Marci Pezzii Veronensis presbyteri in ecclesiasticum oratorem novissimarum animadversionum libri duo

발행: 1763년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

plexu, persona: lim, temporum, caeterOrumque tradi aut ur ) . Verum id aliquando opus sit; i ) fortasse enim rebus ipsis

jam cognitis commovebuntur, ut eos non oporteat majoribus eloquentiae viribus jam moveri. Equidem, quamvis alterius etiam

status, & generis causas egissent magniGraeciae Oratores, ipseque Romae Tullius; id eos tamen usurpatse perspicuum habemus, ut non ipsam tantum rem , sed quae ad hominem spectant, ut ajum , quemadmodum &in Scripturis Sanctis, nec non Ecclesiae Patribus, prae oculis jugiter habuerint, diligenterque explicarint. Si enim orator Poetae in multis a) ornandi generibus socius eli, ac pene par, quae descriptiora ibus maxime praestant; quidni ex dictorum utique complexu probare, explanareque omnia, quod Illustratio, seu Evidentia appellatur; cum ex iis, quae doctrinarum sunt, auctoritatibus, atque exemplis λPraeterea numquid eo fere modo ista

tractanda sunt 8 Non probo illos ita

Ludovicus Granata, ) qui unam dumta-Xat concionandi formam sequuntur,&quod

semel faciunt, semper faciendum esse d

32쪽

cernunt. Id enim solutam, atque nativam concionem minime decet, qua libere omnia, varieque dicenda sunt; cumque Oratores, isti Scholasticorum regulis de christiana Philosophia cum plebe ita pertractant, i ) vitium quidem vel maximum est sicuti in foro causarum actoris)a vulgari genere Orationis, atque consuetudine communis sensus abhorrere . Sin minus Vero a populo, ad rerum quod attinet honestatem, atque utilitatem, intelligitur; et differenda sunt haec,&secundum communes magis intellectus loquendum est: ut omni utamur eloquentia ad g) commovendos auditorum animos, non quid

agendum sit, ut sciant, sed ut agant quod agendum esse jam sciunt. Clama sita Is iam Dominus jussit) ne cesses, quasit tuba

exaltata vocem tuam,& annuntia populo

meo scelera eorum, & domui Iacob peccata eorum q): quod & caeteri omnes Prophetae, atque Apostoli saepe ex uti dii, gentissime sunt . Hoc enim ex ipso intelligitur Ecclesiastici oratoris munere vitia annunciandi, atque Virtutes quae quidem expressa similitudine, ac veluti egregia quadam

33쪽

27dam pictura, vividis morum coloribus gnificari maxime oportet: I summa enim eloquentia est amplificare rem. Ornando .... id desideratur ad fidem faciendam .... vel cum explanamus aliquid. et

Qui ergo dicit cum docere vult, quamdiu non intelligitur, nondum se existimet dixisse quod vult illi, quem docere vult . Lege, queso vel Magni Basilii sermones, aut multiplices Divi Chrysostomi ad Amtiochenum populum orationes , tam v rie, ornateque expositas; quot enim in iulis dicenda ediscimus,quae pravas multasque respiciunt animorum affectiones , matbtiam, calliditatem, imprudentiam, temeritatem, plurimosque opinanodi errores ZNonne denique ex his eloquentiae sontibus veterum Greciae oratorum Conciones, ac Romanorum simul deductae fuere, tum quae in recentioribus leguntur, optimisque Historicorum libris λ 3) In id ergo maxime nitendum, cum 4 ea sit orationis

para, quae rem constituit ante oculos: id enim maxime attingit sensus; sed caeteritamen, & maxime mens ipsa movetur.

Ideoque & Reipublicae ipsi oratores eOrum

34쪽

28rum omnium rationem periti esse debebant ), i)quae de naturis humani generis,

ac moribus a Philosophis explicantur: quin imo prae caeteris omnibus, quod ad morum pertinet scientiam, semper Oratoris fuit , ut nisi tenebimus, nihil Oratori, in quo magnus sit, relinquamuS.esbam utili careant conciones varietatis benescio. C A P u T I U. Ex iis autem, quae diximus satis clarum est , nullum esse posse Varietatis genus , quo in dicendo uti maxime refer t: nam quod Ecclesiastici illi Viri suo quiseque caeperunt instituto, idem, ut hucusque retulimus, sere omnes sequuntur. Μagnum certe eloquentiae istiusmodi vitium;

nam cum dictio a) prolixa est in uno

genere, minus quidem auditorem detinet cum vero sit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius eat, decentius procedit ratio ... quibus non sinuntur in eorum, qui audiunt, frigescere, vel tepescere sensibus.

Hujusmodi autem 3 tractatio varia esse

debet,

35쪽

29 debet, ne. aut cognoscat artem, qui audit, aut defatigetur similitudinis satietate. Iam ad Infimum quod pertinet, atque Sublime orationis genus, utrumque. dicenti opus maxime est; i) nam interpositis, quae idicenda sunt, submitas , bene reditur ad ea, quae Oportet granditer dicere , ut dictionis impetus, ut maris aestuS, alternet. Numquid enim, quod in sensibus quotidie experimur, idem prorsus animorum fastidium haud pariet oratio Z in qua, sa) ut ex

poetis, vel Oratoribus coniicere possiimus, jam patet concionem distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis clara sit. coloribus picta, vel poesis, vel Oratio, non posse in delech atione esse diuturnam. Qu propter unumquodque ex recensitis generibus audientium animos offendat necesse est , nedum illis aliquandiu placeat ; non primum quidem, quod totum in voluptate positum est; non secundum, quod in ornaxe expositum, ubique statim languescit; non tertium denique, quod disputationis DOmen potius obtineat, quam Oratori

conveniat.

Haud ita quidem in eorum concionia.

36쪽

gobus , suum quisquis sequutus naturae imgenium , Demosthenes, Tullius; nec in e rum poesibus, Homerus; Virgilius, Theocritus; nec in suis pariter libris, Chrysostomus, caeterique Patres mirum est nim quam avide in iis percipiendis. detineatur legentis animus, cum semel eorum

scripta vix praegustata fuerint. Nam quid prohibemur, I)si magna sunt ea Omnia, quae: dicimus. novas inire philosophandi vias atque lalia; excogitare argumenta λnum quid nobis ad amplismimam dicendi rationem deest eadem cum singuli argumenti natura, tum ipsiusmet mentis ratiocinandi facultas Etenim cum ea Omnia, et quae ars consumarit, a natura initia duxissent; omnibusque artis praeceptis imbutus sit orator noster, totque instrusius

jam Disciplinis; nihil illi facilius, ut iis,

qui praecessserunt , par exibeat ingenium. Quod enim primum est, e Sanctarum certe Scripturarum thesauro praeclaras ediscere erit, atque divinar penitus Philosophiae sententias, ex Sapientialibus maxime Salomonis libris, Evangelicisque lectionibus: sapienter enim omnia dicit homo, tanto magis, vel inus, quanto in Scripturis

37쪽

Sanctis magis, minusve prosecerit. Praeterea si quos commemorati sumus, Auctorum, Sanctorumque Patrum,caeterorumque optimorum scripta manu diligenter teras nostris autem temporibus, maxime efflorescente Italica lingua, Ioannis Casa ad Carolum V. divinam prope orationem; easque Etruscos inter Auctores, quae scelectissimae habentur, atque Venetiis editae nuper fuere , 1 donec illorum ingenium, dc artem, omnemque eloquentiam sis plane assequutus.

Nam qui ut S. Augustini utar verbis) et) non solum sapienter, verum etiam

eloquenter dicere vult, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos, vel audiendos, & exercit tione imitandos eum mitto libentius , quam magistris artis Rethoricae vacare praecipuo . Ex his principuum eruitur in commovendis animis impedimeutum. CAPUT RAT quis non videat ex hoc capite maximum oriri pro auditorum comi

38쪽

motione impedimentum, in qua omnem Oratoris vim, atque victoriam sitam esse novimus Τ Nihil enim tam proprinm, atque utilius esse potest, quam cum alicujus rei veritas a nobis clare percepta fuerit, ex omnibus, que in ea continentur rationeS, concionem statim instruere, cum sponte omnia, singula maxime Occurrant, ac totidem veluti ex uno fonte rivuli, pulcherrimae quidem sententiae, verborumque delectus. Hinc fervens adeo,& gravis in dicendo Demosthenes, quia non futilibus rerum argumentis, sed patriae, ac civium suorum bono excitatus, nec non agendarum rerum magnitudine, ita in eorum assiciebatur comodum, gloriae amplitudinem, atque felicitatem, ut inde potissimum maximae laudis, ac omnium oratorum principis consequutus sit. Eadem omnino esto Ecclesiasticis Concio natoribus ratio: si ad supernum enim desiderium inflammare auditoreS nequeunt

quae frigido corde proferuntur: et) & ut

primum valeant apud nos, quae valere volumus , assiciamurque antequam assicere conemur. Nam fieri numqam potest, ut

doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat ,

39쪽

ut pertimescat aliquid, ut ad fletum mi sericordiamque deducatur, i) nisi omnes

ii motus, quos orator adhibere volet judici, in ipso oratore impressi, atque inusti esse se videantur. Cur autem est, ut tam frigide loquantur Concionatores nostri J id profecto, quod pauci sint, quos Prophetarum more laesi Numinis Zelus, animarum perditio comedat, quique eorum lacrymis expetant populorum scelera deflere. Ut ea enim sponte fluant, quibus concionis idea instituatur, sedato animo excipiunt, dicendique argumenta illaque plerumque ab editis oratorum libris, tamquam ex a liorum officinis merces , magna ex parte transferre minime dubitant : sicque non suis quisque rationibus, sed aliorum verbis, atque sententiis ad plebem loquuturi accedunt; interim memoriae fidei potius,

quam auditorum utilitati incumbentes. Multa ab iis quidem in eorum addu- .cuntur concionibus, quae si recte exposita essent, non mediocriter commovere animos possent. Magna enim ille quoque dicebat , qui Invidiam affirmabat vitium esse ei charitati praecipue oppositum, cum ex eo odio habeantur, quae in proximi bonum C a Deo

40쪽

a Deo conseruntur, parvi licet sint illa momenti: vitium quidem dupliciter malum, quia simulata studii specie, atque virtutis induitur, ut noceat; in homine item crudeliter magis, quam in feris unquams Eviens, quin ulla sanguini, hospitalitati, digni laeti, atque beneficiorum utilitati ra

tio ullo modo habeatur. Magna, inquam, haec Omnia, maximeque observanda. At

cum singula cursim omnino ille perstrinxerit, brevibusque illustrata Scripturarum exemplis, minime quidem cum iis conserenda erant, quae Divus Basilius de Invidia praeclare sermocinando disseruit, mirifice omnia augendo , popularique doctrina, atque dicendi modo. Ea ergo &Concionatori nostro, ad magnam affectuum commotionem, in illis omnibus,cum invidentis nequitiam, illataque damna, aperienda plane erant, tum doemoniacas fraudes, Omnemque nocendi artem prorsus detegere, graphiceque describere oportebat: haec enim omnia, si1 recte attendantur , in magno quolibet argumento ultro exequi solent commoti animi aD--

eius, hancque & magni I) homines tribuunt Chrysostomo summam , divinamque

SEARCH

MENU NAVIGATION