Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ET VENTORUM. Hi

pacto beneficio hydrargyri cognosci debeat altitudo

aeris. Quamvis vero non desunt qui modum hunc non satis certum existiment, cum non ubique ea. dem sit aeris conditio , & pro temporum ratione magnas patiatur vicissitudines , attamen tantum abest ut haec objectio legem & mensuram quam eXposuimus infringat, ut illa ipsa potius ea quae diximus, quamplurimum confirmet. Quod enim aeri , i p. sum quoque hoc hydrargyro fistulis incluso contingit. Uti non semper eadem est altitudo aeris , ita quoque non semper eadem est: statura hydrargyri. Per semestre circiter spatium in diversis fistulis observavi libramenti discrepantiam , & deprhendi iu-

ter maximum decrementum & incrementum intercedere decimae quartae aut aliquanto etiam amplioris portionis discrimen , quo nonnunquam altius aut depressius consistat aeris & hydrargyri mensura. Observavi etiam hoc, quandocunque Ventus aut procella aliqua e mari oritur , sensim & manifeste deprimi altitudinem hydrargyri, idque exacte ad legem & mensuram ingruentis tempestatis. Quando vero illa remittit & malacia redit, iterum adscendit hydrargyrus. Quum vero in nostris terri is pleraeque fere tempestates e mari adveniant, rarae vero a terrestribus efficiantur ventis, quemadmodum & in aliis contingit regionibus, prie sertim ubi Q nulli

132쪽

s Is DE MOTU MARIUM

nulli sunt montes, hinc fit ut ventis a mari flantibus semper descendat hydrargyrus, iisdem vero aut ce santibus , aut a tellure venientibus , denuo adscendat. Cum enim Aer Mari incumbens altior plerunque sit , quam qui in Τellurem excurrit,

hinc fit ut idem relabens & aeri marino occurrenS, eundem necessario attollat ; qui occursus efficit ut minus violenti sint illi flatus qui a tellure proveniunt. At vero venti marini cum ex altiori defluant libra. mento , & rariori occurrant aeri, ideo violentior est eorum motuS. Porro tantae utilitatis esse existimo hoc experi- Mentum , ut nesciam an ullum aliud aeque tutum &idoneum ad praevidendas tempestates possit excogitari. Quamvis enim certo adnrmare non possimus,

quando aliqua tempestas sit futura , hoc tamen certo, nisi fallor , praecognosci potest, quando nullum sit periculum , ac item quando aer si in statu ut aliqua tempestas aut procella oriatur. Si depressis-smus fuerit hydrargyrus, jam nullum imminet periculum praesertim a ventis e mari flantibus. Idem vero si in summo constiterit culmine , non metuendi sunt venti terrestres, sed tunc aer est in statu ut tempestas e mari oriatur ; quae si subsequitur, tunc hydrargyrus violenter & celeritur descen

dit. . Quod si non subsequatur , tunc hydrargyrus

133쪽

paulatim descendit, donec ad statam redeat mensuram.

Nequaquam vero dubito, si qui maria sulcantistiusmodi velint tubos diligenter consulere, quin plura etiam & certioro exinde possint colligere praesagia, unde quis sit aeris status, & ecqua immineat

tempestas, satis tuto possint cognoscere, non tantum in litoribus, verum etiam in medio mari & aliquanto forsan accuratius. Cum enim hydrargyrus tubis contentus, non frigore aut calore quoad sensum adficiatur, sed exacte semper reperaesentet libramentum aeris, unde mutationum & tempestatum causis petendae sunt, utique rationi consentaneum videtur, hujus rei observationem haud parum profuturam navigantibus. Perme tamen licet, quamdiu experimentum hoc aliorum necdum comprobatum fuerit calculo , ut unusquisque suo arbitretur modo.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION