장음표시 사용
41쪽
laudem, expetiturque Vehementer in singulis Dei Verbi Μinistris. Ita quidem Tullius in Catilinam , cum Romae consulem ageret : toto enim inspectante Senatu, ipsoque audiente adversario, nefariam illius conjurationem ostendit, proscriptiones, incendia, Patrum, atque Reipublicae clades; tantumque in dicendo profecit, apertis quidem, prout causa ferebat, non obscuris, elegantioribusque sermocinandi modis; ut solutis hostium machinationibus, conjuratisque cum sociis pulso jam Ca- . tilina, salva consisteret bonorum omnium, atque Reipublicae salus. Iamque Philosophia, rerumque usu docemur, I) motus animorum , partim
magnitudine rerum, partim earumdem praesentia, vel descriptione maxime concitari ; idque omnigena quidem, tum Verborum, cum sententiarum amplificatione : id enim, aiebat Tullius, a) desideratur in omnibus, ad fidem faciendam, vel eum explanamus aliquid , vel cum conci- tamus. Sed in hoc, quod posterius dixi, amplificatio potest plurimum, eaque unatius Oratoris est, & propria maXime. Qua-C a Pro-
42쪽
propter, cum ad hoc perficiendum interiori careant igne e nostris quidam Oratores, non divino solum, sed naturali etiam ad proximorum salutem, recteque vivendi honestatem, ut illi vel in principiis dicendi frigeant opus est: ut acurata enim, ut miranda, ut instructa, ut elegantia, ut plena, ut longe conquisita sitnt exordia magis ipsi student, quam, ut in iis statim necesse est, commovendi vim aliquam habeant. Frigent rerum amplificatione, ea, sicuti jam exposuimus, inverso ordine, nec satis quidem tractantes; ut nihil, aut vix incitentur auditorum animi. Frigent denique cum ad perorandum pervenerint; quibus enim, veluti sanguis in corporibus, defuit istiusmodi virtus, audientesque nullibi ante astecerant, eodem plane sensu desinat oportebit oratio ; vel sit quid mirum forte attulerit, id citius ex animo , auribusque praetervolet. Recte ergo, sapienterque monuerat S. Hieronymus: I) Docente te in Ecclassia non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum laudes tuae sint. Prae iis enim, quae in foro agitatur quaestiones, longius in sacris & principia , & caeterae partes orationis habere hanc
43쪽
hanc vim magnopere debent, ut ad e rum mentes, apud quos agitur, movendas permanere possint I). Sed maxime pro prius est locus in exordiendo, & in pero rando. Libeat animo parumper expende re vel David psallentem, vel Paulum d centem , vel Ioannem Dei amorem sua dentem, quo impetu, qua virtute, quan ta suavitate, quo studio legentes incendunt cum id plane sit Apostolice loqui,non ut falso vulgus interpretatur , incultu , simplicique sermone. Nostri autem Concionatores in ea quidem Stoicorum sententia esse videntur, male nos uti posse animorum motibus, quique illos in judicum, seu auditorum mentibus concitant, scelus eos nefarium facere. I) Verum quid haec duo proserunt homini, qui & confitetur u rum esse quod dicitur , & collaudat ossicium P. . . frustra persuadetur verum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse,quo discitur, si1 non ita dicitur ut agatur. His vero expensis, facile quidem intelligi potest, cur, dum caeterae Omne, scientiae, natura praecipue duce, eo usque per- Venerint , ut his nihil ferme addere liceat; sola Ecclesiasticorum hominum eloquen
44쪽
tia non eamdem sibi peperit laudem, imperfectusque hujus liberalissimae artis usus plerumque supersiit; tum inani quidem ,
quam afferunt, verborum pompa, Cbscurisque sententiis; tum humiliori dicendi genere ; tum rectae dispositionis , ornatus , varieque loquendi defectu; tum vehementer denique,ad animorum motus,concipiendi, exprimendique ratione. Et licet in carteris rebus exequendis non mediocrium tantummodo, sed & maximarum artium studiis optimi multi habeantur; plures etiam, excellentesque Oratores proserri pos' ' int supra Ecclesiasticos viros, vel in Reipublicie recte, sapienterque regendae concionibus, vel pro Clientum defensione , atque incolumitate, vel denique pro hi manarum Legum observantia, coram Principibus , Judicibusque mirifice dicentes; ut, sicut de praeclarissimis exercituum Ducibus historia narratur, neque propim reSattingere possent, nec luculentius, aptioribusque verbis ab iis explicari, neque pro eorum dignitate, graviora expeti, atque politiora.
45쪽
esse debeat Orator, c ' quis bujus
CAPUΥ Ι. Aud parum esse momenti in dicendo rectum sequi naturae institutum, fateor ego quidem,magisque aliorum in hac arte e rores expendi, quam singulas ipsiusmet naturae persequi leges posse, easque probe explicare : divina enim quaedam res est istiusmodi in homine facultas, qua ille hominis vim quodammodo excedens, Deo quam
46쪽
maxime appropinquare videtur. 1 Quid
namque esse potest, vel tam. admirabile, quam ex infinita hominum multitudine illum existere unum , qui id, quod omnibus natura sit datum vel solus , vel cum paucis facere possit P aut jucundum cogni- tu, atque auditu, quam sapientibus sententiis, gravissimisque verbis ornata oratio,& perpolita Z aut tam potens, tamque magnificum, quam populi motus, judicum religiones, senatus gravitatem ut Cicero aiebat) unius oratione converti ΘNonne praestantissimum divinae Sapientiae Donum, ut quae olim cum multifariam, multisque modis loquuta sit in Prophetis, novismi meque in Dei Filio, eadem aliquando in ore sit
nostrorum in Ecclesia Concio natorum, ut Fideles perpetuo eodem pascantur Dei Uembo,salutisque praecptis 8 At inde perspicuum
maxime est, ut is sit oporteat Christianus Orator, quem clarissimi Rhetoricae artis Institutores scientiis omnibus instructum esse volebant. Tullius sa) enim eum soluin modo oratorem plenum, atque perfectum esse, qui de omnibus rebus posset varie, copioseque dicere; nobisque eadem subest omnino, potiorisque muneris ratio, sine
1 De Orat. lib. r. n. 8. r ibulam.
47쪽
qIsine diligentisfirma pervestigatione omnium rerum , quae de naturis humani generis, ac moribus a Philosophis explicantur admoveri orationem minime posse ad sensus Mnimorum, atque motus inflammandos ,
vel extinguendos; i) haecque semper fuisse, quemadmodum juncta natura , sic OLficio quasi copulata, ut iidem sapientes, atque eloquentes haberentur . Quidquid ergo in philosophicis Scholis quotidie traditur de divinis, humanisque rebus, de caelestibus, caeterisque physicis notionibus, nec Oratorem nostrum fugere quidem debet; nec quidquid Sacris continetur Scripturarum voluminibus, ut Dei attributa, divinaeque Legis rationem intelligat; quidquid Sacrarum rerum hystoria, vel Ecclesiae docemur temporibus; Tlaeologicisque demum institutis, quibus Ecclesiae, atque Sanctorum Patrum doctrinis imbuitur anumus : iisque & historicam adde omniums, culorum cognitionem,quibus caeterarum Gentium religio, qui mores fuerint ediscimus, quibusque jam nunc diversa a nobis
ratione, toto terrarum Orbe regantur ;graphicam denique omnium regionem , Populorumque notitiam , quibus puero
48쪽
42rum veluti conditione bxuti, patriae, aetatisque nostrae finibus aliquando excedimus. His utique pulcherrimis, utilissimisque Scientiis si, ad illius persectionem quod reliquum est , resertus orator; si Dei Spiritu repletus, qui oratio ne, rerumque divinarum contemplatione attrahitur; si eximia animi praestantia, eti robore; si dulcissima facultate dicendi comendetur sit
jucundum omnibus vultum praeseserat; si demum omni ornatus virtute populo se thaudiendum exhibeat , vere sapientiS nomen jure sibi adeptus fuerit; minimeque dubitandum erit, quin & magnos allaturus sit hujusmodi eloquentiae fructus. Verum praeclaro etiam mentis consilio ut plurimum valeat, frustra hic subiiciendum existimo ; cum eloquentia ipsa de summis una virtutibus sit; illud inquam judicium,& ratio quaedam alte petita, quae Omnia perpendens, & comparans, eligat alia, alia reiiciat, disponat; ut prudenter, &composite, & ornate dicat quibus cum agenda res est; I qui audiant, frequentes, an pauci, an singuli; tempus gaudii, an luctus, pacis, an tribulationis, festinationis, an otii: omni enim in re posse, quod
49쪽
decet facere, artis, & naturae est; scire a tem quid, quandoque deceat, prudentiae. Huic ergo aliquam & nos facem submittere audemus, boni cujusquam amore, non praesumptionis loco iis profecto om- missis, plurimisque artis doctrinis , quae innumeris propemodum habentur libris. Quid enim utilitatis ea omnia afferant , post emensum longioris etiam temporis studium Z ut iure quidem Rhetores pulsi Roma fuerint Tullii censoris edicto, uta pote quia praeter hanc exercitationem lin guae, nihil esset doctrina , aut humanitate dignum aliqua scientia: nam quae o servanda jubentur Discipuli, quaeque bre vi admodum studii curriculo percipi ab iis
possunt, ut optimorum tantum Auctorum dicendi praestantia agnoscatur, eamque imitemur , conferre magis, non ad eloquentiam discendam, atque exercendam mehercule valent. Aliam ergo aggredimur Viam eos allocuturi, qui omnia , quibus constat hujusmodi ars, praecepta jamdiu didicerint, & quomodo in hoc, quod Anaximenes etiam Concionale genus vocabat, iis utendum sit, agere tantum maluimuS. Quare, ut cujusque fere est optimi Artificis, ad U. nos item Capita revocanda Omnia a
50쪽
nia, cum Tullio, atque concludenda ce fuimus, quae praeclarissimae Eloquentiae usum spectant: reperire primum, quod dicat orator i); deinde inventa non solum
ordinare, sed etiam momento quodam, atque judicio dispensare, atque componere; tum ea denique vestire, atque Ornare Oratione ; post memoria sepire; ad extremum agere cum dignitate, & venustate: ea quidem componendi usus diserentia , quam hic tradere in oratoris comodum in animo est, caeterisque prae Ecclesiasticis
etiam Rhetoricae libris , abstractioris illi utique, alteriusque qui a nostro, methodi
sunt, ut quae prima erunt, brevi sane negotio , comparari ab eo possint; vulgari scilicet naturae ductu simul, ac praestantiori artis ingenio, atque doctrinae. Nam si animi, atque ingenii celeres quidam motus in illo estis debent, qui ad excogitandum acuti, & ad explicandum, ornandumque lint uberes, & ad memoriam firmi, atque diuturni; vix in hac quidem re aliquem ex iis facessere oportet; cumque subitam haberi posse concionem probaret Cicero, ultro etiam amrmavit, ut qui scribendi consuetudine ad dicendum venerit, hanc