장음표시 사용
21쪽
riam rationem, I non ad Litigantium utilitatem , sed ad patronorum jactantiam repertum fuisse putandum est. Quid enim Z aliter ne summae eloquentiae viri, inperides nempe, Licurgus, Dina cus, atque Demosthenesὶ Galba , Cato , Antonius, Crastis, Cota, Sulpitius, Hortensius, ac Romanorum princeps Tullius
Herodotus demum, Thucissides, Caesar, &Livius in eorum historiis, vel ad cives, vel ad milites habitis quidem concionibus8 Ruid & clarissimi Ecclesiae Patres, BasPlius, Gregorius Nazianaenus, Chrysost mus, Leo magnus, atque Fulgentius, aliique plures, quos nimis longum esset recensere omnes Z Id autem undenam illi ex divinis prosecto Sanctarum Scripturarum exemplis , cum Veterum Prophetarum, tum Apustolorum denique, quorum
dicendi arte ca) non solum nihil sapientius, verum nihil eloquentius videri posisit: quodque praesertim perspicere est , Deum similiter eorum assiantem spiritum se se cujuslibet naturae, indoli mirifice accomodasse ; aliter enim Isaias , aliter Hieremias, aliter Annos, aliter Ioannes, aliter Paulus locuti fuere, prout cujusque
22쪽
patiebatur facultas, studium , mentisque aptitudo. Ergo & nostra quaelibet oratio i) ornetur oportet genere primum , &quasi colore quodam, & suco suo ; aut si1 quid praeterea addendum sit, id solum ut in ornatu et quaedam disposita, insignia,& lumina : quantum enim a Graecorum usu Asiatici omnino abhorrebant, tum a Romanorum instituto, ita illi, quos nunc attulimus, Ecclesiastici viri, a Patribus dissentiri videntur, eosque omnes disertos quidem nuncupari fas est, minime vero
eloquenteS.. Rejicitur quoque familiaris dicendi modus. CAPυT II. NEque in eorum opinionem descen dere possum, qui seu in Urbibus dicant, oppidis , vel ruris Templis, prestastylo, leni ubicumque, & aequabili mor
Ies texunt conciones, ac si historiam, vel aliquam doctrinae partem explicandam susciperent; cum tamen historiae locus, ac docendi munus alicujus tantum, non totius quidem orationis partis sit: idque fortas
23쪽
I se quod ornata eloquentla pro futili qua'
dam humanae sapientiae arte habenda sit, quae obesse potius, quam prodesse audientibus possit. Verum quis neget, id vel maxime tum divinae Legis auctoritati, tum Religionis conferre mysteriis P nam praeclarissima hac dicendi ratione, qui inter sacros habetur Sapientiae, librum graeca melioris aevi eloquentia ubique olentem, Spiritus SancIi afflatu consecratum fuisse novimus, tum Sacrorum omnium Auctorum veteris , novique Teitamenti, &1lla 11militer, ac Tullianas Omnes conciONeS, caeterorumque Oratorum declamationes conspicere est . Ipse denique Romanus Catechismus, qui ex Tridentini Concilii decreto, Maximique Pontificis Ρii Riussu editus fuit, quanta eloquentiae laude ornatus prodierit, nemo est qui ignoret. Uuid enim in rerum natura, i ) salubri suavitate , vel suavi salubritate quid melius . nam quo magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest quodque natura in syderibus, in plantis, in lapidibus ipsiis, minimisque animalibus nativa milcritudine emnxit, et ) sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in
24쪽
I 8 se continerent, eadem plurimum haberent vel dignitatis , saepe etiam venultatis. At cum Oratores nostri suggestum dicturi conscendunt, dignum certe argumentum sibi eligant non tum opus est, summeque necessarium; sed quam tumuis ille popularis habeatur, aequo tamen stylo cum pro illus quidem dignitate , cum argumentorum ratione, cum denique sing larium orationis partium varietate exponenda omnia sunt. Ac rursus si illi, 1 qui ad justitiam erudiunt multos, stellis
coaequantur in perpetuas aeternitates fulgentibus; quidni sacra eorum eloquentia omnium oculos suis perstringere ornamentis, atque lumine non opportebit Z ideoque S omne quidem Concio natoris munus abis
solvere, ut oratorie loquantur, set) quod totum dicendi, movendi, delectandi partibus continetur suis & Italicae Linguae,
verborum, ac sententiarum figuris . Disertos enim satis putat Tullius dicere quae opportet; ornate autem eloquentissimi proprium esse. Quis autem eloquens
erit Z ille profecto, ) qui& humilia sub
tiliter, & magna graviter, & mediocria temperate dicere possit. Neque ista. sane
25쪽
I9 eloquentia alicubi solum in oratione re quiritur, sed ubicumque contigerit & sacri,
la enim ut gravis, ut erudita sit, ut liberalis , ut admirabilis, ut polita , ut sensus , ut dolores habeat, non est singulorum a ticulorum , in toto haec spectantur corpore. Veruntamen his omnibus praetermisi sis, quod maxime obvium est, submisse, aut mediocriter agunt Nonnulli; nec ut satis se secisse arbitrentur, singulorum sensus, aut verborum gravitate , aut dicendi temperantia, Vel subtilitate quidquam secernere curant. Ita ille, qui domesticam pacem dum Populo aliquando suaderet , eum a quibusdam discordiae causis cavere tantum jussit, quas singillatim cum suis Auditoribus uno eodemque s Flo, ut initio temperate exponendas suscepit, ad finem quoque' perduxit. Qui oro sunt isti rerum mortalium tractatores potius dicendi, quam oratorum nomine digni habean
tur λ hujusmodi enim 3) philosophia sine
Veris Ornamentis , eloquentes non facit, sed solum disertos. Certe duo illa Ecclesiae lumina, nec non Ecclesiasticae eloquentiae decus, Gregorius B a N
26쪽
Nagiangenus, & Leo Magnus , cum demorali aliquo argumento orationem instituebant, mirabili facundiae arte, atque dicendi gravitate quam facile omnes superaruntὸ quantum scilicet aquarum rivuli magnis obruuntur fluminibus caeteri autem,lique maximi Ecclesiae Patres cum ad Catecum e nos sermonem converterent, subtiliter quidem omnia dicebant cum vero contra
spectaculorum insaniam, aut Potentium superbiam insectarentur, aliaque vitia, &subtilia , & grandia , & temperata verba disposita habebant: quamvis, ut Muratorius quoque advertit, extemporaneiS concionibus illa fecistent; ideoque familiari prope sermone: i) nam cum aliquid agendum est, & ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec volunt tamen, tunc ea, quae magna sunt, granditer dicenda sunt,& ad flectendos animos congruenter. Quamobrem cum Asiae oratoribus id vitio, praecipue Fabius vertisset, quod a) in illis judicium in eloquendo, ac modus deerat; nostris econtra quod aridi sunt cum illo recte illis obiicimus, suis ut floribus prata, ut pictura coloribus, ut foliis arbor, ut suo, si statim deficeret, lumine sol;
27쪽
sol; sicque utrinque apparet in hoc, &vitium, & virtutem esse dicendi. Cur denique niggestum a Cathedra, a catechesis loco Altaria sermocinando distinguimus id profecto cum in Civitatibus, cum ruri quidem, ut inter Missarum solemnia Homitiis, temperatoque sermone utamur cum pueris, idiotisque hominibus; omnis autem orationis dignitas , ut ad altiorem evehatur locum, a Maioribus nostris didicimus , non eorum quidem arbitrio, sed ipsa ductante natura, quae seonte sua unumquodque ab alio sermonis genere secernendum esse optime quidem intelligit; illudque 1 in Ecclesia institutum semper obtinuit, praecipuisque ab illius tum veteribus quidem Patribus, cum recentioribus ad nos usque sapientissime retentum est.
Hoc itaque & ut perfectum habeamus Concio natorem et studium adhibendum
est, hoc exercitatio petit, hoc imitatio ... hoc maxime orator Oratore praestantior,
hoc genera ipsa dicendi alia aliis potiora. 3 ) Ut scilicet in re omni consideremus quid aptum sit, tempori consentaneum , atque personae, tum quid in dictis, factisque deceat.
28쪽
Neque admittendum, quod saeptus usurpatur, quoddam disputationis genus. CAPuT III.
os ergo imitari debemus λ num illos,
qui toti in eo sunt, ut quod contra Dei legem est, Religionisque institutum, malum esse probare contendunt 8 Verum a pueris ita omnes docemur, ut Catechumeni olim fidei, legisque dogmata , priusquam Baptismi initiarentur ii
Sacramento, ut quae agenda, aut vitanda essent omni aetate, atque negotio pr
be scirent: idemque per Ecclesiae Ministros singulis festis diebus audiunt Fideles, vel domi Parentum Filii, vel in Gymnasiis
Magistrorum ope, atque hortatu. Qilare importune id fieri omnino videtur, nisii graviora sint aeque alia, quae ab oratore tractantur: ideoque sane arguendum censeo quemdam ex Concionatoribus nostris, qui cum primum de Sacrorum veneratione Templorum genetice quaedam posuisset , hisque tamquam praecipuis Altissimi Domibus omnem conserendum esse religionis cultum; eos totidem inde insectari objumgationibus caepit, qui in iis, quae saecularia
29쪽
tia sunt, quam quae Spiritualia , & Sancta, mente revolvunt; qui liberis oculis non sacris Mysteriis, sed alienis quibusque
rebus animo incumbunt , qui de eorum agitandis quaestionibus forenses consulunt Patronos, vel domestica tractant; intolerabilem denique mulierum inverecundiam, qua in se ipsas omnium oculos, cogitationesque convertunt. Recte quidem, cum
res quaelibet communium argumentorum
ope probata sit, a thesi ad hypothesim transitum fieri & Rhetores docent; nihilominus non Oratoris, sed Sophistarum sequimur munus, cum ita a majori veluti propositione, ad minorem argumenta du .cuntur, Theologicas vel affectando doctrinas, quae ad Cathedram magis, quam i)ad suggestum pertineant, parumque, aut nihil ad Populi captum : proindeque a vulgari sermone quam longe sint, nemo est, qui plane non videat, Quapropter cum in hujusmodi cognitionis genere, ut Tullii utar sententiis et in quo quid sit id, de quo agitur,quaeratur, duo sint item genera , quorum in altero disputandum est an aliud , an illud sit, ut pertinacia, perseverantia ; in altero B au-
30쪽
24 autem descriptio generis alicii ius, & quasi imago exprimenda sit, ut qualis sit a- Varus, aut superbus; viderit Concio nator maxime oportet, quid Auditoribus magis expediat: in Deliberativo enim genere, ut optimus quisque facit, cum Ecclesiasticae, tum forensis artis orator, attentis profecto cujusque juris rationibus, atque doctrinis, quibuscum omnia comparanda sunt ;qualis sit alicujus rei vitii, aut virtutis natura, aut partes Vel maxime ostendendae sunt, quod homines ea vix quidem advertant, quam malum esse mala committere , quod raro, aut numquam inficiari qui Dquam audeat: in I rebus enim apertis argumentari tam stultum adeo putabat Quinctilianus, quam in clarissamum solem mortale lumen inferre. Nam praeter id, quod dum aliam plures sequuntur disserendi methodum, illustrandis doctrinis magna impeditur orationis pars, quae raedium auditoribus affert ; minus quidem relinquitur loci ad arguendos impiorum mores, eaque explicanda, quae de Finitae cujusque quaestionis, seu causae statu, partibus, atque magnitudine rei agenda plenissime sunt, quaeque sa) ex rerum compleXudi
