장음표시 사용
121쪽
liel solum debent de locis mari vicinis , nam in regionibus longe a mari remotis aliter evenit, quoniam qui illuc pertingunt venti deposito calore maris , terrestres & frigidi fiunt. Hinc fit ut plerique tractus Europae, eidem subjecti Climati , quanto longius ab Oceano absunt, tanto frigidiores deprehendantur. ' .
Caeterum haec ratio. non tantum obtinet in locis mari vicinis, verum multo magis in insulis, quae temperatiori etiamnum coelo fruuntur quam orae continentis, cum terrestres Ventos non admittant, & undique tepido Oceani adstatu mulceantur. Mirandum itaque non est Angliam & Hiberniam minus saevas perpeti hyemes quam Galliam, & in Scotia minus intendi frigora quam in Belgio & Germania, de in Issandia temperatiora esse hiberna tempora quam in
Lapponia aut etiam Norvagia. '. . . . .
At vero si quis ex Europa trenseat in oppositam Americae oram Zonae Temperatae subjectam, omnia illic contraria deprehendet. Cum aestus maris non recta sed oblique tantum litora istaec impetat: hinc fit ut etiam venti quos marium cursus efficit, non inundent, sed potius transeant aut leniter tantum stringant universum hoc Americae latus. Non rari tantum sed & ignoti pene, ut superius diximus, sunt venti Orintales aut marini in omnibus illic Europaeis coloniis
122쪽
coloniis, in Florida videlicet, Virginia, Novo Belgio&Nova Francia. Soli propemodum terrestres ibi spirant venti , iiqV hiberno tempore adeo frigidi,
ut mirum videatur in tanta Solis vicinia tantas posse subsistere hyemes. In Novo Balgio unica nocte tam intenso gelu constringuntur flumina, ut etiam tutum praebeant transitum. Nivium Mero adeo immensa decidit copia , ut vix quarto aut quinto mense liquentur.
Quod siquis etiam aliud postulet documentum unde id ipsum firmiter adstrui possit, ut taceam de Australis hemisphaerii locis, in promtu qu0que est Sinici seu potius Serici regni pars Septentrionalis. Diximus vel nullos vel rarissimos illuc adpellere ventos a mari seu ab Oriente spirantes , & solos ibi regnare ventos terrestres. Tanta vero illuc occurrunt frigora in provincia Pechili seu Pequini, quae ipsa quoque est Australior Hispania , partes quippe ejus Borealissimae vix ad 42 latitudinis gradum pertingunt , ut per quatuor integros menses, tam solida glacie pleraque adstringantur flumina, ut non e quos tantum, sed& plaustra quantumvis onusta impune patiantur. Hinc adparet eandem esse rationem orae Sinicae, ac sit praedictae orae Americanae Europaeis litoribus oppositae. ' Quod si quis ad Occidentalia litora Borealis
123쪽
realis Americae sese conserat , eandem illic aeris. & ventorum cognoscet conditionem,ac sit illa, quam in Europaeis litoribus exposuimus.
Jam vero si ad Antichthonas & Australis hemisphaerii regiones nos conseramus, ubique eadem Occurret lex,ut nempe litora & terrie quae motum Ocea'.
ni ab Occidente excipiunt, longe snt temperatiores& minus frigori obnoxiae ; quam sint opposita litora
quae Solem orientem aspiciunt. In insulis minutis inobservabilis est haec differentia ; sed vero continentes aut majores insulae pro ratione magnitudinis, certum quoque & determinatum temperiei suae modum satis manifeste declarant, idque non tantum in litoribus, sed magis etiamnum ii Mediterraneis partibus , quae tanto sunt frigidiores, quanto longius a mari absunt, quantoque minus humore Oceani aut aliorum marium humectantur. , CAP. . XXVII
Unde mi ut venti murini sti iri sint in zona Torrida, . O fidem calidi in Temperatis Zonis. OUamvis mirum possit videri maria intra Tropicos calida ac pene servida, & tamen illic frigus
efficere, eadem vero multo frigidiora in Zonis Temperatis, & tamen in istis calorem adflare ; siquis ni-bilominus memor sit eorum quae paulo ante monui-Ρ mus
124쪽
DE MOTU MARIUMmus ubi de ventorum terrestrium origine egimus,
utique nullam supersere causam existimo , quam obrem id pro absurdo debeat haberi. Cum tellus Zonae Torridae subjecta plus incalescat,quam mare,
non mirum est hanc ab illo refrigerari. At vero cum ea terra, quae longe a Zona Torrida abest, non multum a Sole incalescat, nec etiam incalescere possita contactu telluris tam longe dissitae, cum tellus corpus sit solidum & stabile, non mirum est regiones multum a Zona media remotas esse frigid isti mas. At v ro cum mare sit corpus fluidum & in gyrum perpetuo revolvatur, motusq; ejus quaquaversum , etiam ad summum pertingant Septentrionem , fieri aliter non potest , quin maria quantumvis remota adficiantur quoque a calore marium quae sunt in Zona Torrida. Patet itaque causa quamobrem venti marini intra Tropicos frigidiores sint ventis terrestribus, in regionibus vero frigidis calidiores.. CAP. . XXVIII. . Unde far ut tempore AEquinoctiorum maximus observetur marium 9 ventorum motus.
Emper quidem est Oceani tumor sub AEquino.
Getiali, cum ille circulus sit omnium maximus, &perpetuo illuc convergant fluctus ex necessaria libramenti lege , ut superius monuimus, longe tamen
125쪽
ET UENTORUM. di maximus tunc est, quando Sol huic imminet. Tum praecipue concitatur motus oceani & quaquaversum sese exporrigens, efficit ut tumoris hujus effectum remotissima etiam sentiant maria. Non est itaq; mirum AEquinoctiorum potissimum tempore maxime commoveri aequora & suscitari cum alias, tum praecipue diras istas tempestates quas Oracanos & Ecnephias nominant. Quamvis autem communis sere sit opinio tempestates has esse fortuitas, nec posse earum cer tam dari rationem, tamen cum statis locis & temporibus ut plurimum recurrant, utique non debet narum natura pro occulta haberi. Quinimo ut caeteri motus qui in mari & aere contingunt, certis legibus& terminis continentur, ita quoque harum tempestatum tempora & momenta praesciri & determinari posse existimo.
Si quis igitur sedulo & diligenter tempus inquirat, quo istae pelagi & ventorum seditiones coortu tur , inveniet illud maxime incidere circa finem aestatis, quando nempe a Solstitiis ad AEquinoctia Sol properat. Tunc quippe fit conversio motus annui, quo maria ab Austro in Boream &1 Borea vicissim
in Austrum commoventur, ut diximus. Cum vero omnis conversio seu reciprocatio inaequalitatem libramenti inducat, fieri aliter non potest, quin illo
tempore quo maria cursum mutant, & ab Austio
126쪽
in Boream, vel a Borea ad Austrum refluunt, magnae fiant tempestates. Quia tamen non ubique eadem est harum ratio, & alia loca aliis magis inquietantur, operae pretium fuerit nonnulla annotare unde conjecturam de caeteris sumere liceat. Ne vero multa tempestatum genera misceamus, de solis agemus Oracanis, utpote qui ex omnibus maxime fiat impe tuosi. Quales vero illi sint minime opus fuerit exponere, cum passim horum exempla & historiae occurrant. Notum est eos praecognosci ex praevia tranquillitate, ex pluviis salsis & aliis indiciis. Hoc quoque notum, illis adventantibus maria contorqueri in gyrum. Sed neque hoc nautas peritiores latet, illos non in medio Oceano , sed tantum in vicinis terr tractibus provenire; & quidem quanto tertae viciniores, tanto magis saevire. Itaque prudentiores
naucleri quibus servandarum navium adest cura, illi relictis portibus & litoribus ut periculum evadant in altum vela dirigunt. Quod autem semper eos ab aliis tempestatibtri distinguunt, ab Exhydriis inquam, &istis quos Travatas vocant, id non recte fieri existimo. Qui in medio seu centro hujus tempestatis verissantur, ubi aliquanto minus est periculi, illi Exhγ-drium, at vero qui aliquanto remotius abstant, isti
Sed&hoc quoq; notandum, uti nobis qui in Boreali
127쪽
vivimus hemisphaerio, disparia sunt anni tempora atque illis qui in Australi hemisphaerio degunt, similiter quoque differre tempora quibus Oracani sentiuntur. Sub AEquatore quidem par est ratio utriusque AEquinoctii. At vero cum in hoc hemissphaerio contingant Oracani Sole remeante a Tropico Canin cri ad kquinoctialem,contra in opposito nemisphaerio maxime observantur Sole a Tropico Capricorni
ad AEquatorem redeunt . Jam vero posito eo quod monuimus, oracanos provenire ex conversione motus maris annui, dico
non difficulter colligi posse, quibus in locis nunquam, quibus item s*pissime &tere semper ptaedictis
temporibus istae adveniunt tempestates. In omnibus Europae litoribus, atque etiam in ea Asricae parte, quae usque ad Promuntorium Viride extenditur, licet venti vehementes & violenti admodum e mari fie-pissime spirent, nulli tamen unquam quod sciam observati fuere oracant,aut certe quam rarissimi. Nimirum in praedictis oris non occurrunt vicissitudines istae annui motus, aut si occurrant, sunt insensibies omnino. In plerisque Europae litoτibus, unus tantummodo observatur generalis motus, quo maria ab Occidente in Orim feruntur, ut jam aliquoties monuimus. At vero quanto quis longius ab Europae litoribus in Occidentem contendit, tanto magis mo- . ' P 3 tus,
128쪽
tus hic annuus percipitur. In eo itaque mari quod oppositas Americae oras adluit, anniversariae sunt praedictae tempestates, idque stato tempore, nempe cum maria ab Aquilone in Meridiem refluere incipiunt. Uti vero idem marium situs & eadem motuum . ratio, quemadmodum diximus, occurrit in Oceano qui Boreales Sinas alluit, ac sint in opposito Borealis Ameritae Oceano, similiter quoque eadem illic est motuum & tempestatum conditio. Post solstitium 2Estivum cum mare a Septentrione in Meridiem incipit refluere, & praecipue in ipso Autumnali AEquinoctio aut aliquanto serius, tantae in Oceano Sinas inter & Japoniam sito cooriuntur procellae & turbines,ut nusquam fere minus tuta sit navigatio. Quod autem diximus motus istos in litoribus maxime esse conspicuos, & quidem stato tempore,prout litora magis minusve sunt remota, ac citius proinde tardiusve advenientes excipiunt aestus, id ipsum quoque manifeste cum alibi, tum praecipue ad flumen Sinarum Che dictum observare est. In ostio hujus fluminis usque ad civitatem Hancheu, olim Clansai dictam, cum marium cursus immutatur, quod fit mense Octobri, tantus comparet aestus, ut ad hunc spectandum tanquam ad miraculum undique omnes
129쪽
Jam vero si quis Australis haemisphaerii aequora
consideret, haud aliam aestuum & tempestatum illic contingentium' rationem & periodum deprehendet, ac sit illa quae in nostro passim occurrit hemisphaerio. In litoribus ultra Tropicum Brumalem sitis & quae Solem occidentem adjpiciunt, nulli unquam comparent Oracani; at vero in litoribus Soli orienti ex. positis, illic crebro admodum observantur. Ad oram Chilensem & in litore Occidentali insulae det μεν, quamvis aliae compareant tempestates, nunquam tamen quod sciam conspecti fuere oracani , cum tamen iidem haud raro saeviant in adversa ora, quae ab ostio fluvii Argentei ad fretum Magellanisum & ulterius extenditur. Sed neque iidem observantur in illo Africae litore quod Occidentem speetat & a Tropico Brumali ad Caput Bonae Spei excurrit,cum famen sepissime conspiciantur in adversa ora Orientali , quae a capite Bonae Spei usque ad Insulam Madagascar extenditur.
Quod autem diximus praedictas tempestates in Australi hemisphaerio contingere verno tempore, id exinde infirmari non debet, quia ad Bonae Spei promuntorium autumnali quoque tempore eaedem observentur procellae, quae mirum in modum ad fliganc navigantes. Propter eum motum Oceani Indici , quem superius monuimus in Meridiem declinare,
130쪽
geminae singulis annis circa hoc promuntorium fiunt .maris conversiones. Quae verno tempore illic contingunt tempestates, earum ratio clara est, nam quod nos Ver vocamus , id hujus promuntorii a colae Autumnum adpellant. Autumnales vero tempestates istic accidunt 1 convelsione Oceani Indici, qui tempore AEquinoctii & postea cursum ad hoc promuntorium dirigit ut superius monuimus. Verum de his & nonnullis aliis peculiaribus Oceani &ventorum motibus dabitur alibi uberior dicendi locus. Ad praesens institutum haec ut puto sufficiunt. CAP. XXIX. Aerscvii construsto ad praecognoscendas tempestates.
CUm multi multa admodum scripserint de sgnis
unde ventorum & tempestatum adventus &qualitates possint praecognosci, nec tamen ulistus sit qui aliquem tradiderit modum qui non sepissime fallat, minime ab instituto alienum sore existi- mo, si hic doceamus constructionem Aeroscopii a nemine quod sciam hactenus observati, unde quam tutissime nisi fallor colligi possit,quinam sit aeris status, & ecquis ventus aut tempestas sit metuenda. Ostendimus non ita pridem in Scripto de Luce, quo- pacto