Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

peccatum & nostra memoria a Scholasticis Peripateticis . Sunt autem Scholastici Peripatetici, qui Aristotelis doctrinam , qualem Arabes interpretati sunt , profitentur; in eaque doctrina intelligem da varias in partes abiere, Variasque conmfecerunt Scholas , quae mirifice inter se dissident, attamen omnes Aristotelem sequi gloriantur. Quare & Scholastici dicti sunt , & Peripatetici , a prisco Aristoteleorum nomine , eo quia . Aristoteles in Peripato docebat , vel , ut aliis placet , deambulando suas habebat praelectiones: nam graece , latine est deambulare . Hoc Philosophiae genus extorra prorsus evasit. Philosophum itaque esse aio , qui expeditam , exproniamque sibi comparavit facultatem de rebus divinis , atque humanis, deque earum caussis , rarionibus, usibusque recte iudicandi, quan--m humana ratione haberi potest . . N. Sapientiae finis est beatitudo , ac felicitas ; Omnis Philosophiae summa ad

beate vivendum refertur , idq- unum ap

petentes homines se ad Me studium contulerunt , inquit Cic. lib. a. de D. Sane hominis selicitas ex perfectione intelle-

12쪽

mas , ac voluntatis oritur ; quorum ille contemplatione veritatis; haec amore boni, & morum honestate perficitur: at vero duo ista nonnisi sapientiae praesidio assequimur. Hinc factum, ut haec studia post hominum memoriam ab antiquissianis nationibus avidissime fuerint exculta. Notissima sunt , quae de Chaldaeorum , Persarum, Sabaeorum , Phoenicum , In- .dorum, Serum, Sinensium , AEgyptiorum , Thracum sapientibus narrat historia. Nihil hie dicam de Graecis , qui jure suo sapientiae studium sibi vindicasse visi sunt.

Hinc tot florentissimae Philosophorum sectae inter ipsos emicuere , quarum sectarum praecipuae fuerunt Ionica, Italica, Eleatica;& quae ex duabus prioribus prodierunt , Academica nimirum, seu Socratica, Platonica, & Peripatetica, seu Aristotelica ;quibus adde Stoicam ,, & Eclesticam. Nouexiguum quoque Philosophiae usum fecerunt Christianae Ecclesiae Patres ,' praesertim in Gentilibus profligandis. Quam-Vis Vero . cum Rom. Imperatores Sedem

Imperii in Thraciam transtulerunt , Philosophia aliquandiu prostrati jacuerit; reviviscente tamen literarum nitore , non modo

13쪽

modo pristinum vultum, recuperavit, sed& longe nitentiorem protulit, opera doctissimorum virorum , qui earn ad sum. mum culmen, provehere studuerunt. Quid hic memorem Baconum Verulamium , Galilaeum, Cartesium, Whistonum, Newtonum, Mibnitium, aliosque egregios vi- .ros optiώe de Philosophia meritos, quin rum memoria omni admiratione dign1. stabit, quandiu mundus perseveret Τ Ea quidem est nostri temporis felicitas, ut vera,

stabilis, ac ficillima reperta sit philo phandi ratio, quae tandiu fuit desiderata. Vi, Philosephiam tribus partibus a

solve in t veteres sapientes, Logica nimbrum , Physica , atque Ethica . Logicam formandae augendaeque rationi destinabant: Physica res divinas, humanasque compi Ehebatur: Ethica in moribus dirigendis, ad rationis amussim componendis versita tur . t postquam Andronicus Rhodius chi. lecta Acistotelis opera digessit , variaque ejus Philosophi scripta, in quibus de ente, deque genericis entis affectionibus potissimum agebatur, post res physicas reiecit; tunc prodiit quarta Philosophiae pars ,

quae Metaphysicae nomen obtinuit . Eam qui-

14쪽

quidem divisionem tum Philosophiae objectum, tum ejus finis requirere videtur. - VII. Eadem Philosephiae partitio platuit recentioribus, ab eaque ne nos quidem abscedemus. Prima linque parte dabimus , quae ad Logicam pertinente A, tera parte Metaphysicam complectemur , quae tamen non tu selis generalibus en-

tium affectionibus immorabitur ; sed RPneumaticam continebit , quae de factis spiritibus; & naturalem Theologiam, quae

de Deo, ejusque attributis aget . Tertiae parte Physicam expediemus , quae circa omnia totius uni λersi corpora, eorumque naturam, proprietates , vires activas, situm, ordinem, actiones, passiones, atque emergentia inde phaenomena versatur . Quarta tandem parte , ut seculi nostri genio indulgeamus , elementa iuris Nat . rae , ac Gentium, explicabimus, & eoronidis loco Ethicae principia levi dumtaxat manu delineabimus. VIII. In istis vero Elementis eo unice intendi , ut studiosae juventutis utilitati litarem, in cujus gratiam quae multis abhinc annis ad calamum dictabam , typis mandari consensit , auditorum meo

16쪽

De Iudificia natura , ω ia generalitas DAL

et a munesarianum Meritare , ' ave falsilaire - a Peradenda. M

17쪽

probabilitare, ejusque recto usu . 7.

De Veri , fiamque Criseriis. sa

18쪽

contalianda. 3 . .

De methodo acturos ,

19쪽

I. ST homo praecellentissimum natu-c rae opus , quod ex corpore , di mente coalescit. Corpus Ormnia ae cum est , variis nempe organis . .' instructum , quorum alia veget trini , & accretioni interviunt ealia uero excipiendis impressioni-hus ab externo aliquo orie 'o provenientibus sunt destinata; eaque organa sensoria nominantur. Huiusmodi sunt oculi, nares, aures, lingua, ti laetus, qui per totum sere corpus diffunditur . Alvero quod in homine cogitat , & intelligit ; quod sui suarumque altionum est conscium ; quod summum verum, suminumque bonum prosequitur, mens dicitur e eaque substantia est a corporis substantia toto caelo diversa , quemadmodum suo loco adversus profanos homines ostendemus.

20쪽

ci LOGICAE ELEMENTA

u. Unica i itur mentisciaeti est cogitatio , scuti omnes in o sensu ple, ine convincimur ; 8e

cogitandi rationes variae runt, ac diversae , qu divinis proinde nominibus indicantur . Hujusmodi sunt ιriarum perceptio , judicium , ramocinatio , ac methodus. Vs. Idea est forma rei intimitus menti praesens. Ita si primum leo nostris oculis objiciatur leonis forma iit menti intimitus praesens , eaque leonis idea nominatur . Mens autem hujus formae stathniit c.scia ; eaque mentia conscientia perceptio dicitur .

4. Iudicium est duarum idearum , earRmque relationum clara perceptio : est autem relatio idea-xum convenientia , aut discrepantia . Mens V. g. leonis ideam sibi comparavit; modo serpentis ideam adipiscitur ; jam duas illas conferendo , clare cognoscit, alteram ab altera esse diversam ; judicare dicitur, leonis ideam ab idea serpentis discrepare . Praeterea si mens nivis ideam cum albedinis idea comparando, clare Percipiat, hanc coem illa convenire ; de convenientia inter ideas nivis , atque al- hedinis judicarς dicitur. Probe hic advertatur, judicia circa rerum ideas, non autem circa res ipsas uersari . Hinc saepe videas duos homines de una

eademque re judicare , & diversa sentire : quisque enim judicia cudit juxta suas ideas, quae diversae esse potuint . Si. judicio desit claritas , jucicium

amplius non erit ; sed opinio aut conjectura , aut suspicio dicetur: veluti autumnale re tis nimbo ames ; verisimiliter quidem, non certo. Si idearum relatio a nobis non percipiatur , sed ex alieno testimonio accipiatur, dicitur fias : veluti Luna es Tellure minor , ut docent A ronomi. 5. Ratiocinatio est mentis actio , qua ex notis legitima consequutione deducit ignota . Veluti si

notum fuerit, corruptionem esse partium resolutionem , necnon humanam animam Partium concretione

SEARCH

MENU NAVIGATION