장음표시 사용
101쪽
- DE MOTU MARIUM fretum quod Galliam Britanniamque interjacet ingreditur oceanus, tanto serius accedit. Ad angustias itaque quae Dubrin & Caletum interjacenti duodecim horis tardius sentitur maximus maris estus, Ad litora Flandriae, Zelandiae & praecipue ad ostia Mosae iterum dein retardatur, ita ut Roterodami summus aestus fiat hora tertia, horis nempe duod cim serius. Priusquam Amstelodamum accedat idem motus, aliae duodecim horae exspirant. Horis itaque 36 serius eundem aestum sentiunt Amstelodamenses,
quam illi Galli & Britanni qui litora Oceano exposita accolunt.
In fluminibus major etiamnum retardatio. Ad Garumnae ostia aestus est hora tertia. Idem aestus Burdegalam accedit ret horis serius. Ad sancti vero Macarii oppidum non nisi i 8 horis elapsis pertingit, ita ut ad singulas leucas Germanicas unius pene horae spatio aestus retardetur. Ac tales quidem sunt aestus orae Europeae 3 Africanae, qui omnes ab eo Oceani motu efficiuntur , qui Soli est contrarius, aut saltem transversus prositu nempe terrarum 3c litorum. Cum vero Americae latus Occiduum eandem situs habeat rationem , atque praedicta Europae Africaeque litora, eadem etiam illic est aestuum conditio. Luna itaque in 'Austrozephyro constituta, maximus deprehenditur
102쪽
tur aestus ad Chilensia & Peruviana litora. At vero uti aestuum, ita quoque temporum longe dispar, ratio in oppositis litoribus, nempe in ora Sinarum, Tunchini , ad insulam Formosam & alibi in hoc mari, aestus quippe summus ibi adest Luna constituta in Euronoto & Zephyroborea. In litoribus Floridis, Virginiae , & novi Belgii , similiter aestus summus fit Luna constituta inter Austrum & Orientem. Uti enim sese habet ora Occidentalis Americae ad praedicta Sinarum & Tun-chini litora, eadem sere est ratio lateris Europaei ad
oppositas Americae terras. - Ut vero horum motuum accuratiorem habeamus cognitionem , primum hoc monemus ; initium aestuum,. qui ubique contingunt, non inchoandum a Luna plena seu nova , sed demum a quadraturis. Cum enim omnis motus incipiat a quiete, motus vero vel minimus vehnullus deprehendatur cum L na est bisecta, clarum est aestuum periodum contineri eo spatio quod a quadratura ad quadraturam extenditur. Quandoquidem vero inter quadraturas &novilunium seu plenilunium intervallum dierum seintem cum dimidio intercedat , aestus vero interea sex
horis retardatus sit, utique id spatium auserendum est, ut habeamus motuum Oceani principium.
In Europaeis itaque re Africanis litoribus , ubi
103쪽
aestus plenissimus tempore novilunii& plenilunii contingit hora tertia pomeridiana , clarum est primos
motus inchoandos esse ab hora nona antemeridiana, tribus circiter horis antequam Sol Meridianum attingit. Quod si eundem hunc aestum , cum molli maris solisequo , in occasum tendentem persequamur , inveniemus ipsa attestante experientia, sesqui- . hora circiter serius pervenire ad illud Brasiliae promuntorium quod maxime in Orientem excurrit. Ulterius dein Occidentem versus pergente cursu Oceani & attingente flumen Amazonum &Gayanam,co sequetur quoque aestus. Cum illic tempore plenilunii de novilunii aellus summus adveniat hora sexta, tempore quadraturae necessario aderit sex horis prius, duodecima nempe hora. Porro dein progredientecursu Ocellni Septentrionem versus ad fretum Bahamae , Floridam, Virginiam , & novum Belgium,
una etiam comitatur aestus, et quia tempore Lunte
novae & plene, prout propius longiusve absunt litora, aestus contingit hora oetava & nona, manifestum est tempore quadraturae illum. adventare hora secunda vel tertia & alicubi aliquanto etiam serius. Satis hunc firmum colligi potest argumentum,inister aestus qui Europae litus inundant, & illos qui in
opposita Americae Ora contingi t , sex sere hora- rum intervallum intercedere , ac proinde cum in . his
104쪽
ΕΤ V ΕΝΤΟRUM. ys his litoribus maximus est tumor, in illis maxime se sidere maria, & contra. Eadem est ratio oceani Pacifici. Quippe cum hora tertia pomeridiana tempore plenilunii & novi- Iunii maxime adsurgant aestus in Chilens & Peruviano litore, hora vero nona vespertina io opposita Tunchini & Sinae ora maximus deprehendatur aestus; clarum est tempore quadraturae aestum in Chilensi& Peruviana ora contingere hora nona antemeri. diana , in oppositis vero litoribus hora tertia pomeridiana e
CAP. XXI. Verum esse aeris motum , O ostenditur aerem iisdem quibus aqua legibus mox eri
Reditur vulgo vento nihil incertius aut instabi- -- lius reperiri. Et sane si quis pervolat ea quae innumeri de ventorum natura & qualitate scripserunt, utique non est ut aliter judicemus. Adeo enim jejuna& frivola sunt quae passim de hoc argumento leguntur , ut si quis disciplinae avidus se ad Philosophorum conserat libros , is multo quam antea fiat indoctior. Quis sine risi audiat eos affirmantes, Ventos Orientales esse siccos, occidentales vero humidos, item Boream esse ventum sublimem, Austrum vero humi-
105쪽
lem An non hoc est inconsulta natura & clausis oculis in cubiculo philosophari Sed missis iis quae alii scripsere , videamus ecquid certius ipsi tradere possimus. Cum itaque aer si venti subjectum, ab hoc incipiamus. Fabellam de quatuor elementis cum multis aliis merito explodimus, & credimus aerem esse aquam seu humorem dilatatum, ad legem aequilibrii quaquaversum se extendentem. Quamvis vero hic etiam e lacubus, fluminibus, nivibus & aliunde g, gnatur , praecipuus tamen aeris sons sunt maria , &quidem tanto magis,quanto magis Soli subjecta sunt. In terris igitur vel nimium siccis, uti media Libya, vel nimium a Sole remotis, ut uterque Septentrio , vel rarus aer vel potius nullus; nisi adventilius. Solem porro excoquendo & dilatando humorem, motus inducere diversos, & hoc quoque planum. est. Isti vero aeris motus si leniores fuerint, aurae: si vi lentiores, venti; si concitati admodum , turbinis aut procellae nomine censeri, dc hoc quoque plerique nisi fallor admittunt.
Cum vestro Omnis aeris motus ventum efficiat, stu-stra simus si quo pacto aer moveri possit exponere velimus. Licet mille aliquis modos enumeret conficiendi ventum,nihilo magis sciet unde veniant, quaeant, & qua lege fluant venti illi generales qui statis locis
106쪽
dant, & genitalem nobis advehunt spiritum, sine quo ne vita quidem constare potest. Quapropter qui venti ortum per morum flabelli explicant, illi ninil
aliud ostendunt, quam motum aeris ventum efficere. Qui ex aereis Aeolis, ut Vitruvius vocat, seu pilis Aeoli, quas IZoli pilas perperam nominant, ventorum rationem reddere conantur, illi hoc tantum docent , humorem dilatatum & ex ampliori spatio per angustum foramen fluentem celerrime moveri. Plus aliquanto dixere qui originem ventorum declarari posse existimant ex eo , quod in conclavi si accendatur secus, aer inclusus rarefiat locumque aperiat, in quem per rimas &commissuras januae ac fenestrarum qui foras est aer cum strepitu & stridore ingrediatur. Quamvis haec similitudo idonea si ad probandum Solem radiis Ac calore suo aerem rarefacere& efficere ut in locum rarefacti aeris undique alius succedat, qui motu suo ventum efficiat, aptior tamen est haec ratio ad explicandos turbines de ilatus cposdam repentinos, qui in litoribus & nonnunquam in medio contingant Oceano, quam ad demonstrandum universalem illum ventorum cursum qui lapsum
aquarum comitatur' ac totum pene terrarum pervadit orbem. Hujus ut habeamus causam, illa on nino tenenda est via, quam in explicando marium
107쪽
. ' ,. DE MOTU MARIUM aestu institimus. Uti enim in aestuum principio indagando monuimus non illa esse consideranda loca ubi in ' maxime attolluntur maria , sed istaec ubi primum moveri conspiciuntur, cum a quiete incipiat omnis motus, ac repente non possit esse velocissimus; ipsum quoq; hoc in inquirenda venti universalis origine faciendum esse censeo, nec observandum ubinam vi lentissimus sit ventorum cursus, sed spectanda esse principia unde primum flare incipiant. Cum itaque satis superque a nobis ostensum si, maria & incumbentem huic aerem in Tona Torrida simili progress. 'ab Oriente semper tendere in occasum , & insuper modum declaraverimus , unde manifeste cognosci possit quare sic moveantur aequora, minime dubitandum censeo, quin eadem ratio in cursia aeris itidem locum habeat, & quidem tanto magis, quanto aeraqua est levior & ad motum promtior. Dilatat enim Sol aeris corpus & altius evehit ejus superficiem. . Cum vero motus fiat ab altioribus ad decliviora, celsiorque sit illa superficies cui aut imminet Sol aut paulo ante imminuit, necessario decursus fit incidentem, q91 quamvis initio exiguus sit, in progressu tamen magis magisque acceleratur, uti sup rius exposaimus. . Constituto hoc primario motu quo aer Soli subjectus adficitur, persequamur nunc motus hujus pro gressum.
108쪽
gressum. Quod itaq; Oceano Zonae Τorridae evenire diximus,idem quoque aeri contingit. AEquali lege &aequali sere cursu pergit uterque in occidentem. Nec quaerendum utrum aquae lapsis secum rapiat in
cumbentem aerem , an vero aeris motuAmaria com
moveat: cum enim sideris radii ferantur in instanti , eodem tempore licet non eadem Inensura utrique elemento, ut vocant , simul hic motus imprimitur. Quamdiu eadem manet utriusque ratio, tamdiu aequatis fere cursbus ad finem suum properant& se mutuo concitant. Est quidem in initio velocior aeris motus, sed cogitandum corpora gravia in progressu majora acquirere motus incrementa. Contingit itaque nonnunquam ut citior sit aquarum quam aeris lapsius, quamvis id ipsum etiam aliunde evenire possit. Ut plurimum tamen rapidior est ventorum quam Oceani cursus , & sane etiamsi nulla alia adesset ratio quare hoc fiat, vel haec sola sufficiat , quod inaequalis admodum sit maris sundus qui progressum moratur, cum venti super aequalem fere aequorum labantur planitiem. Quando vero motu solis equo fluxus Oceani sistitur, uti ad Brasiliam, aut oram orientalem Africae, aut alia Zonae Torridae litora quae ab oriente fluctus magnorum marium excipiunt, dispar si motuum ratio. Dare enim ubi impingia tota sua mole ad Au-
109쪽
38 DE MΟΤU MARIUM strum aut Boream declinat ut superius exposuimus. At vero aer mari incumbens & una fluens cum non
impingat,majori ex parte suum servat motum &recta aliquousq;progreditur, terras oppositas inundans. Et hinc benigni illi flatus qui Brassiliam, insulam Mada-gascar ac Orientalis Africae partes aliquas interdiu
temperant & immodicum alias calorem marinae aurae aspergine mitigant. Tertia enim plerumque post ortum Solis hora, hoc est hora nona, in ptaedietis locis perpetuus spirare incipit Subsolanus, nec nisi
tertia aut quarta pomeridiana remittit. Sole demum occaso aer ad maria refluit ac terrestribus locum facit ventis , ut inferius. dicemus. At vero ventus seu actis cursus qui a re sto tramite deviat, cujus nempe portio a motu Oceani in alterutram litorum partem abducitur , is iisdem quibus Oceanus motibus obtemperat quamdiu eadem manet litorum facies. Verum si contingat ut illa incurventur & obliqua fronte cursum aquarum excipiant, tum denuo fieri potest ut aliqua aeris portio effuat. Hoc vero fiet si litora fuerint plana & nusquam montes occurrant qui aeris excursum coerceant. Sciendum enim utimarium cursus litoribus, ita motum aeris montibus terminari , . nec, ut puto, quidquam his contingit, quod non etiam illis conveniat. Si homo, animal
110쪽
& motus aeris aeque esset conspicuus ac motus aquarum , eandem aestuum aereorum ad clivos & vertices & angustias montium vicissitudinem contemplaretur, ac nunc in mari Conspiciuntur. Summa &continua montium juga litorum instar cernerentur, solitarii vero & discreti vertices insularum speciem exhiberent. CAP. XXII. 'Motus aeris Sob contrarius explicatur. K X posuimui superius motum maris Soli contra-- - rium , qui medium Oceani cursum utrinque praecingit. Monuimus etiam istoc motu non aquam solum, sed & aerem adfici, ita ut & hic quoque in
Zonis Temperatis perpetuo cursu ab Occidente in Orientem contendat. Uti vero hic motus prioris est restitutorius , cum perpetuo vel novas vel potius eas dem absoluto gyro refundat aquas, ita quoque aer sibi ipsi semper succedit , a lateribus utrinque influens & depressius libramentum semper compensans. Adeo vero sibi constat utriusque natura, ut nesciam an vel in uno discrepent, in medio praesertim oceano, ubi idem semper est aquarum & ventorum motus. Si leniter fluant aquae, lenis quoque& insensilis pene est ventorum fiatus. Si maria pro-N a cella,