Dilucidatio facultatum minorum poenitentiariorum basilicarum Vrbis, et praxis executionum ad litteras, & rescripta sacrae poenitentiariae, cum instructione poenitentiariorum ordinariorum, & extraordinariorum praesertìm pro futuro anno iubilei. ... el

발행: 1699년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

de crim. Malps, cap. ex litteris de Consti . ; Ergb dicendum est , talia Vota non esse commutabilia , ex quo a Pontifice nunquim commutantur 3S qudd opinio, quae est contr1 hunc stylum Curiae, sit contra voluntatem Papae , &contra Ius,& proindε non potest siistineri, ct multd minus aclpraxim reduci; Igitur Vota, quae simpliciter non iunt Vota Castitatis, potest utique Poenitentiarius commutare , quoties non dant occasionem ad liberitis peccandum, ut sunt Votum non nubendi, Votum non petendi debitum coniugale, &similia, ex quo non sunt de integra, ct persecta Castitate; qua

verti dictam occasionem Praebent, commutare non potest, cum non sint commutabilia iuXta Opinionem , ct praxim Curiae Romanae, Spraesiertim Sacrae Poenitentiariae, quam sequi tenetur; ut sunt Uota non fornicandi, non adulterandi, non

se polluendi, & smilia e qua de causa nec B. Pius V. rogatus a Milite pro dispensatione a Volo, iEu Iuramento de non ludendo Aleis unquam talem dispensationem concedere v luite ne eidem praeberetur occasio ad liberius peccandum

blassem ijs, periurijs , ct alijs malis, quae ex ludo solent sequi. Non obstat commune fundamentum aliter opinantium,

scilicet Vota, quis non sunt de integra Castitate, sed de parte tantum, non esse reseruata, consequentEr posse commutari ab habente facultatem super non reservate. Nam commutabilitas, aut incommutabilitas horum Volorum,non est deducenda ex hoc,quod non sint de integra Castitate , sed ex eo, quod commutatio praebeat, aut non P beat occasionem ad liberius peccandum Nam Voti commutatio redundare debet in honorem Dei, &Ecclosia: utilitatem, cuius membra sunt fideles, ut omnes concedunt, non in Dei offensam, in damnum Ecclesiae, & in perniciem eiusdem, cui fit commutatio; consequethr quoties commutatio Voti,etiam non integrae Castitatis dat occasionem liberius peccandi, tale Votum censendum est non commutabile, licet posset dici non reseruatum,cum non sit de integra Castitate;sicut enim communiter sustinetur Uotum non nubendi non esse commutabi- lea

212쪽

le, quotlhs commutatio vergit in praeiudicium Tertii,in cuius fauorem fuit emissum , ct acceptatum , eo qudd in haereditatem succederet, si non nuberet, quamuis hoc Votum non sit de integra Castitate, nec reseruatum e X hac parte miritti magis hac sustinendum est de aliis Votis, quorum commutatio vergit in detrimentum non temporale, sed spirituale eorumdem, quibus fit commutatio,dum eis praebent occasionem actliberius peccandum,& facilius se perdendum, licet talia Vota non sint de integra Castitate, nec ex hoc Capite reseruatai Ex quo aperte patet, quaenam,st causa, qudd Vota istasnt, vel non sint commutabilia .

Neque obstat, qu bd habens aliquod ex praefatis Uotis dupliciter peccet Votum transgrediendo, ct grauius etiam ratione sacrilegb: Quia respondetur hoc esse verum;&ex hoc

Capite insertur, talia Vota non esse commutabilia; nam si duo ligamina, nempe praeceptum,ct Votum, non retrahunt a peccato sic inclinatum ad peccandum; multd minus ipsum retrahet unum sbium ex illis; .ct sic commutatio daret occasi nem ad facilius, di liberius peccandum,quod Papa in commutatione Uoti concedenda nunquam intendit, sed Occasiones, ct sericula peccandi, ipsa mediante, tollere,& remouere . Tum etiam, quia si causa emittendi Votum non fornicandi, aut non adulterandi fuit ad coercendum se ipsum voventem a talibus peccatis ; quomodb causa vovendi poterit esse causa idem Votum commutandi sine occasione liberilis peccandi Vinculum Voti solet retrahere homines ad rarius it Iud peccatum committendum; Ergh talia Vota non sint

commutabilia, ne, quae peccata raritas committuntur Virtute

Votorum, liberitis commutantur,causa commutationum, ut

tradit Sol.de Iusit.lib. I.q. .cri. a. q.at ver) habeI Thesaur. in praxi S.P. Iit. I a. de Vot. , ct semper fuit praxis Sacrae Paenitentiariae, quam sequi tenetur Paenitentiarius

213쪽

An Faenitentiarius possit eo Mationem aliquam dare iv, gis diuersse motis saria ad Cactitatem pertinencia promim, quae simul iunm inducunt allirationem interea Castitatis ia

Wulum commutationem dare flaien Minor Faenitemiarius circa talia mea sic occes Θ emissa , quotidi uoueni in Boimo moto emisio inrevtionem habuit se obligandi ad complacam, ct perfectam Canitatem et Si ver) talia

intentio non adfuit in emittendo ultimo Voto , soterit coinmutare tantum ilia mea, quae a diant ocessionem ad tueri in

PRima pars probatur, quia ultimum Votum complans t-- talem promissionem Castitatis, iunctum cum intentione se obligetndi ad ipsam est vera promisso persectae Castitatis, nam eκ parte intentionis obligettio, respicit Votum periectae Castitatis , diam vovens intendit torulit.r se obligare 2 ct eκParte materiae similiter est de persecta Castitate , non Plam quia ultimum Uotum est completivum totius materiae , sed etiam quia in tali castu censetur vovens priora vota cum hoc ultimo coniungere; Ergo ultima promissio cum dicta intentione est, & obligat ad Castitatem simplicit Er , ct persectam, cum obligatio accipia timensuram ab intentione , consequenter commutari non potest 1 Minori Poenitentiari , dum vo- eum Castitatis simpliciter est illi exceptum. Seeunda Pars probatur λ Uota, quae seorstin Omittuntur,. Porsim etiam obligant, nec unum dependet ab alio in ob nando ὸ V.G. Votae non nubendi , non petendi debitum , nota

214쪽

Pon I. Cap. VI. Dub. VII. I fornicandi, & sic d c cceteris in subiecta materia; Ergh neque

ultimum, cum ab alsis scorsim emittatur, poterit magis obliugare, quam fuerit actualis intentio ipsius voventis, qui ad paria tem solum, & non ad completam Castitatem intendit se obligare mediante illo ultimo Voto, ut supponitur;Igitur Votuin hoc ultimum non magis obligat, quim obligaret, si non est et 'ultimum, cum illius obligatio sit prorsus inde pendens ab obligationibus aliorum , & e conuersti: Non obligaret autem ad Castitatem simpliciter, I persectam, si non esset ultimum, ut communiter tenetur, consequenter neque ad ipsam obligat , quamuis ultimo loco sit emissum, cum nihil in ipso detur, aut e X parte actus, aut obi gationis, aut intentionis ipsius voventis, ex quo possit argui aliqua unio cum prioribus ; Ergd tale Votum centeri non notest Paenitentiario e X ceptum, dum m do non sit de illis, quae dant occasionem liberius peccandi , sic di idem currit de Votis prioribus, quia ex hoc Capite similia Vota non fiunt commutabilia secundum praxim, vi opini nem Sac.Paenitentiariae , ut in praecedenti dubiosuit dictum .. . Non obstat, qu bd tale Votum ultimum inducat obligati nem ad integram Castitatem, ex quo complet, quod deerat ad illam integrandam : quia licet hoc sit verum tamen quia hoc non facit per se , ct vigore solius obligationis, quam inducit , quae ad partem solum obligat,& non ad integram Castitatem, sed mere per accidens ex suppositione praecedentium Volorum; sicut per accidens est, priora Vota hoc ultimum praecedere sine unione inter ipsa, ita per accidens est, quod inducat obligationem ad integram Castitatem, cum pur se obliget solum ad partem : In reseruatione autem Votorum attenditur solam id, quod per se inducitur, non quod per accidens,& sic hoc non obstat.

215쪽

An Amisentiariuspo fit commutare Vota trium Peregrina tionum ,silluc Terrae Sanctae , Apoctourum P

tri , ct Pauli , ct Sancti Iacobi

CONCLUSIO.

Vota triam Peregrinationum dictarum commutari nospo sunt d Minori Paenitentiaris, si Dorint facta ex causa deuotionis talium Deorum ; fρὴ i ver3 si ex alio aliquo sine ae uerso fuerint emissa..PRima Pars probatur ex eo, quod latra Vota sunt Papae re seruata in Eκtrausi. OF Dominisi a. deparnit. diremi ct eκcepta Poenitentiario in Tabellas ergd ab ipQ commutari non possunt ex desectu potestatis, ct Iurisdictionis, quoties

fuerint facta eκ causa deuotionis talium locorum , ut eX tali motius reseruantur 1 Pontifice,& excipiuntur Poenitentiario, ut ex sequenti constabit. Secunda Pars probatur: Verba reseruationis intelligenda sunt secundlim communem & naturalem intelligentiam, &non amplianda , sed potius restringenda , eum reseruatio , Udodiosa , sit stricti luris ex turili comisan. UOta autem praefata reseruantur 1i zraua .estat. sub his terminis Ad vis tanda Romae Limina Asoctolorum Petri, O Pauli, D. Iacobum Co sellae, Ioea San 'erosolimae; quibus verbis clarc apparet,ioqui de Votis eκ deuotione talium locorum emissiIgitur quoties finis expressus voventis aliquam e X dictis: Peregrinationibus non fuerit ex causa deuotionis talium locorum, sed ex alio aliquo fine diuerso, ut ad videndum Pontificem, ad osculandos eius pedes, ad impetrandam alicuius: peccati ab Diutionem , ad videndum aliquem Consiangui

216쪽

Para I. Cap. VI. Dub. m. in neum, aut amicum, aut ad aliquid aliud agendum In dictis lo- eis, tunc haec vota censeri non debent reseruata, clim non sint emissa ex causa deuotionis talium locorum, qualis est vi- statio liminum Apostolorum, Terrae Sanctae, & Sancti Iacobi; consequenthr commutari potant , Minori Poenitentiario tanquam non reseruata, ct sibi non eXceptae Quhd si vovens, nullo fine diuerso expresso, aliquod ex dictis Votis absolutis emitteret, nullo fine considerato, tunc tale Votum reserua a tum esset censendum, quia iudicandum esset emissum modo frequenti,quo talia Vota emitti solent,nem ph ex causa deuo otionis, ut habet Sanes. Summaib. . DF.mTI,

An Poenitentiariusso fit eoncedere dilationem Votorum ta- reseruatorum, quam non reseruatorum.

Pro Votir quibuscumque, quae ex eausa disserr possunt , exeseruat ac, si uὸ non,poten Poenitentiarias dilationem concedere causa legitima i ter aemene PRo non reseruatis ratio de se est euidens; quia si potest: illa dispensendo commutare , quod maius est , Poteridet iam pro eisiem dilationem concedere, quod est minus nam Per dilationem nulla pars materiae Uoti mutatur,subrogatur, aut imminuitur, si cot in eommutatione concessa , sed itum tempus pro Voto adimplendo di Tertur, & prorogatur, quo 1 minus est commutationes Regula autem est, qudd, cui conceditur id,quod maius est,concessum censeatur, quod est minus de reg. Lur. in S, dicas. exparte de Decim; piaesertim de ea dem re, & in eadem linea, ut currit in subiecta materia ; Igi

Quo ad reseruata ratio pariter est clara ἱ quia huiusmodii

217쪽

i Sa ' De Votis. Votorum dilatio no est reseruata,sicut sunt ipsa Uota; in Ex-rrauag. enim, Etsi Gminici a. de parniten. ct rem . solum iamoclti facultas commutandi illa quinque Uota Papae reseruatur; Ergb pro concedenda dilatione facultas non remanet reseruata,sed remanet libera habenti facultatem su per Vota non reseruata, nam reseruatio est stricti Iuris,& stricte est inter manda, cum sit odiose ; unde non est extendenda ultra maturalem, S communem verborum significationem, ut eommunit Θr sequuntur Dactores. Non bbstat, quod commutatio, ct dilatio respiciant eamdem materiamin idem Volum,ut eri hoc inferri debeat,qubdsicut Votum quo ad commutationem est reseruatum , idem currere etiam debeat quo ad dilationem . N na eκ sola identitate materiae inferri non potest paritas reseruationis, praec pu8 in actibus diuersis; Μulta enim Vota dantur, quae respiciunt eamdem virtutem,& sunt de eadem materia quinque s Votorum Papae reseruatorum,& tamen non cadunt sib reseruatione imis etiam in ordine ad ipsam commutationem continentur sub facultate Minoris Poenitentiar ij, ut supra fuit dimim, ct exemplificatum in Dub. 3. praesentis eas. de Voro Canitatis ad tempus limitatum; de Woto ingrediendi imo rem Religionem. de Votis quinque materiarum reserustorum, si fuerint poenalia, di de similibus, ad quae non extenditur re seruatio, quae ut odiosa est stricti Iuris p ita in proposito est

discurrendum ob eamdem rationem , qutid reseruata commutatione dictorum quinque votorum On sit censenda reserua-xa dilatio eorumdomvmorum ob identitatem materiae,& eiu G. dem Voti,quia in odiosis non se extensio; Reseruat autem Pontifex in Exirasaganti solam commutationem illorum quinque votorum, ibi, aut excepto Vota commutare attenta aerint oremutatio huiusmodi nuutar sit roboris, set momenti; eub ut odiosii ad dilationem non est extendenda. Igitur 9 C. Notandum tamen , qudd etiam pro concedenda dilatione alicuius Voti necessaria ust aliqua causa legitima,Ob quam tale Votum tunc adimpleri non possit, ut aliquod impedimentum temporale, V. G. Infirmitatis, nςcessitatis propriae, vel

218쪽

ri rentum, & similium iuxta praxim continuatam Sac. Poenitentiariae, ad cuius obseruaritiam tenetur Poenitentiarius.

Similiter in eadem dilatione concedenda attendenda est quantitas temporis, quod pro dilatione conceditur,& subtractio obsequia Divini, & prosectus spiritualis, quae consurgit e X tali dilatione, ct iuxta ipsam substituenda est materia proportionata: Cum enim dilatio Voti sit quaedam species commutationis ad tempus, pro tali tempore materia est subroganda , quae correspondeat materiae Uoti,habita ratione oblaqvij Diuini, S prosectus spiritualis; si enim parum minuitur de hoc obsequio, & profectu, ut in Volo ieiunandi, Peregrinationis, k alijs huius modi, parum etiam debet substitui,ut debita pro portio seruetur; si multum minuitur, ut in Uoto Religionis , aut ordinis Sacri assa mendi, conssiderabilis etiam materia est subroganda; clim per talem dilatio em impediantur multa obsequia Diuina, quae status illi secum asserunt; si indeterminata concedatur dilatio,indeterminata etiam est substituenda materia, nempe aliquod opus Pium singulis diebus, aut semel in hebdomada, aut ita melila implendum: in omnibus tammen materiis Gubrogandis habeatur lam per ratio in qualitatem, sexum, statum, complexionem Poenitentis , ut facilEpossit adimplere, quae eidem praescribuntur: Pro stilatione Voti Religionis obserarare tenetur Poenitentiarius formulam consuetam in Tribunali,quar hibetur in Formularia,& ex ipsi multa percipi possctunt pio directione,& serma tenenda in concedendis alijs dilationibus , ut bene consideranti Pateret

219쪽

εκω possit Faenitentiarius absoluere is transgressione Vot ruam praesenim Religionis, Capuatis.

Fotes Faenitentiarius absoluere TraueruHrem cuius bel ii simplicis d peccMo commisso contrd fidelitatem erga Deum iu mu promissem, oe deuarare quIdpossit liciiὰ- facere pon stransgressionem, ct etiam dioensare eum

habenteVotum Canuviis adDeitὰ exige dum . derisum coniugale. tequὶm probetur Conci usioa Jotandum, qudit Trausingressor Uoti hoc in loco censetur ille, qui post aliquod votum factum voluntarih se obstringit alio vinculo, propter quod non potest Votum adimplere ; Undo actus huiusmodi impeditiuus Voti transgresso appellatur,ca Per tuas dinot.

sic qui post Votum factum Religionis ingrediendae,si postea ita

facie Ecclesiae matrimonium contrahat,2 consum niet,Τran gressor Uoti dicitur,elim amplius nequeat Religionem ingredi; & actus impeditiuus transgresso nominatur Ex huiusmodi transgressione aliqua sequuntur, quae reme dio indigent. Primo et mortale peccatum commissum amplectendo statum, in quo Transgressor nequit satisfacere obligationi Voti, quod absolutione indiget. Secundo: scrupuli circa statum assumptum, an scilichi possi licith in eo remanere , quod indiget declaratione, ne multa peccata sequantur ex conscientia erronea in petendo, aut reddendo debitum, sei,

remanendo in matrimonio contracto,&consummato,cum Om

nia dicta eide sint licita: dixi consummato,quia ante consiummationem matrimonia nondum dici potest absolute Trata gressor Uoti,cum eius exequutio adhuc sit ei licita,& possibilis intra bimestre,altero Coniuge etiam inuito, eas. Expia L

220쪽

Pars I. Cap. m. 'Dub. X. ills E, B eonares Couiu 'a Tertio: obligatio adimplendi Votum

transgressum, si cessauerit impedimentum, alteri parti super-i uiuendo, quod indiget monitione, ne absque dispensationes itertim tratas rediatur ignoranter Uotum factum, supponen clo per absolutionem, S declarationem praemissam fuisse omninti liberatum a Voto; Haec pro Voto Religionis. νQuo verti ad Votum Castitatis ; si quis, huiusmodi Voto

emisso, postea in faciem Ecclesiae matrimonium contrahat;eκ hac transgressione r Primo sequitur peccatum mortale commissum per transgressionem, quod indiget absolutione:Secuniado: scrupilli circa statum assumptum, an scilichi possit in matrimonio remanere, & debitum reddere, quod indiget d claratione, quod scilichi possit, & debeat in matrimonio comtracto remanere, & debitum coniugale reddere: Tertior priuatio facultatis ad idem debitum petendum; cum etiam post matrimonium contractum teneatur Uotum seruare in iis, in

quibus non est factus impotens;sicuti potest hoc debitum noupeterer 2 hoc indiget dispensatione ad posse peterer Quartae

obligatio seruandi Votum eritra usum matrimonij etiam posti dispensationem habitam ad petendum debitum , cum in hoc non dispensetur, nec sit factus impotens, quod indiget monitione, nis contra Castitatem peccando, taceat in Consessione hanc circumstantiam mutantem speciem: Et quintli: permanens obligatio obseruandi Votum transgressum , si cessauerit impedimentum, alteri parti superuiuendo; quod similiter indiget monitione ob causam superius dictam de transgressi ne Voti Religionis. His praemissit. Probatur Conclusio praemissar Nec absolutio a peccato

transgressonia v---e ct debere rem

nere in matrimonio,& debitum reddere, nec ulla ex praefatis monitionibus cuiquam sunt reseruatae; sola enim commutatio quinque Votorum reseruatorum a Papa reseruatur,vtsh-pra fuit dictum ; Ergo actus illi liberh fieri possunt a Poenitentiario,qui facultatem habet sit per Uota non reseruata,cum per tales actus nulla commutatio concedatur;nec de ipsis vIIa mentio fiat in Extrausianti, in qua quinque vota Papae

SEARCH

MENU NAVIGATION