Marci Pezzii Veronensis presbyteri in ecclesiasticum oratorem novissimarum animadversionum libri duo

발행: 1763년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

liatelligentiae , & anirnorum commotioni ossiciunt nonnulla, quae admonenda hic colligimus, quaeque ipsi Ecclesiae Conci natores castiganda minime advertunt , non Rhetoricae artis inscitia, sed ne vel Auditorum voluptati, vel temporis consuetudini displicere illis obveniat. Illud tamen suscepti operis consilium nobis esse nemo fit qui putet, vetera quidem Rhetoricorum praecepta tradendi, Empedoclis scilicet, Gorgiae, Aristotelis, Tullii, Quintiliani , Sanctorumque Ecclesiae Patrum, ut Dei Verbi. Ministri aequa instituantur divinae eloquentiae palaestra; sed ea solummodo, quibus , ut in Deliberativo, de quo nunc agimus tantum loquendi genere, quod & Concionale vocat Arist*teles, in eoque prae caeteris hortando , vel dehortando, gravissimis fere de rebus consulendum venit ; ad Antiquorum imm tutum revocentur potius , ac praestantissimas naturae leges , vel ab ipso O

12쪽

nium eloquentissimo viro Divo Chrysostomo optime usurpatas, qui omnem Graecorum , ac Romae quoque oratorum artem, atque rationem prosecutus diligentissime fuit; quasque & Muratorius ipse, vir quidem nostri aevi omnis Literaturae ex- 'pertissimus, summis extulit laudibus, per- 'petuoque servandas esse commendavit. Quare, ut olim Tullius, in his omnibus nova dicere intelligo, cum pervetera dixero , quamvis pro aetatis nostrae consuetudine , hominumque judicio , veluti inaudita habeantur. Quae autem sunt ista λ ea utique, quae in hoc primo adver- timus libro, naturali scilicet ingenio, popularique facundia illa tractanda esse , quae ad humanos mores, vitia, atque Virtutes pertinent, quod pauci admodum faciunt ; in altero autem quomodo in oratoris mente conciones meliori, ac expeditiori via comparari possint, quam remoto alio, ac dissicili, quo utuntur fere

13쪽

conatu. Ea ergo tui perhonorifico Nomini, EMINENTISS., AC REUERENDISI. PRIM-CEPs , qui primum es mihi, ac nobilissimus omnium Mecoenas, nuncupari liceat, atque ex Veronensi regione, ad hanc usque transmittere omnium inclytam, ac fi

.rentissimam Urbem. Fausta haec quidem prae omnibus atque honorificentimam a Venetorum aetas REZZONICORUM iam amplis a Deo aucta , magnificisque M. neribus , qua & Sanctissimum habemus nobis Patrem CLEMENTEM XIII, optimum vere,Μaximumque Pontificem,totius orbis felicitati divinitus concessum , seliciterque Regnantem; Te habemus illius gratia, praestantissimum S. R. E. CARDINALEM, insignium virtutum ΜAGNI PATRui vestigiis, Pietate, Iustitia, Cleme tia , & Liberalitate quampropius haerentem; Excellentissimum tui Patrem D. AURELIUM REZZONICUM Venetiis habuimus,

14쪽

ratoris Dignitate omatum, ex quo etiam eximias animi tui Virtutes mirifice hausisti; D. LunovicuM tui denique simillimum Fratrem habemus , qui iisdem &ipse, quibus jam Pater , Dignitatibus quam merito, & maxime fulget it Tanta ergo in rerum omnium amplitudine , S gloria, quae vix commemorari praeclara sit, summaque laus, magno & me cumulabis beneficio, atque honore , EMI

NENTISS. AC REUERENDISSIME PRINCEPS ,

si munusculum hoc meum humaniter quidquam respexeris tuaque summa auctoritate tueri illud digneris, meque ut profuso, humillimoque animo Tibi totum , meaque omnia deseram.

15쪽

iratura ipsa in cuhctis optu es a sit rerum ugendarunt Hagru stri 1 meliora sint, quae natura , quam quae ine perfecta sunt: etenim- ' i -

χ): Numquam aliud natura, aliud se ' b. pientia' dicet; . nullum est lubiunt quin, veluti ex amplissimo fonte; innumeri exoriantur illorum errores, qui imperitorum more poetarum, atque pictorum, in exequendis artis cujusi

16쪽

que pia ceptis utiquer a naturae institutis

quoquo modo aberrant,illiusque mores prima imitandi ratione. Equidem si rem diligentius paulo expendamus, id nobis conis cesere plures etiam in Ecclesia oratores quam maxime debent, vel exquisitis luc brationibus ipsa artis confinia saepe illi ex Currentes , Vel qui eorum dicendi inopia persecte elaboratam concionem haudium- quam perficiunt Sunt enim qui putent optimum esse orationis genus, quod scelectis verbis, inusitatisque sententiis, rem ta doctrina, omnigenaque eruditione comstet At quamvis auditorum ingenium ,δ sensus, ut in voluptatis Paradiso Parentibus vetitum lignum vehementer allicere

soleat mira quaedam dicendi species; hisece tamen concionibus I) non ingenuam ,

Ied adulterinam potius, minimeque prinhandam praeseseriant orandi formam. In quo enim primum sita in Rhetoricae ars,

aut ut bene quisque loquatur Z id ergo &vitili quodam, ingenuoque dicendi stylo ,

quo orationis sensus manifeste exprimant , ipsaque veritas excipi omnium aurisbus luculentius possit : contra enim qui agit,

et ipsis statim adversabitur, gravissimisque

17쪽

Logicae regulis, quibus in re qualibet exponenda, ut perspicuo utamur Sermone in primis docemur, ne quidquam obscuritatis verba audientibuS praebeant, percipiendique laboris otiosum enim Sermonem i) Fabius esse dicebat, quem auditor suo ingenio non intellexerit; proindeque a) copiose loquens sapientia eloquentia ipsa appellata est, non pulchra quidem, aut formosa dicendi facultas , quod istiusmodi praeclaro oratoris Iudicio

ut temperata sit, a Rhetoris omnino requiritur. Oratores quidem scientiis omnibus instructi sint imprimis oportet; at tamen non iis ut ad pompam profecto illi abutantur, sed ut g)satis calide, perit que de Reipublicae causis agere possint, seu pacis, seu belli, seu juris , seu morum,aut cujuslibet liberalis artis: qui ergo& in Ecclesia sunt, ut de universis rerum christianarum generibus, propositisque rebus idem & ipsi emcere amplissime possint. Id vero utrumque sapienter conjugere quisquam poterit, qui in singulorum tractatione ita eloquens sit, ut 4) dicen

18쪽

tes allicere, voluntates impellere quo velit, unde autem Velit deducere. Nec contra nos est si aliter dixerunt do- Elissimi Ecclesiae Patres, quique omnium eloquentissimi habiti semper fuere, ut mirum sit quanta eorum scripta omni eruditione plena sint floribusque redundent. Maxime enim animadvertendum nobis est,

illis multiplici hac fere oratione, institu loque dicendi opus tunc fuisse, quod non cum Fidelibus tantum sermocinari deberent, sed & cum Judaeis, illis quoque pe mixtis, Haereticis etiam, Idololatrisque hominibus. Quare cum his omnibus satis . omnino faciendum esset, ita & eloquentiae, quae tunc temporis in usu erat, oblectamentis inducere, suis tamquam exercitus instructus agminibus, accitis etiam ad pugnam undique auxiliariis copiis; omnium quoque doctrinarum scientia, nec

non argumentorum delectu, ad moltitudine cogere, atque moveri opus esse censebant. Cum vero ad morum tractationem, veluti in quamdam eloquentiae arenam aliquando descenderent, quid vulgi captui magis accomodatum P quid eorum sententiis clarius P quid vulgarium verborum aptius fingi, aut excogitari umquam potest,

19쪽

ut ea omnia explicarent, quae de rerum causis , effectibus, atque circumstantiis dicenda sumebant Z Ita praecipue Chrys stomus divitis Epulonis crudelitatem exin aggerans, inhumanitatemque in Lagarum omnium pauperrimum, quem ille prae foribus stratum, & multa quotidie precantem , non exaudire non modo, sed in eum vel paullulum oculos coniicere dedignabatur, plagis licet undique affectus esset,canibusque miserrimus; nec Dives tamen miserabatur , qui splendide adeo vivebat , qui inter amicos assidue epulabatur, qui bysso,& purpura, Regum more induebatur En quo eximium Sanctissimi hujus Viri eloquentiam naturae ferebat ingenium ; non longe conquisita, nec lacatis quidem,scelestisque verbis exposita in medium afferendo , sed quae in more posita perspicue viderentur , vulgarique sermone, quod proprium oratoris maxime est

i ) gravi, & ornata oratione , atque

hominum sensibus, ac mentibus accomO- data. Id autem minime possunt Concionatores nostri inani eorum facundia , quin ab orationis fine deterreantur animinrum sensus, ut proinde merito Demetria

1 De Or. l. r. n. II. Murat. Ei M. Pop. c. s.

20쪽

um phalereum i)Demostheni postpositum fuisse legimus. Quapropter & S. Cyprianus, tanta licet in eo esset dicendi vis,

atque facultas, quam raro ea tamen usus ille fuit a)ὶ ob eam procul dubio Tullis sententiam, g) quod dulce illud orationis genus, & solutum, & effluens, sententiis argutum , Verbisque sonans, pompae quam pugnae aptius quidem sit), Gymnasiis, &palestrae dicatum, spretum vero, & pulsum foro; nobisque cum Fabio lugendum merito est, ) quod isti habitum ipsum orationis virilem, & illam vim stricte, robusteque

dicendi tenera quadam elocutionis cute inperiant,& dum levia sint, ac nitida, quantum valeant nihil interesse arbitrantur. Ac profecto ita sui ipsius genere, partibus, atque rationibus circumscripta res quaelibet est, totque abundat frugibus illius ager, utque arbores frustibus, orationis quaeque argumenta, ut satis superque de vitii cujusque, atque VirtutiS natura , effectibusque dicendum sit , quin ex eorum finibus oratori excurrere liceat ; quo enim in foro utuntur etiam nonnulli vel digrediendi , seu exemplo

SEARCH

MENU NAVIGATION