Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tione carere; mens hoc pastor eorruptio est partium-; sed hominis anima partibus omnino careo; corrumpi itaque nequit. 6. Methodus est plurium judiciorum, & ratiocia nationum apta connexio, & concatenatio. Nimirum Iin iis inquirendis, quae nec uno judicio cernuntur, neque una ratiocinatione deteguntur , necesse est , ut mens plurium ratiocinationum concatenationem adhibeat ; atque haec mentis actio methodus appellatur . Sed de his omnibus fusius propriis locis. dicemus.7. Ea mentis facultas , qua percipit , iudicat ,

ratiocinatur, & cogitata sua connectit , intellectus . nominatur . Intellectu itaque mens veritatis cognia tionem prosequitur. At praecipue vis intesteritus sese exserit in ratiocinationibus , ac methodis ; M tunc proprie Nario vocatur : Per quam homo com sequenria cernit , causas rerum Videt , earumque Pr gressus , oe quos antecisiones non ignorari , imiairudines comparat, oe rebus praesentibus a Fundit , atque adnectit futuras , ait Cicero lib. I. de de of

8. Ratione itaque nihil esse in homine divinius ,

bene ait idem Tullius Fin. v. c. I 3. Ratione quip- homo animalia omnia antecedit; cetera illi cum animalibus , feri ve flata communia. Valer oe te nes . Formosus es pavones . Velox esὶ m equi. Non dico , in his omnibus vincitur ... Corpus. s ber arbores . Habet impetum , O moru- 'luntaritim oe bestiae , vermes . 'Haber Dorean 'se quanto clariorem canes , acutiorem aquilae , gra-υiorem rauri, dulciorem , mobilioremque lociniaeὶ

Quid in homine proprium t Nario. Ita gravissime scribit Seneca epistola 75. Quin & sinplices perceptiones , & judicia quaedam impersecta de rebus singularibus nihil verentur philosophi politiores brutis animantibus i ibuere : at universalia judicia, in-Α a ' de

22쪽

d hae derivatae ratiocinationes, ac methodi, solius hominis sunt propria . 9. Intelle stivae facultatis vis non statim a nostra nativitate tota se prodit ; sed aliquandiu praepedi ta, ac veluti implicata detinetur, de nonnisi pede tentim , & quasi per gradus explicatur. Principio enim mens sensuum mini iterio varias rerum ideas sibi comparat , easque nullo Ordine in memoriae promtuario occludit. Hujusmodi idearum farrago, quae tanquam rudis indigestaque moles jacet, sunt veluti rudimenta prima, unde omnis nostra cognitio proficiscitur . Mens squidem acquisitas ideas sensim versare incipit , quo earum relationes percipiat; mox ad ratiocinia progreditur, quae dein drapte inter se connectit , colligatque s donec lonis nudio , attentione , ac meditatione ad systemata usque scientifica perveniat. Atque haec ea est, quae Progressio intellectus dicitur, cujus quisque sibi te nis esse potest locupletissimus. Io. Descripta intellectus progresso a natura est, ideoque Lostica naturalis appellatur ζ verum usu ,& exercitatione perpolitur, dilatatur , regulis, atque Praeceptis acuitur , & Perficitur , facilior evadit . di expeditior. Αrs illa , quae naturalem Logicam adornat , perficitque , arti icialis Lodica dicitur :eaque ars coTitandi definiri i olet, nempe ars, quae

rationem, & judicium auget, sermat, atque regit in sapientiae liudio. II. Consecta est Logica artificialis. I. Ex ipso Logica naturali, quae primas dat philosophandi regulas. 2. Attenta meditatione, ti experimentis tuniexternis, tum internis, quae Plurimas inquirendae veritatis vias invenire fecerunt, inventaeque explanatae sunt, atque perlaetae s. Ex ipsis nostris, ali Tumque erratis, quibus paulatim deleetis, prudentiores , cautioresque effecti , in eorum causas itis fui rere, eademque deinceps effvine didicimus. I 2. Non est, cur de hu)ua arti utilitate, ac neces

23쪽

ANTE LOQUIU M. 5

cessitate hic disseram; unus audiatur B. Augustinus M. II. de ordin. ωρ. 13. Dialectica est disciplina disciplinarum ; haec docet docere ; haec docet d cere ; in hac se illo ratio demonstrat , atque amris , quid sit , quid velit , quid ualeat . Sane di stiplinae reliquae omnes suis continentur limitibus : Logica nullos habet terminos , quippe quae tam late patet , quam universalis sapientia ;nullusque Occurrit locus , ubi veri falsique scientia non sit necessaria; ubi mens in cogitando regi , &gubernari non indigeat . Accedit , quod veritatis perquisitio non exiguae molis est , sed plerumque Perdissicilis , molioque stat labore , atque industria; ut Proinde , nisi magna adhibita cautione inced mus, in plurimos immanesque prolabamur errores. Cujus quidem rei si quis plene convinci velit, una pulcherrima schola erit doctorum virorum histoxia, qua docemur, eos saeptilinis fulta allucinatos, atque ad Ixionis exemplum nubem pro Iunone adorasse . Mentis enim brevitas ; naturalis , in qua nascimiar, ignorantia; innumera infantiae praejudicia ; nimia)sensibus fides; laboris impatientia ; obscuraφ cognitiones; praepropera judicia, proclivitas in affectus , affectusque ipsi , aliaque bene multa sunt in causa, cur saepe fallamur. Est igitur arti ficialis Logica non utilis modo, sed & omnino necessaria . II. Sapientia tum studio nostro, tum aliorum se st, Se auctoritate acquiritur. Quare Logicam oportet

esse simul dialecticam , ti criticam : dialeeticam

quidem, ut rationem nostram regat; criticam Uero , ut de aliorum sensu , M auctoritate judicarellos doceat . Unicus autem hujus artis scopus erit Ueritatis assequutio , non rixandi amor , aliosque

vincendi studium . quemadmodum apud quosdam graecos philosophos invaluit . qui proinde eridies

h. e. contentiosi merito fuerunt appellati . Hujus

modi erat Logica Pythagorae , qui fuit sophisma-

24쪽

tum inventor . Eristicae nomen est Logicae contu 1neliosum; quod tamen non vitio ipsus disciplinae, sed eorum, qui ejus abusum fecerunt, tribuendum. esse noverint ii, qui Jove judicant aequo. Interim ego meis auribus audivi aliquos e schola eo nomine suam Logicam commendasse, quod contentiosos, ac litigiolbs faciat discipulos , qui alios saliere 1 ciant. Miseret irate hujusmodi hominum i -Iq. Jam satis praefatus sum: totius operis delinea tionem , ac partitionem dabo. Quoniam illud unum propos tum hic nobis est , ut intellectum nostrum in si iis cogitandi modis pressis pede sequamur, eum- oque in arduo veritatis itinere manu veluti ducamus; nostra haec elementa quatuor in libros pamtiemur. In primo de ideis , earumque signis agemus. In altero de judicio, ac ratiocinio disputabi- mus. In tertio de vero, ac falso , deque veritatis criterio ; de certitudine, probabilitate , ejusque usa dicemus . At quis in tanta ertorum , praejudiciorumque colluvie , quanta est illa . qua humanus animus detinetur, nihil prodesse possunt regulae ii quirendae veritatis, nisi prius praejudicatae opinio-Nes , Praeconceptique errores excutiantur; hinc e dem in loco foecundiores, frequentioresque errorum staturigines detegere satagemus . In quarto demum de inquirendae, ac tradendae veritatis via ac ratio- ne disseremus. LN

25쪽

LIBER I.

De Iriis , earumque signis.

i. A Uspicamur a primo, ac simplicissimo intel-Th. lectus actu, nempe a perceptione , quam implicem apprehensionem Scholastic, nominarunt . Ac primo illud hic quaeri solet , num ideRe , ac perceptiones unum idemque sint , an diversa. Ve-Tum quoniam omnes procul esse debent a Logica quaestiones ; idcirco propositum problema, in M taphysica discutiemus. 2. Μentis perceptio aut fingario est , aut imπι- .naetio , aut pura intellestio . Sensatio est perceptio rei corporeae praesentis, quae alicujus organi se ibrii medio in mente excitatur: hujusmodi est perceptio praesentis arboris , praesentis hominis. Imaginatio est , qua rerum corporearum absentium formas sibi ex ibet mens , ut eas Ueluti praese tes sistat . Sed & imaginatio dicitur ea mentis actio, qua rem prorsus in corpoream sub specie aliqua corporea sibi repraesentat; veluti cum Deum ii Bar augusti regis , animum instar delicatulae Pue, Iulae concipimus.Huic opponitur pura intellectio, quae est rei alicujus perceptio, quae tamen fit a sque ulla corporea imagine . Pura intellestio locum habet potissimum in abstractis ideis generalibus, veluti finitiae, Potentiae , Vir rutis , aliisque id genus , quas proprie Ideas vocabant Platonici . Imaginatio in rebus incorporeis semper est salsa, quia illas exhibet specie corporea indutas, quales revera non sunt. Miror itaque Scholasticos summa confidentia docere , mentem nihil posse percipere , nisi sub corporeo simulacro , adeo ut

illo seclusio , nihil ea intelligeret . Quod si verum Α 4 esset

26쪽

esset, necessario quoque mens errare deberet ; id vero absurdissimum esse liquet. origo erroris inde esst, quod cum ab infantia sensibus , & imaginatione utamur, atque inter res sensibiles assidue ver semur , rebus intelligibilibus concipiendis quodammodo impares evadimus. Eiusmodi errorem plebi remittere possumus, in homine tamen philoibmis prorsus est intolerabilis . Tantum ergo abest , ut Scholastici infantiae exturbent praejudicia, quin ea potius confirment. Hura hac super re in Metaphy--sca dicemus.

s. Ideae omnes multiplIci ex aspectu consideraxi m nt. I. Ex propria origine. II. Ex propria natura & constitutione , nempe prout in se sunt . III. Ex relatione ad objecta , quae repraesentant. v. Ex modo, quo objeeta repraesentant. V. Pr ut externis simis, seu vocabulis exprimuntur.

Di Ideis ex propria origine inspectis.

q. , earum origo est via illa , qua ipsae men-I rem pervadunt; quae quidem via varia . ac diversa esse potest . 5. Illud I. constat , sensuum ope plurimas ideas

mentem subire, adeout amoto sensuum ministerio, Munquam sbi mens eas compararet. Tales sunt ideae colorum , saporum , odorum , aliaeque id genus, quas mens oculis , lingua , naribus adipisditur ;adeout aliquo ex iis sensbus ablato, in assidua e Tum idearum ignoratione mens versaretur . Hinc coecus a nativitate nullam colorum ideam habere Potest, quantumvis ei colores explicuerist colores namque auribus audiri nequeunt, sed oculis videri

27쪽

L I B. I. C A P. I.

debent . Atque hujusmodi ideae sensuum ope adve

nientes dicuntur . .

6. Constat Il. mentem plures sbi conficere ideas ex iis , quas sensibus accepit; nempe ex ideis jam acquisitis aut conjungendo, aut dividendo, aut refectendo , aut alio quovis modo novas ideas sibi mens efformare solet . Componendo quidem ; vel ti s mens ideam hominis, coronae aureae, sceptri,

Paludamenti , satellitii conjungit; ideam Regis sibi

efformat . Dividendo ; veluti cum considerat cor- . 'poris alicujus figuram seorsim a corpore, cui inest. Reflectendo; veluti cum ad suos actus mens attendit , atque cognitionis ideam sibi elicit . Hujusta di ideae factitiae dicuntur.

7. Inter adventitias , faethiasque ideas illud p

tissimum discriminis intercedit . quod primae reales sunt, quibus nempe sua extra nos orieeta respO dent : secundae arbitrariae esse possunt, quibus nimirum nulla respondent objecta ; veluti cum hum No capiti cervicem equinam jungimus: & tunc j

ctitiae nominantur .

8. Praeter adventicias ideas, M saetitias, censent aliqui dari innatas : quid vero innatarum idearum

nomine intelligi velint , non una est omnium sententia. Plato in Phoedone & Timaeo, humanas mentes per sidera sparsas esse credebat , ubi in aete nis ideis omnia claritime intuerentur , antequam in corpora fuissent detrusae: postea vero quam ad humana corpora descenderunt , ideas illas conta gione corporis misceri , ac veluti sopitas jacere censuit, & nonnis diuturna meditatione . sensuumque exercitio ordinem , & claritatem recuperare, suique notitiam excitare. Hinc illud Platonis apud' Ciceronem Tuscul. lib. I. c. 24 , nihil aliud es d fere, nisi recoriari . Idearum aeternarum nomine

intelligebat ille Philosophus ideas in Mente divina

existentes , ut ostendit Cudiorthus Sysem. Inreli. cap. IV. Atque hoc sensu acceptae ideae innatae,. iant

28쪽

sunt de mimo figmenta , ut patet. Veteres Plat nici innatarum id earum nomine intelligebant lumea riuoddam interius , quod Deus humanis mentibus participat , & in qua intelligibilia vident. Verum uitia experientia constat, intelligibilium rerum notitiam nonnisi meditatione a nobis acquiri ; hinc nisi interioris luminis nomine intelligant illi natu ratem cogitandi facultatem , gerras germanas venditant . Stoici , & Epicurei innatas ideas dicebant eas. γae primum Per sensus adveniunt , ac nullo 1iudio comparantur. At hujusmodi ideae melius d cuntur primae, quam innatae; neque de iis aliqua potest esse controversia . Cartesius Respons ad amrio. I 2. Proetrammatis Beleici anni 1647, ideas in natas dicit eas , quae neque a sensibus , neque alibertate nostra obveniunt , sed ab ipsa cogitandi lacultate quasi sponte manant ; qualia sunt, rotum

majus es qualibet fui pante ; non potes idem simul e se non esse , aliaque id genas; quae nemine docente . nullo studio fluunt ab ipsa , qua mile

mens , facultate cogitandi . Hoc sensu negari nequeunt innatae ideae ; at melius naturales dicerentur : si quidem innatum est quidquid nobiscum n scitur nec acquiri tyr . At plerique eorum , qui innatas tuentur ideas , illas intelligunt, qu' nullo modo aequisivimus , sed easdem Deus nostris m- sculpsit mentibus . cum eas e nihilo condidit. Nuna

revera dentur hu)usmodi ideae , in Metaphysica dia

scutiemus.

29쪽

De Ideis propria origine inspectis.

p. TDeae ex propria natura inspectae implices I sunt , aut compostae ; item phantasicae , vel intel ibiles . t Io. Ideam si inplicem ait esse Lochius lib. u. Ae

hum. Inteli. cap. v. uniformem repraesentationem in

mente facitam, in qua nempe plura distinguere non licet. Ejusmodi sunt ideae omnes sensibilium qu litatum , quae simplici quaaeam ratione , omni Fue mixturae evertes per sensus ingrediuntur, quamuis eaedem qualitates in externo corpore sint inter se colligatae , ac commixtae . Quare sinplices sunt ideae saporis odoxis, coloris, aliarumque qualitatum quae licet in externo corpore sint con)unetae ; ideae tamen, quas in mente gignunt, diversae sunt; atque earum quaelibet in uniformi repraesentatione consinit . Sic saporis idea solunt exhibet saporem, nec aliud quidquam praeter. saporem in ea discernerelas est . Quare nec definiri potest idea simplex, quippe Mae uno vocabulo proferri potest , non Uero pluribus, quae in quavis definitione necessario

continentur.

II. Idea composta est , quae ex pluribus si plicibus coalescit, ideoque in ea plura distinguere, ac seorsm intelligere possumus . Sic trianguli id ea composta est: in ea quippe trium laterum, trium angulorum, atque areae triangularis ideas distinguimus. Si ideae simplices fiat natura sua inter se colligatae ἰ quae inde oritur idea , composita dicetur : si vero ideae in se quidem separatae sunt , sed menti sinui semper praesentes fiunt ; quae t de ocitur idea, as Oiata, seu coniuncta nominabitur.

30쪽

Sie si saepius dum corpus viderim , odorem quoiaque perceperim; quando idem odor nares assiciet , iideam quoque ejus cor ris recurret, quamvis corpus illud non Videam . 12. Idearum ataciationes infinitis modis a men- 'te fieri possunt . Postquam enim multas simplices ideas sbi comparavit , easdem multifariam versare , copulare Potest , novasque complexas ideas sibi essicere . At in ejus potestate non est vel unam fmplicem ideam sibi efformare , quantumUis magna capacitate si praedita .is. Quod ad sinplicium idearum originem spectat, illud I. constat, nos plures smplices ideas unico sensu posse adipisci ; veluti. loris ideam solis oculis ; saporis sola lingua: alias vero pluribus sensibus; veluti ideas longitudinis, & figurae,

quae tum oculis, tum tactu comparantur. Constatu. , multas ex iisdem ideis sola interna r xione . da veniam dieto haberi ; quales sunt percepti nis , volitionis , interioris gaudii, amoris , odii. Constat s. , alias simplices ideas tum sensibus, tumoresexione posse acquiri : hujusmodi est idea unitatis , quam tum res corporeas singulares inspicientes , tum ad peculiares animi nostri astiones at tendentes nanciscimur . Haec omnia docet nos experientia , ut proinde a nemine sui compote in dubium revocari queant . Interim probe notetur Tatio , qua ideae mentem pervadunt, ut cogit tionum nostrarum Ortus, ac progressus innotescat.14. Compositae ideae smplicium sunt aggregata; itaque , non secus ac simplices , sensibus , aut re- sexione habentur . Associatae vero ideae aut sensatione consciuntur quales sunt, quas f. I 2. recensuimus ; vel ratiocinatione , qualis est idea Dei. quam ex Mundi contemplatione adipiscimur ; vel ex libera phantasia , qualis est idea monstri Horatiani sub initium artis Poeticae ; vel institutione majorum , aut magistrorum , aut librorum : nam ideae s

SEARCH

MENU NAVIGATION