장음표시 사용
41쪽
s8 Ιcleae clarae obscura adversatur, quae qualis si, nullo negotio ex dictis intelligitur. Idearum simplicium obscuritatem triplici ex capite repetit Lockius lib. II. δε hum. Inteli. cap. 29. I.
ex sensibus haud bene valentibus ; veluti si quis
lippis oculis colorem caeruleum intuens a viridi non discerneret. 2. Ex levi impressione, quam a rebus externis excipiunt nostri corporis organa pueluti cum colores mon satis vividos incumbente. noete cernimus. s. Ex memoriae infirmitate, qua fit, ut idea prius clara sensim obliteretur, ut proinde Obscura evadat . Compositarum vero idearum
obscuritas oritur, vel quod non omnes simplices ideah illam constituentes nobis sint compertae ; vel quod simplicium aliqua sit obscura . Itaque sub nantiarum ideae semper obscurae sunt, quia nemo unus omnes substantiarum proprietates cognoscere valet; solae igitur modorum compositorum ideae possunt clare haberi, veluti trianguli, quadrati dec. 29. Idea distineta dieitur ea, quam mens a qua vis alia clare distinguit, quia perspicue cognoscit unam non esse aliam ; vel quia in ea ram una pecu liares deprehendit notas, bi charaeteres, quibus ab
aliis secernitur . Qua propter simplices ideae clarae si fuerint, distinetae quoque sint , oportet . Nec assentior Leibnitio , qui eas confusas esse ait, eo qui d nulla iis insit nota , qua ab aliis dis ingui possint . Neque iis adstipulor, qui easdein confusas esse censent, quia definiri nequeunt. Nam his non obstantibus , simplices ideae clarae si fuerint, ipsae seipsis ab aliis distinguuiatur g. 37. ,
nec unquam mens illas cum aliis confundit: ad sensum hominum communem appello . Quod si dei niri nequeunt , hoe ipsum summae earum perspicuitatis indicium est . Quis enim unquam claram alicujus coloris ideam cum alio colore , aut cum alia sensatione , aut cum alia internae referionis
idea confudit Adstipulatur nobis Grawelandiras
42쪽
noster, qui loco nuper laudato docet, solas plerumque compositas ideas Posse confulas evadere. Sane in ideis coiitpositis ubi nota aliqua non deprehcnditur , qua una a reliquis Oinnibas secernitur, stati in habetur confuso . Sic si quis paret telograminum instar'qaadrilaterae figurae dumtaxat conciperet , nec auroppositor uin laterum parallelis iiiviri attenderet; contulam haberet parallelogrammi notionem, quam facile cum . tiapetio confunderet , quod etiam inter quadrilateras figuras continetur.
. Confusa idea eii, quam mens sacile cum alia confundit . vel ob illius ideae obscuritatem , vel ob distinctivi chara fieris defectam . Ita si quis obscuram habeat coloris alicujus ideam, facile cum alio colore illum confundit. Uui in re astronomica non satis est peritas, secate Jovis , & Veneris planetas confundit intei se , vel cum alio sidere :qui vero eorum planetarum notas Probe callet , nullo negotio eosdem diti inguit. qi. Confusio semper duas ideas respicit, illas praesertiira, quae sunt prae reliquis sibi proximae. Sic liberalitatis, ac prodigalitatis ideas confundere
solent ii , qui non satis in Ethica sunt versati ;eo quia illae ideae multum sibi proximae esse vi
42. Oritur consuso I. ex eo quod idea composita, quam habemus, aut nimis hi angusta, nempe Paucioribus , quam par est, ideis simplicibus coi net , aut ideis simplicibus, quae aliarum composia aruna sunt communes : veluti s quis Leopardum conciperet ut animal variegati coloris ; quae sanetidea Pantherae , Tigris, & aliorum animalium communis esset. Deest tunc distinctivus character unius
ideae ab alia: u. ex eo quod nec ordo, nec Varietas, nec distinctio simplicituri idearum clare cognoscitur, sed omnes simul ideae sinplices menti Pertuibate obveis amur: veluti si chiliagoni figuram
43쪽
concipiam , confusam mihi cus ideam exhibebo , quia ideae simplices simul omnes mille laterum ,
ac mille angulorum tam perturbate menti O versantur, ut ejus figurae ideam ab alia quavis discemere non valeam : ideoque si figuram 99o. laterum concipere deberem , eodem modo ac cnilia-- goni figuram conciperem . 3. Ex incerto numero sin
plicium idearum, quae compositam ideam constituere debent: veluti si omnes simplices ideas, quaeliberalitatis virtutem constituunt , ignorarem , se cile illam cum prodigalitate confunderem. In rece stis enim casibus distinetivus charaeter non habetur . Demum habetur confuso, si rei alicujus idea continet proprietates diversas ab illa, quae repra dentatur: veluti si in animae idea includatur pr prietas subtilissimae cujusdam materiae, ut Veterra sterique Philosophi faciebant; confunderetur enim idea animae cuni materiae idea , ut patet . 43. Ex dictis duo sequuntur. Primum est, omnem ideam claram, esse quoque distinetam ,.s9. 2;
on contra . Nam quandoque constat de nota di-1tinetiva, licet ideae sint obscurae . Ita auri idea apud omnes a plumbi idea distinguitur ; quamvis auri , plumbique ideae obscurae sint 6. 38. 3 .
Alterum est, omnem confusam ideam esse obse Xam . SNam idea clara uti sit, tanta perspicuitate
menti sisti; debet. , ut ab alia quavis distinguatur s. 37. ): quare si confusa est , obscura quoquest necesse est. Verum quia obscura idea potest es se distincta ; idcirco non quaevis obscura , debet
quoque esse confusa . qq. Ideae adaequatae seu totales sunr, quae cla re distincteque exhibent omnes objecti partes , Pr Prietates, ac notas: inadaequatae , seu partiales totum integrum objectum non repraesentant. Itaque substantiarum ideae semper inadaequatae sunt *.33.
Proinde etiam obscurae ; solaeque modorum ideae aliquando sunt adaequatae.
44쪽
Ne congruunt rebus ipsis , ex quibus hauriuntur ;falsas vero , quae rebus ipsis non congruunt , aut non plene congruunt . Verum hanc do strinam non probat Lockius Lib. II. de hum. IntelL cap. 32. , ubi animadvertit, veritatem, ac falstatem proprie judiciis convenire, non vero ideis. Cum enim illae non aliud sint, nisi formae animo comprehensae; fieri quidem nequit, ut id quod menti obversatur, revera non obversetur . Sic Centatiri ideae. g. Prout menti objicitur , tam non potest esse falsa , quam vox ipsa Centaurus, cum Ore Prosertur, aut litteris exaratur . Quare veras , aut falsas dici ait ideas sensu aliquantulum improprio , nempe si ad aliquid exterius reserantur: tunc enim includere solent aliquod judicium, quo rei illi externae congruere, aut non congruere creduntur ἔab eoque judicio vero, aut falso ideae quoque verae , aut filiae denominantur . Deinde casus frequentiores, quibus ad aliquod extrinseeum referri iolent ideae, enumerat perspicacissimus ille philosophus . 46. Id contingit I., cum iudicat mens, al;quam ex suis ideis eandem esse culti ea, quae in aliorum mentibus existit, eo quia eodem vocabulo indigi tatur; quod tamen salsum esse liquet g. I 8. 19 3. u. Cum mens ideas suas respondere existimat rebus , quae in rerum natura non existunt: veluti siquis ex idea, quam sibi effecit Centauri , crederet Centaurum revera existere. 3. Cum adaequata censetur alicujus rei idea, quae tamen inadaequata est: tunc enim crederetur idea orie sto suo pleno
congruere, cum tamen plene non congruat.
V. Interim de recensitis ideis sequentia animadvertenda sunt. I. Qui doctus fieri vult, totis vir hus conetur ideas Obscuras, confusas, inadaequatas efficere claras , distinctas , adaequatas; idque obtinebit studio, meditatioue, experientia. Sane O
45쪽
Durar 1, ac mesus amm idearum copia tarmam abest, ut aliquid nobis afferant utilitatis, quin potius damni plurimum ierant: sunt enim memoriae inutile poudus, atque in naultiplices errores nos deducunt . u. Ne temere judicet suas ideas esse adaequatas , nisi cum certus est, nihil superine tu re, quod ignoret. 3. Pro certo habeat, omnes substantiarum ideas esse inadaequatas: igitur ex illis ideis ne temere judicet de stinantiarum essentiis, de viribus earum activis, deque rerum causis, ac finibus. q. Ideae abstractae, M arbitrariae sunt sui inarum objecta ideoque omnes adaequatae sunt,
proinde clarae, distinctaeque 3.37., &43. . 5. Ideriae abstractae si rrurantur ad res ipsas, a quibus sunt abstractae, possimi rebus ipss non plene congruere , quia potest-minus in abstractis ideis , quant in rebus ipsis: igitur abstractae ideae ad res ipsas relatae possunt en f sae g. 46.. 3
De idearum signis , seu vocabulis.
o. Vinxit Depi hominem ad secietatem , quae cunsistere non potest , nisi cogitata sua .
suique animi sensa cum aliis communicui : itaque& 1ermocinandi facultatem eidem elargitus est, ut articulatis quibusdam sonis, quid cogitaret , quid vellet, facile aliis aperiret. Est igitur sermo arti culatuδ sonus , quo animi no ri sensa cum aliis clare , disiacteotie communicamus . Dicitur arricia Iatua sonuι, ut a voce discriminetur: vox si quiden est inarticulatus sonus , cujusmodi est in belluis hinnitus, rugitus, boatus, latratus, aliique incOM-diti soni, quibus animi sensa , & affectus ωbscare,
46쪽
confuseque prodere videntur ; homo autem sonis articulatis , nempe per loquelae organa diversimo de modificatis, cogitata sua, intimaque sensa cla re distincteque aperit. Quare ait reetissime I ullius lib. I. de Orat. Hoc enim uno praestamus vel marxime feris , quod colluetiimur inter nos , oe quo se rimere dicenA Jensa Postumus . Quamvis autem potuisset homo aliis signis sua manifestare cogitata ; non est tamen dubitandum , quin praestantissima fuerit sermonis institutio : sonos enim infinitis modis articulare possumus , idque ficillime efficimus; ideoque innumera animi sensa facili negotio, summauue perspicuitate explicamus; id autem aliis signis oDtineri haud potuisset. Vice sermonis sungitur scriptura , qua cum absentibus nostras cogit tiones per figuras litterarum tam distincte communicamus, ut verba nostra auribus non excipiant,
sed quasi visu percipiant . Quod sane tam stupendum est, ut Plato , aliique hoc inventum Deo tr huere non dubitarint. Quemadmodum enim in se nione sonos infinitis modis articulare possumus ;ita & in scriptura innumeris modis litteras varia
re, & combinare valemus. 49. Quanta sit sermonis utilitas, nemo unus non videt : nam sine sermone homo esset mutum ac turpe pecus, Omnis societatis expers, miserrimum animat: per sermonem vero socialis vitae comm
dis fruitur ; aliorum auxilio suis occurrit indige tiis , suas expellit infirmitates ; mille sibi comm ditates , voluptatesque procurat . At summa illa est sermonis utilitas , quod maxima humanae sa- lPietitiae pars in eo consistit , ut alioriim cogitata lintei ligamus , ac nostra vel uti essiciamus ; optimorum virorum judicio nostrum judicium formemus; eorumque gustum induamus. 6 antilla esset nostra scientia , si solis nostris cognitionibus contineretur at conjuncta cum aliorum scientia amplissime ex Porrigitur: non secus ac si Omnium hominum ocu-
47쪽
iis videre possemus, latissime visio nostra pateret. vehementer itaque Philosophorum interest vocabul Tum scientia, praesertim quia si non recte intelligantur, multiplicium errorum causa esse poterunt. 6O. Sunt, igitur Vocabula nostrarum idearum signa . Sunt autem signa duorum generum, alia nempe naturalia , alia arti cialia , & arbitraria: illa su pte natura cum re significata connectuntur . Q. g. sumus cum igne; haec vero ex hominum amhitrio, atque institutione, e. g. tubae sonitus cum Praelio . Vocabula esse nostrarum idearum figmarbitraria , fit manifestissimum ex diversitate limguarum , quae apud diversas obtinent gentes . Α cedit , quod cum vocabula sint articulati quidam soni ; nonnisi sonorum ideas excitare per se V rent, non autem notiones in aliorum mentibus existenter, quae ab ipsis sonis sunt omnino diversae. 6 I. I inc vero tria sequuntur. Primum est, V
cabula nihil aliud significare , nisi quod intelligitas , qui loquitur, aut seribit r quare itidem Voc bulis diversas notiones affigere possunt varii divesesque homines . Quocirca errant ii , qui vocabula ex propriis notionibus interpretantur ; atque hoc esse solet universale praejudicium. Dum e. g. pro nunciatum audis , aut scriptum reperio hoc vocabulum illud referre debeo ad notionem ejus, qui eodem vocabulo utitur , non ad eam , quam ego habeo , Dei notionem: nec enim idem significat penes Epicurum, *c penes Stoicum, aut Sp nogistam , aut aliquem gentilem , aut aliquem Christianum. Alterum est, iisdem vocabulis a diverss hominibus ampliorem , aut angustiorem si-lnificationem adnecti posse . Hinc idem Dei voca-ulum ampliorem habet significationem penes Philosophum , quam penes vulgarem hominem ;ampliorem apud Theologum , quam apud Phiὲ sopnum . Duo haec , quae diximus , continenter Tecolenda sunt ; praecipue vero in v*tustiorum dum
48쪽
etorum lectione instituenda: solemus enim ex stris , aut ex recentiorum cogiratis veterum cogitata interpretari , eo quia nos , aeque ae illi , itidem verbis utimur; interim vero solemniter erramus. Exemplo sint vocabula anima, mens, θλritaes , quae immane quantum diversa Mirifica Mapud nos, atque apud vetustiores . Tertiunti est , Vocabulis rerum etintias non sgnificari: sunt enim vocabula nostrarum idearum sigila; atvero rerum essentiae ideis nostris plerumque non comprehen tantur ; multo minus igitur vocabulis explicari possunt. Itaque ne putemus e. g. , Dei aut animae o 'bul a , Dei, , vel animae essentias significari . Trium istarum regularum ope infinitis erroribus obviam itur . 5a. Nota est autem dubitandum , quin vocabulis res. quoque ipsae jecundario significentur . mm -- cabula sunt nostrarum id earum signa ; idem vero sunt rerum formae intelligibiles ; vocabula igitur'. secundaerio res spsas nostris ideis comprehensas' designant. Dum puerulus e. g. matrem pronuncia
wm Voca lum feles audit, primo non intelligit τquid significare velit mater: interim sit illa saepius digito selemi indicat, non modo puerulus ejus te monem intelligere discit, sed & rem' ipsam , felem
Disputare hie solent Philosophi de sermonis origine:: at otiosa omnino est ejusmodi quaestio nec prorsus definiri potest quemininodum osteia dunt scurriles ineptiae , quas viri ipsi docti hac super re dederunt : quae sunt ergo utilia prose
5 . . A voeabulis simplicium idearum' auspicemue
Principio vocabula, quae nostras sensationes ex amunt, obscura esse MO . Quisque enim per ea Uo
49쪽
assiciantur f. I 8. ): igitur vocabula, quibus se
sationes exprimimus , non eandem habent apud omnes notionein , ut proinde sint obscura. Omnes
e. g. mellis saporem dulcem esis Munt; at quisque sibi suae solius sensataonis est conscius; & quales sindaliorum sensationes, nestit . Quod si referantur
sensationes ad corporum externorum qualitates , multa magis obscura erunt earum vocabula e n
scimus enini quales , quantaeque sint eae corporum qualitates. 55. Obscura quoque sunt simplicia vocabula , quae internas animi nostri ineetiones significant. Quis enim intelligere potest , qualis quantuique in me sit do- laxis , api voluptatis iensius t quanta desiderii mei intensitas λ sola igitur vocabula simplicium idea- ixum , quae abstractione fiunt, clara esse poterunt: hujusinodi sunt vocabula exisentiae , extensoris . At haec quoque vocabula in eo nos decipere solent , quod abstracta pro rebus ipsis accipiamus irebusque ipsis aptemus . 56. Dicamus de vocabulis compositarum idea .
Tuin . Quae vocabula substantias exprimunt , omnia prorsus sunt obscura , mon secus ac substanti
xum ideae i g. 38. . Quod si vero iis vocabulis
essentiae substantiarum nominales designari velimus , clara esse poterunt ; dummodo prius accur te definiatur , quot ideae simplices essentiis illis comprehendantur . Hoc sensu plumbi vocabulum clarum erit , si illud reseram ad essentiam plumbi nominalem, simulque definiam , quot idear ese sentia illa nominali comprehendere intelligam. 57. Sed & modorum mixtorum vocabula plerumque sunt obscura. Dicuntur autem modi mixti, qui seu res smul modos compJectuntur , velati I sitia, viritur , virium , misericoraeia , Odiam oec.
Sane iis uocabulis non omnes eandem modorum
c lectionem animo complectuntur; sed alii plures, alii pauciores, ideas illis adnectunt varii ua-
50쪽
xias . . Lacaedemoniis e. g. id unum honestam erat, ac justum , quod eorum patriae conducetat . Romanorum justitia non abhorrebat a gladiatoenam ludis, quibus insontes captivos risus, ae voluptatis
gratia addicebant; id tamen alii populi deteitabat tur. Itaque Philosbphus noster caveat , ne ex suioideis haec vocabula intelligat ; sed potius scrutari 9 tagat, quas , quotque ideas iis vocabulis adfigitis, qui loquitur , aut scribit. Eadem vocabula υarias habere possunt significationes, ut proinde con fusa quoque esse queant οῦ id quod exemplo Voca buli amoris illustrat Clericus Art. Cris. P. II.
68. Inter simplicium, atque compositarum. vo cabula differentias aliquas notare juverit . I. Simplicium idearum vocabula definiri nequeunt , non
secus ac ideae ipsae simplices. q. II. a. E
vocabula intelligi prorsus nequeunt, nisi ideae illis adnexae fuerint mente praeconceptae. Sic V cabulum alicii jus coloris nunquam intelligam, nisi Prius ejus coloris ideam adquisierim . Coecus ille a nativitate, cujus meminit Lockius lib. III. G.
hum. Inteii. cap. 4., multum studii posuit, ut ex amicorum explicatione vocabulum coccinei coloris
intelligeret; sed tandem tubae sonitui senilem esse dixit. At vocabula compostarum idearum definiri Possunt, quippe quae plures complectuntur ideas ;imo & definiri debent, ut vitetur obscuritas. Deinde eadem vocabula explicatione possunt intelligi , etiamsi ideae iis adnexae non fuerint Praeconceptae, Sic iridis vocabulum ex ejus figura 8e coloribus ita explicare possum , ut iridem veluti praesentem stam ei, qui nunquam illam viderit. ia a 59. Ceteris chscuriora esse solent relativa Voca buta , quae in quovis idiomate innumera prorsus sunt , quamvis prima fronte absoluta videantur . Ac I. pleraque ad jectiva nomina relativa sunt , V luti munus , parvus , fortis , venustiε, Actu