De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

caput IV

etiam de causa perspicuum est. VIII. Quid vero Nervi, Arteriae, Uenae,& Lymphatica Exteriori huic Cavitati praestent, aut duabus etiam sequentibus; cum id quidem aliis Partibus commune utplurimum sit , supervacaneum foret hic, aut deinceps peculiariter explicare. Ideo si quid minus o,

vium Vasiorum occasione nobis succurret Phoc scribetur: caetera autem mittentur. Hic

ergo occasione Venae incipitalis a nobis descriptae, duo tantum indicabimus. Alterum , quod nempe mirari subit, cur Natura quem, languinem deorsiim in JuSularem Venam . expeditius demittere potuisset, pertust pec Iiari Foramine Calvaria , intra hanc compellere in Lateralem Sinum maluerit; Alterum, vero, quod mihi olim Tumoris cujusdam, naturam dignoscere , atque adeo ad Dominum Joannem Baptistam Morgagni Philosophum, & Medicum Foroliviensem,a quo circa eundem Tumorem per litteras consulebar, probe, & utiliter respondere multo dis.

ficilius fuisset y si hanc Venam incipitalem ignorassem . Ut enim scribebat Juvenis istωJudicio, & Studio Spectatus, & qui mihi in

Publicis Anatomicis Administrationibus, tum in hoc ipso consciendo Tractatu adiutrices praebuit manus y Cuidam .. gro Tumor erat

in incipite de quidem eo loco, ubi illius Venae Truncum postmodum inven0 magnus,M α glo-

Observatio, ω magna cujusdam Spe elei Tumorum a sanis

112쪽

Auris Partium et gus. globosus, aequalis, non varicisormis; mollis, qui fluidum intus stagnans continere videbo

tur, & qui sicuti appressis disitis sensim ex

toto evanescebat; ita iisdem ablatis , redibat; neque tamen pulsabat. Ego sane cum paulo antea consimilem in Collo Tumorem ; qui parum defuit, quin a Chirurgis aperitetur; a ruptura Venae Iugularis Internae sanguinem in viciniam emindentis ortum esse, post ἁ gri mortem comperissem y hunc quoque ex iisdem signis ejuldem este generis, ex una parte cogitabam . Sed ex altera, cum sus cientem Venosum Truncum nullum ibi adesse, secundum vulgatas Venarum Descripti nes, scirem, hunc Tumorem a dis rupta Vena deduci posse , non credebam. Nec vero nullius momenti ea mihi videbatur Dubitatio.

Nam si primum statuerem; illum sane Medicum , in eo confirmare debebam, ut Tum rem hujusmodi temere, & a quocunque aperiri , quemadmodum AEger curabat, neut, quam permitteret. Si autem secundum , ut Tumoris apertionem suspectam facerem, nulla fere amplius me ratio movebat. Verumo

me ita incertum animi ,& consilia sit spondentem , illa, quam ibi interim detexi, Uena illustravit. Illa enim effecit, ut in concepta

istiusmodi Tumorum probabili Diagnos per

sisterems, adeoque non sine Agri utilitate, in prima potius confirmavit sententia.

113쪽

Mus Tmpani, fite Media Auris

camitatis.

Icuti vero Auricesar, & Meatus Auditorii Anatomica consideratio ostendit, Motus Sonoros,

per illa sortiores factos, usque ad Tympanum se se deferre, ita Motus illos non nisi per quatuor OG lorum Mechanicum motum, per Tympanum in Labyrinthum transferri, ipsius Tympani contemplatio indicabit. Quod ideo in ipse limine itatim praedico,ut tanto libentius haec,

quam exordior, Disquisitio perlegatur, quam to citius notum fuerit, Opinionem meam ci ca rationem, qua Sonori Motus per Tympanum ad Labyrinthum transeunt, ab iis, quae circumseruntur,Sententiis diversam fore. nes enim, ut puto, novam aliquam circa hoc opinionem libenter legent ; cum jam vulgatas ob res, quae in Tympano observantur, multas ἱ minus verisimiles esse, sciant. Quis enim non videt, quod si Motus Sonori; ut commu

114쪽

Amris Partium usus. Tympani ; sed hinc Stapes Ovalem Fenestram

obturans y illinc Membrana Fenestram Rotundam claudens ; necnon situs ejusdem Fenestrae, advenientibus Sonoris Motibus non adversae; sed lateralis. Quantum vero ad caeteras Sententias attinet; quot res in eadem Tym

pani Cavitate; imb in Oisculis ipsis sunt, quae

omnino credere non sinunt, Sonoros Motus per quosdam intestinos tremores, aut alios similes motus ab uno Ossiculo reliquis successive communicatos, in Labyrinthum transferri Sed per aliarum opinionum subversionem semientiam hic aliquam adstruere neque consilium, neq; institutum meum est. Pr stat itaque, ut ipsas Tympani Partes juxta consuetudinem nostram conlideratione percurrendo, oste

dam, si possim, quod pollicebar; Opinionem

illam ; nempe quod Motus Sonori per quatuor ossiculorum Mechanicum motum ab Auditorio Meatu in Labyrinthum transferantur; ab ipsa Tympani contemplatione indicari. Quod ut clarius Praestem ; juvabit aquatuor osticulorum consideratione initium capere ; qua nempe tota haec mea opinio qualis sit, ante omnia explicetur. II. Principio autem illud ex nostris Descri

ptionibus,& Tabulis colligi potest, Malleum

ita construi, & supra talem sui locum, mobilem esse ; ut Vectem primi generis, scuti loquuntur Mechanici, repraesentet; Manu brium

enim

115쪽

caput V. enim, sive unum extremum ad Membrana Tympani centrum; Caput vero, alterum scilicet extremum ad Mastoideam Sinuositatem extendens, hypomochlium inter utrumqu habet ,3 nempe in oppositis insertionibus Mus. culorum sui Minoris Processus, & Minimi; a quorum tonico motu hypom lilii firmitudo dependet. Rursus ex eisdem Descriptionibus, & Tabulis deduci similiter potest, Incudem quoque ejusdem generis Uectem re ferre; cum Corpus , sive unum sui extremum ad eandem Sinuositatem ; Longiorem Vero Processum, nempe alterum sui extremum , Stapedem versus exporrigens; hypomochlium pariter habeat inter utrumque, videlicet in eo Sinuositatis indicatae pariete, cui Processus illius Brevior alligatur. Deinde illud quoque ex eisdem constat, Mallei Caput, & Incudis

Corpus firmiter committi,nempe unam unius cum altera alterius Uectis extremitate connecti; adeoque vim unius Uectis alteri statim applicari sic, ut quo tempore ultima unius Vectis extremitas, utputa Mallei Manubrium, loco moveatur, eodem ultima alterius Uectis extremitas, scilicet Processus Longior Incudis debeat pariter commoveri. Ad haec ex eisdem Descriptionibus,&Tabulis habetur,I o,giori huic Processui Stapedem, ceu fluandam appendicem, adiungi: atque adeo illo moto, po riere , ut hic quoque moveatur. Quae

cum Diuitigod by Cooste

116쪽

3 6 Auris Partium Uiu.

cum ita sint; attentis etiam cineris, quae ci ca Ossiculorum posituram, & locum fuerunt scripta; colligitur et Quod eodem temporeo , quo Mallei Manubrium versus Tympani Cavitatem magis, aut minus repelletur; eodem, inquam, tempore Pasis Stapedis sursum ma-fis, aut minus per Ovalem Fenestram move-itur: & quod illo versus Meatum Audit rium redeunte ; haec quoque uno eodemque tempore versus Tympanum relabetur. Porro totum hoc, quod ex Mechanica exposit rum instrumentorum constitutione colligiamus ; & quod facile Alicui inter legendum ardue nimis, aut obscure; fortasse etiam im ginarie deductum videtur ; totum hoc , inquam, per ipsam autopsiam facillime,& exactissime in recenti Aure confirmari posse, testamur. Cum revera ergo Natura adeo manifestam, adeo excogitatam , adeo mobile hic apparaverit Machinam: cum ultimas ejusdem extremitates ea ratione constituerit; ut quo tempore earum una magis, aut minus movetur, eodem altera magis, aut minus minveatur et cum demum earundem extremit

tum alteram, nempe Basim Stapedis eo loco posuerit, ut non possit moveri, quin suos aeri, qui in Labyrintho est, communicet motus; alteram vero, idest Mallei Manubrium tali loco, talique ratione locaverit, ut quam facillime a Sonoris Motibus squorum nempe

117쪽

caput V. 'Tadvenientium cu sui ante caetera Ossicula quasi occurrit, & totum quantum est, obvertitur quam facillime , inquam , ab advenientibus noris Motibus vim pati queat; Quis non coni,iat, Machinam hanc factam esse ad eo dem Sonoros Motus in Labyrinthum tranLferendos; maxime cum isti; nisi hac ration

transferrentur; Fenestrae Rotundae ossicia per- vid. Cap.VI. Num.

rurbare possent, ut sequenti Capite ostende- V δὲ tuta & cum insuper per hanc Machinam tam mirabili celeritate transferri queant, ut quando alteram ejus extremitatem, ad Tympani principium attingunt; per alteram in Labyrinthum translati jam reperiantur. III. Hucusque in Ossiculis consideravimus eorum struetiiram, hypom lilia, commissuras, situm,& locum. Itaque ad susceptam eorundem contemplationem absolvendam, si perest , ut eorum denique Mustulos consideremus. Verum cum illa, quae de Musculo Processus Majoris Mallui cogitamus, perspicue exponere non nisi inferius possimus y de Musculis vero caeterorum ejusdem Mallei Proce suum alia non suppetant praeter ea, clus obiter paulo superius indicabamus ; idcirco hic loci Muscu tum Sta dis tantummodo examinabiamus. Et sane si bene considerentur tendemtia, & insertiones istius Musculi; etiam ex ipso expositi Osticulorum Motus indicium aliquod obtinebitur. Videtur enim Musculus ille esse N da-

118쪽

Tab.X. Italis,eur Membrana, qua Basim Stapedis Fenestra ovali eirrum alligat, ex una determinata parte

firmis sit. Deseripi. Vid.

p. II. Num. X.

98 Auris Partium Usus. datus, ne unquam vi majoris alicujus motus ita alte Stapedis Basis per Fenestram ascendat, ut circumligans Membrana rumpatur : item

ad promovendum aliquando stimul cum vi elastica annexae Osticulis Membranae Tympani, alijsque concausis imtulsorum Osficu lorum

restitutionem, aut saltem pr cavendam, ne iuvalidiori eorundem restitutione, tenuis Stapedis cum reliquis Ossibus commissura dissolvatur. Nempe valet Musculus ille Stapedem, paulo altius per Fenestram adactum, opportune retrahere, atque adeo cogere,ut adnex

rum Osticulorum restitutionem prompte sequatur. Quoniam vero hic Musculus sive ipsum retrahat in hunc finem , ut probabile satis videtur ; sive in alium ) Stapedem nona, potest, nisi oblique retrahere s non potest Vero Stapedem oblique retrahere ; quin eam Busis illius partem, quae ex sui ipsius latere est, margini Fenestrae apprimat ; hinc factum reor, ut Membrana eam Basim colligans, n forte ex illa appressione atteratur 9 ex eadem parte, uti ego animadverti, firmior, & rob 1tior constructa sit. IV. Si quae vero Pars in Tympano supe est, quae sicuti expositum ossiculorum Motum y atque adeo Sonororum Motuum transvectionem non parvis commodis iuvet; ita ad illum indicandum conspiret; eam profect5 Membranam Tympani esse, non sine ratione

119쪽

Caput V. yyexistimamus. Membrana enim haec idcirco

videtur si quidem quae praemissa sunt, hic λ

mul attendantur idcirco , inquam, videtur Mallei Manubrio adhaereres ut videlicet quς Motuum Sonororum lineae sui sic loquamur

aut radis in ipsum Manubrium non cadunt yillarum quoque ictus, quos nempe exceptos, per suas concussiones ipsa communicat, i idem Manubriam vim faciant. Alteram Membrana Tympani utilitatem eidem Sonororum Motuum transvectioni confert. Illais enim sua civitas Conica, adeoque a lato i angustum contracta, videtur sane aliquot e rundem Motuum radios versus siti apicem,seu finem alias non ituros compellere . At vero extremitas Manubrii, scilicet ea pars , quae ut

ab hypomochlio remotissima est, sic facillime pM C teris moveri potest, ad apicem istum, seu finem Conicae illius Cavitatis collocatur

. V. Dum nos haec commoda , quae Sonoris Motibus in Labyrinthum sic transvehendis a Membrana Tympani proveniunt,& quatenus eorum aliquot ita colligit, & quatenus fere omnium ictus excipit s recensemus; non

deerunt, qui talia subverti poste , existiment per vulgatum illud VVillisit Experimentum de Cane , post pertusam utriusque Tympani

Membranam ad tres menses adhuc audiente.

Quibus nos illud primo dicemus. Osinionem

120쪽

A gnata Membraiana Dispani Usus non tolliantur per Emper mentum Urivim de Cane, post ejusdem Membrana perfer Fionem audiente. Ouadam desideranis tur in eiusdem Emperimenti relatione.

too Auris Partium usus. nostram non esse , ut eae, quas Membranam Tympani conferre censemus, utilitates Omnino ad audiendum necessariae sint; sed tantummodo ad perfecte audiendum non parum conducant. Rursus easdem y si probe attem

datur 9 a Membrana etiam alicubi disrupta , licet non ita exacte, pr itari posse. Quae cum ita sint; porro subiiciemus: Nos Experimemto isto minime umeri, in quo nempe referendo, Auctor alias Studiosistimus, ita jeju- ne se gerit ψ ut quomodo audiret Canis post eam pertusionem, non sat s expresse, & abs

lute enarret ; qui enam vero in Membrana

Tympani laesio occiso Cane, inventa sit,

neutiquam recenseat; adeoque permittat, ut nos interim suspicemur, eam Membranam

alicubi tantum disruptam μve ut ipse ad rem nostram loquitur) perforatam fuisse 9 itidem Canem, praesertim primis ab ea perforationi diebus, tantummodo ruditer ut idem A

ctor antequam Experimentum enarret, indicare videtur ruditer, inquam, & imperse iste audivisse . Qua quidem una responsione licet nos optimo jure interea uti possemus adversus illos, qui Experimentum istud obiiacerenis nolumus tamen unicae huic suspici ni fidere ; sed hoc potissmiim respondemus. Fuisse, ut velint, Membranam notabiliter disruptam ν Canemque tres postea , & plures etiam , si velint, menses ita sere audivisita ,

SEARCH

MENU NAVIGATION