Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

cella , aut turbine vel ecne phia, valde concitentur aut in gyrum torqueantur, idem quoque motus in aere deprehenditur. Quamvis in fretis & litoribus propter ventorum terrestrium apparentem incon stantiam similitudo haec saepe turbetur , in iis tamen fretis , Sc litoribus , ubi motus marium & ventorum est , sive Soli contrarius ; nulla singularis occurrit varietas , idque raro & ad breve tantum modo tempus. Itaque in tota Americae Septentrionalis ora Europae litoribus opposita ignoti propemodum sunt venti Orientales. Soli ferme ibi flant AustroZephyri qui aestatem , & Boreae seu Zephyroboreae qui hyemem adducunt. Uti enim maria, ita quoque aer & venti non impetunt, sed fugiunt litora Floridae , Virginiae, Novi Belgii &c. Contrarium fit in Europaeis litoribus, ad quae perpetuo seremotus iste. ανει maris & ventorum desertur. Itaque non mirum quod in Belgii , Britanniae, Galliae Hispaniaeque oris Oceano expositis maxima anni parte venti ab occidente adveniant. Eadem est ratio Oceani qui Boreales Sinenses alluit , quibus nunquam , aut certe rarissime, ventus a mari flat, qui fere perpetuus est in opposito litore , nempe in Occidentali Borealis Americae ora.

CAP. XXIII.

112쪽

ET UENTORUM.

CAP. XXIII.

Motus ventorum annuus.

DR aeter hos duos motus,. quorum medius est Soli. - sequus, alter vero Soli contrarius, alium quoque ostendimus , qui efficiat ut praedicti duo motus modo ad Austrum, modo ad Boream declinent. Ne hic quidem diversa est marium a ventis conditio. Uti enim illa per semestre spatium in Auamm, altero vero semestri in Boream volvuntur , pariter quoq; feruntur venti quorum eadem per universum fere oceanum occurrit ocissitudo. Nec in mari tantum , sed etiam passim terrarum idem observare est; licet non eadem constantia. Aliquot post solstitium diebus venti a Borea & Zephyroborea flare incipiunt. Post brumam vero quamvis aliquanto serius, Ruster & Euronotus adveniunt. Satis hoc declarant venti stati, quales sunLEtesiae & ornithiae per totum fere mediterraneum pelagus. Nec alia ratio est apud Persas, Indos, Mexaeanos& alias Asiae ac Americae gentes. Etiam in media Asrica sicubi vemti fient , illi ab Austro & Euro austro adveniunt Sole 'in Septe rionalibus signis constituto ; eodem vero Australe hemisphaerium illustrante , Boreas & phyroboreas ingruunt. Denique quocunque se alb

113쪽

Sed vero tantum abest ut plerique venti terrarum sint progenies, ut ne illos quidem qui terrestres appellantur, natales suos terris debere existimem. Diximus quo pacto aer sive humor dilatatus terras inundans ventum efficiat marinum. Hoc si admiti mus , quod certe negari nec potest nec debet, utique etiam necessarium est , Sole occasio, hoc est cessante illa causa quae & maris & aeris molem dilatat , subsidere utrunque humorem , & aerem denuo ad locum suum refluere & motu suo officere illos ventos qui Terrestres appellainur. Quod vero hic aeris motus sive ventus vehementior aliquando sit in locis terrae vicinis quam in medio mari, ne hujus quidem rei obscurior debet videri ratio, quam quod marium aestus serventior sit in litoribus, quam in medio pelago. Quod enim Oceano accidit cum in litora impingit, idem quo

que evenit vento, dummodo eadem sit cnditio terrarum quae cursum ventorum excipiunt, ac sit litorum quae a mari inundantur. Si itaque litora celsiymontibus adsurgant quos superare nequeat marin, aeris cursus, repercutitur aer & vehementes eiacit ventos sepe etiam presteras & ecnephias, praesertim tempore 2Ξquinoctiorum , quando concitata

mus est marium &-ventorum impetus. .

Et haec quidem vera est causa ventorum qui Te vestres

114쪽

x- DE MOTU MARIUM

restres appellantur, unde adparet plurimum falli eos

qui ventos circa vesperam a terra reflantes inde oriri

existimarunt, quod Sole occasio plures e terra quam e mari humores eleventur, scilicet, ut dicunt, quia terra diutius quam mare calorem sibi impressum re-.tineat. Atqui nullum est cortus quantumvis servefactum, quod remoto igne qui calore qui humorem diIatat, statim non desinat vaporem emittere & paulatim in arctiora sese non constringat spatia. Verum praeterea Mon est terram diutius inditum a Sole cal rem conservare quam maria. Tellus cum ad unum tantum pedem aut paulo altius incalescat, ut citius accipit ita quoque citius deponit calorem quam ina. ria , quae cum saepe immensae sint profunditatis, non ante incalescunt quam incalescant tota simul Quamvis enim non peraeque ferveat fundus Oceani ac superficies ejus, constat tamen cum aliunde tum etiam ursi atorum experimentis non calefieri summa aequora, quin simul etiam tepeant ima. Denique ut omnis penitus tollatur dubitatio, unum hoc sum- ciat, quod ubi hyems terras invadit & gelu omnia coi ingit, illi qui hoc tempore oram solvunt, calorem & aestatem etiamnum in mari sentiant, ita ut duobus minimum mensibus serius in mari, quam t. terris ingruat hyems. Contra vero ubi recessit frigus , & ritus terras populatur , frigent etiamnum

115쪽

aequora, ita ut qui Majo & Junio mensibus relicta

tellure mari se committunt, e media pene aestate ad mediam hyemem saepe se translatos esse existiment. i CAP. XXV. Ventos marinos esse frigidos in zona Torrida, terre tres Pero calidissimos. V X iis quae praecedenti Capite diximus manifeste satis cognosci potest unde fiat ut qui Verno tempore e mari adveniunt venti, frigidiores sint quam illi qui Autumno aut etiam ineunte spirant Hyeme. Itaque non valde mirandum quod Thoophrastus 3c alii credidere maria hyeme quam aestate esse calidiora, cum experientia constet tam in Torrida quam in aliis Zonis tantundem saepe teporis deprehendi Sole remotissimo quam proximo. Sed cum aliqua occurrat differentia inter eas terras quae Zonae Torridae subsunt, & alias quae in Temperatis aut Frigidis sitae sunt oris, nec parum intersit a quo caeli cardine maria adfluant, expedit modum ostendere, per quem de singularum fere regionum statu & temperamento quoad frigus & calorem non verisimiliter tantum , sed etiam certo judicare possimus. Cum itaque aeris status ut plurimum pendeat a ventis,

illi vero sequantur motum marium , utique conseno taneum

116쪽

taneum est cognito illo, sicundum ea quae exposuimus, cognosci etiam legem ventorum quibus terrae aut infestantur aut mulcentur. Quaecunque igitur regiones & majores insulae in Zona Torrida aestum maris ab Oriente accipiunt, illae cum alias forent inhabitabiles , affatu tamen marino ita refrigerantur , ut non tantum habitabiles, sed etiam temperatissimae evadant. Talis est praecipue Brasilia, talis quoque insula Madagascar. Perpetui ibi vigent Subsolani , mitigantes aestum

diurnum, & continuo stantes ab hora nona ante meridiem , usque ad tertiam vel quartam pomeridianam. Quod vero non tota etiam Orientalis Africae ora Tonae Torridae subjecta eadem fruatur temperie, hujus rei causa patet ex supradietis. Universum quippe hoc littus non recta, sed oblique tantum al- labentem Oceani motum excipit. Attamen licet id non foret ii etiam aliud obest, nempe quod exceptis Quiloae , Mombasae & Melindae regnis , reliquus Africae tractus prorsus sit siticulosius & nullis irrige. tur fluminibus. Eadem est conditio orae Arabicae , quae licet selix appellerur, adeo tamen est arida, ut vix potui sufficientia habeat flumina. Concludamus itaque omnes eas terras quae inter Tropicos sitae sunt& vicini maris Orientales flatus admittunt , dummodo non destituantur fluminibus. aut obsint alti

montes,

117쪽

montes, qui ventum marinum excludant, pro se tilissimis & temperatissimis merito esse habendas. At vero Zonae ΤOrridae regiones quot mare habent ab Occidente , illarum longe dilpar est ratio. Cum enim secundum ea quae diximus nullus ab occidente iis adveniat ventus, sed perpetuo istoc Subselani spiritu , qui totam pervadit Zonam Torridam, quique illis est terrestris ac proinde siccissimus, mirum in modum torreantur , utique neeessiarium est

ut tales regiones sint steriles, miserae & pene inha-hitabiles. Exemplo sit universa Africae ora Occidua, regna inquam Gualatae, Arguyni, Hodens, Genelloae, regio Jalossorum, tota pene Guinea, Beninum, & complures aliae provinciae , quae tanto ardore adfliguntur , ut si habitatores videas, eos e fumario prodire, nec homines, sed spectra vel steleta te videre existimes. Constat certissimis experimentis quibusdam in locis tantum illic aestum occurrere , ut etiam spiritus per quos cernimus & audimus penitus absumantur. Leucoaethiopibus id praecipue contingit, qui noctuarum instar interdiu caedi sunt, noetu vero vident. Tale quoque hominum genus apud Papuasi in altera Guinea, quae est ultra

Indos orientales, observaveke non nostri tantum, v

rum & Hispani, qui Albinos vocant, ac non tantum

118쪽

TA DE MOTU MARIUM iprodidere. Sane Ruterus testis minime mendax in regno Gua latae ad flumen Aureum, ut vocant, idem& sibi & socio evenisse & utroque sensu pene se multatos fuisse adfirmat.

Nec est quod quis existimet regulam hanc ex eo infirmari, quod in hoc ipso Africae litore haud in- scecunda Congi & fingolae occurrant regna , quod que illi ipsi quos paulo ante nominavimus tractus plurimis in locis temperatissimi & cultui sint aptissimi, ipsa enim haec exceptio id quod dicimus

confirmat. Si enim vasti intercedant montes qui . ventum istum Orientalem sive terrestrem obvia quaecunque excurrentem terminent, necessarium est ut cessante causa desinant quoque effectus Constat vero in omnibus praedictis oris eas tantummodo temperatas & habitabiles esse , quae crebris montium jugis crebra emittentibus sumina ab Oriente praecinguntur. Praeter nominata regna tales quoque sunt tractus ad Promuntorium viride , ad Theon Ochema seu Sterra Liona, ad sinum S. Annae, &alii nonnulli. ' , Ut hujus rei clarius exhibeamus e emptum,iram stamus in Americam. Diximus, & notum est omnibus, oras Brasiliae propter ventos marinos beni-' gna & temperata admodum frui aeris constitutione ,

ita ud regio haec perpetuo Oceani rore humectetur

119쪽

Hoc quoque notum est, ventos marinos quanto lo gius a mari & origine sua recedunt, tanto sicciores evadere. Ratio itaque exigit & experientia testatur , partes mediterraneas Brasiliae & consequentium terrarum esse siccissimas, & quidem tanto magis quanto longius ab Oceano recedunt. Hoc posito aridissima' & inhabitabilis Peruviana suerit regio, utpote quae nulla ab occasu admittit refrigeria, praecipueque ventis ab Oriente avectis debeat perflari. Atqui id aliter sese habet, neminemque reperiri existimo cui notum sit Peruviae nomen , cui non etiam soli caelique ejus nota sit felicitas. Tanta

discrepantia non potest aliunde provenire quam ab immensis montibus qui regnum hoc a reliqua australis Americae parte disterminant. Montes isti a Borea in Meridiem porrecti, ab AEquinoctiali ad imium usque fretum pertingunt, perpetuoque jugQ ad

octingentas leucas Germanicas excurrunt. Qui ad illos vertices qui aditum admittunt & unde prospectus in Orientem patet eluctantur , cernunt omnia illic aestu Solis & ventorum Orientalium aduri. Αι vero si conversi in Occidentem oculos refigandi, imis ram ibi observant temperiem. Perniciosi flatus perpetuo istoc vallo ita.excluduntur , ut in tota Chi-lensi & Peruviana provincia, aeque Subsolani ac Te. phvri ignota sint nomina. Soli ibi Australes flantio 3 . Venti,

120쪽

ito DE MOTU MARIUM

venti, qui efficiuntur ab illo,quem exposuimus aestu, quo maria prope litus ab Austro in Boream com

moventur.

CAP. XXVI.

Ventos marinos esse calidos in zonis Temperatis, terrebbes Pero frigidos. Motus marium & ventorum in Zonis Temperatis , ut est contrarius motui Zonae Torritae, ita etiam contrarios habet effectus. Qui istic ab occasiin ortum una cum aestu maris fertur ventus, is cal rem potius, quam frigus adducit. In universa ora Europaea Oceano exposita, quamdiu venti marini spirant, nulla sentitur hyems. illud quidem verum, alios ventos marinos aliis frigidiores , & Austrozephyros esse tepidiores Zephyroborea, quicunque tamen flant venti, dummodo e mari veniant, illi nullum vel gelu, vel insigne aliquod frigus adducunt. Cum terrestres ingruunt venti, tum demum magna adveniunt frigora , observatumque saepius est flumina nostra gelu adstringi flantibus Austris, quam Borea marino. inod si quis thermoscopio exploret uter apud nos ventus hyeme. frigidior sit Euronotus, an vero Zephyro reas, utique priorem frigidiorem esse inveniet. Quae dicimus intel-

: ligi

SEARCH

MENU NAVIGATION