qui a lato in angustum tendentis Meatus ad iplos colligendos aptit

dinem animadverterunt s tum ab alijs, qui incurvum ejus incessum ad illos augendos Motus non minus, quam inflexam Tubam, aut

Cornu, fictum scripsere: qui sane postquam

ego talem incessum magis adhuc, quam credebatur, tortuosum descripsi, in Sententiam gis confirmari poterunt tua . Nos itaqu tantummodo a re prietermissa, nempe ab Imcisuris in Meatus principio occurrentibus,hanc Sonororum tuum corroborationem deduci etiam posse, coniiciemus , secundum Observationem quandam, quam accepimus a Clarissimo Hiemyniano Rondello Bononiae Matheseos Prosessore. Hic sibi construxerat Tubam Polyphonicam ex pluribus conglutinatis chartarum stratis: quam & ad loquendum, & ad audiendum dum adhiberet; ipsam prae Caeteris, quibus antea usus fuerat Polyphonicis Tubis, sive emitteret, sive quod ad rem nostrairta exciperet Voces, ipIam, inquam, magis, quam

Caeteras, voces intendere, animadvertit. Quam

porro dum attente, & diligenter perlustrat, ut augmenti illius causas dignoscat s nil demum in hac peculiare adinvenit; hoc uno e cepto, quod ubi caeterae undique erant con

Descript. Vid. p. l. Nurn. IX. Delin. Vid. Tab. IlI. Fig. I.

eus auditorii Usus . Descript. vid. Cap. I. Num. X. Delin. Vid. Tab. I. Fig. II. M Tab. Iv. Littiff

108쪽

88 Auris Partium mus xis stratis, & minime ab invicem dimotis; in ista interna strata hic illic, laxato glutine, ab

invicem paulo discesserant sic, ut complures intercapedines inter se relinquerent, vacuitates scilicet Meatus Auditorii Incisuris aequivalentes; cum istius Incisurae nil aliud sint, quam

intercapedines inter unam, & alteram Membranulam relictae. Nunc vero certum est, Meatum Auditorium , cum ex lato in angustum procedat, Tubam quandam Polyphonicam ad Sonos excipiendos Auri admotam re ferre; quidni ergo coniicere Aliquis possit, eas, quae in illo sunt, Incisuras, sive stratorum intercapedines, idem praestare, quod eaedem in Tubis Polyphonicis praestant; praecipue cum

tali situ locatae fuerint, ut maxima Sonororum Motuum pars, qui Meatum subeunt, necessario ad ipsas allidatur. Porro si haec conjectura uti nobis, ita & caeteris probaretur ;&quod Laudato Viro successit, aliis quoqu conflanter responderet Experimentum ; sane in consimilibus Tubis conficiendis, tales inter strata intercapedines an posterum elaborari deberent, ut perfectiores effectus obtinerentur, quos vel ipsa Natura hac Meatus Auditorii constructione videtur polliceri . Atque utinam Artes possent ab illis etiamdum ignotis, per quae Natura in nobis operatur, instrumentiis, praecepta desumere; o quantum persectionis Artibus, quantum commodi ReL

109쪽

caput 8s

publicae, quantum toti Orbi novitatis accederet, atque etiam oblectamenti l- UI. Quid vero Sonororum Motuum viribus, ita in Meatu Auditorio adauctis, id quoque conserat, quod ejusdem Meatus parietes pro maiori parte ex osse construantur 9 ex illis quae superius de Cartilaginum ad eos Motus vividius reflectendos aptitudine indicata sunt, jam satis , nisi fallor , colli itur. Quocircatum modo; tum deinceps; cum quidem reliquum Auditus organum in Oste excavarum

tit; quanto cum Sonororum Motuum commodo Auris penetralia quaeque ex osse construantur, explicare consultὁ Omittemus, maxime cum idem ab aliis indicatum fuerit. Illud vero hic admonebimus y quini nempe cum ad Membranam Tympani componendam , aliosque inus super Meatus Auditorii osseos parietes Cutim extendi, oportuerit ; poterat hac ratione illud commodum , quod ob ossea superficie Sonoris Motibus provenit, admodum minui ; sed ne ita conting rers, per dimidiam saltem , ultimam Meatus partem, Cutis; uti quidem ego observavi stensa , & summopere attenuata est. Perquam tamen Cutis eo loco tensionem , &renuitatem; cum sensibilior illa sic fat; etiam hoc praestatur , ut externarum injuriarum ad Tympani Membranam jam accedentium iu

r a sui parta ita a

Descript. vid. p. I. Num. XI.

110쪽

yo Auris Partium Uus. portune admoneamur. Caeterum quae reliqua in Meatu Auditorio Cutis pars eis, ut acerto injuriarum genere praemuniret y utilem illam Sonoris Motibus tenuitatem, atque tensionem obtinere non potuit. Nam Cer men excernere , excretoque oblini debuit , vi ceruminis. quo nempe animalculis aditum in Aures intercluderet per ejus, ut perhibetur, visciditatem, necnon etiam per ejus, a qua fortassis fugantur, amaritiem. Cerumen vero insuter adi Cutis, aqua separatur, sicuti humor Ille aqueus, tenuiorem Cutim humectans, ad ejusdem tenuioris Cutis inter tot assiduos Sonororum Motuum ictus conservationem facere

fortasse poterit, secundum illa , quae de Usu Glandularum Sebacearum superius indicata,

sunt.

VII. Verum ut Grumen, Cutisque indicatae sensibilitas ad arcendas a Membrana Tympani injurias in nobis conducunt; ita in Foetu ne ad eandem fortasse nimis laxandam Liquor Amnii permeareis cautum est per Meatus circa ejus principium constrictionem , necnon per crassam illam , quae, idem tunc operitur, substantiam. Quae duo cum jam nato Infante , non illico sane auferantur; clarum e st, eadem hoc quoque praestare, ne scilicet externis injuriis Aures recens natorum statim exponantur : eosdemque primis diebus nihil, aut minimum audire, hac

etiam Dissiliaco by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION