Marci Pezzii Veronensis presbyteri in ecclesiasticum oratorem novissimarum animadversionum libri duo

발행: 1763년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

re. Huic primas Demosthenes dedit, secundas , & tertias; ipsoque Demostheni ob id

aeschines item palmam concessit; neque enim tam refert qualia sint , quae intra nos ipsos composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque movetur, ut audit loquentem. Iam scimus quod Lystris, praeter restitutam claudo cuiquam sanitatem, Paulus I) & Barnabas Diis quam simillimi habiti fuerint, Mercurio quidem

Paulus, quoniam ipse dux erat verbi iiDque) Iovis sacerdos, cum populis tauros,& coronas sacrificare volebat. Divum etiam Basilium , qui Magnus & eloquentiae laude fuit, Erasmus summopere admiratus est, eo vel maxime, quod simplicem quamdam, nativamque dicendi facultatem, pari cum suavitate, nec non majestate conjugere visus esset, totiusque corporis elegantiam , quae eousque legentibus placeat , vel cum Auditoribus ipsis eorum vitia vehementius persequitur. Undenam

aureum, divinumque nomen a ) sine labe sortitus est Chrysostomus , quam quia in summa eloquentia , summam habeat gratiam , Venustatemque dicendi 8 Unde Zenonis similiter Sanctissimi Veronae D

82쪽

76 piscopi, qui tam mite habuit ingenium,& vehemens , tanta erat sermonis suavitas, ut omnes , qui illum adibant, divinum quiddam in eo suspicerent, & quodamm .do Deum in homine venerarentur λ Illos ergo omnium Concionatorum Principes tum denique imitari facile possumus, sit id, quod maxime commendat Fabius, in acti ne praesertim spectetur decorum : est enim latens quaedam in hoc ratio, & inne-narabilis, &, ut vere dictum est, caput est r) artis decere quod facias. Sicut enim si funebres sint conciones, aut consolati nis, tristes & submissae esse debent; in S Natu conservanda auctoritas, in privatiS. modus, & apud Populum dignitas; ita in laudationibus, gratiarum actione, exortatione, similibusque laeta, & magnifica, &sublimis est actio. Deinde vero si iis, quibus

incitantur animi, ipseque orator incitatus antea fuerat, motibus obsequi curemus; nam affectus omnes languescere necesse est, nisi voce, Vultu, totius prope habitu corporis inardescant . Quantum enim in actione insit Concionatoris virium, ex ea intelligi potest subita omnium admiratione,cum Hschines Rhodiis exul, suavissima, ac ma-

83쪽

ma 1) legisset voce, quae a Demosthene pro

Ctesiphonte dicta fuerat , egregiam Orati nem ; quid enim inquit, magis admiraremini, si illum audissetis, cum actore mutato , tantum moveat oratio P Qui vero praeclarum illud naturae munus assequutus fuit, ut ex tempore quaecumque dicere possit, commonendus maxime erit, ut liberiori quodam modo, ac mentis impetu regantur potius , quae ipsit dicenda sunt, eoque Verborum, ac sententiarum stylo , quem ab eximiis tantum linguaeCultoribus, atque a Magistris praecipuum sibi, nativumque quodammodo adsciverit: si enim plus aequo sese ad orationem sollicitius comparare studuerit, & perturbantur facilius animi cogitationes ,& imminuitur antea conceptus spirituum fervor, & ingenita retardatur fa

cundia.

Cum autem omnes ipsusmet animi motus, g)suam quamdam naturam habeant, Vultum, ac sonum, &gestum utar enim Tullianis praeceptis ) , cumque Voces Primum, ut in fidibus chordae, ad quemquam tactum respondeant, acuta, graVis, cita, tarda, & magna; Iracundia quidem acutum sibi genus sumere, incitatum, crebro

84쪽

incidens, intermissumque solet; Miseratio, Smaestitia flexibile, plenum interruptum, flexibili voce ; Metus demissum, & haesitans, abiectum; Vis autem contentum , vehemens, imminens, quadam incitatione gravitatis; Voluptas effusum, lene, tenerum, hilaratum, atque remissum Modestia sine commiseratione, grave quid

quam , & uno similique pressu, eti sono prolatum. Omnes autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem, e& sententiam

non demonstratione I), ut re ipsa factum in re aliqua fuit, sed apta solum significatione declarans. Manus similiter gestu minus arguta, & velox, digitis subsequens Verba , parumque in Exordiis expectans; brachium procerius projectum in contentionibus quidem , contractum vero in remissis, quasi quodam telum orationis; itemque pedis supplosio, sed in contentionibus ipsis, aut incipiendis, aut finiendis . oculorum magna sit quoque moderatio , qui toto praecipue dominantur ore, & vultu;

oculi enim sunt etiam, quorum tum intensione, tum remissione, tum conlectu, tum

humilitate motus animi significamus apte

85쪽

cum genere ipso orationis. Ad vocis denique usum quod est, ut eam plane obtineamus, nihil est oratori utilius, quam crebra mutatio, nihil perniciosius, quam effusa, contentior; ejus enim varietas, perque Omnes Vocis sonos , cursus & se tuebitur, & actioni afferet suavitatem. En igitur quam probe , & Musicen d ceri prius voluerat Qui nctilianus, qui Oratoris arte instrui cupiebat. Cum enim dinplices habeat numeros musicae facultaS, vo

cibus quidem, eti corpore; haec omnia illi

necessaria esse putabat magnus ille Rh tor, ad gestum unum, alterum ad colloca tionem verborum, tertium ad flexum vocis; plurimumque valere, ut ad sonus, cantusque concentum, tum ad movendos, tum ad leniendos animos. Porro animadvertere id opus maxime est, quod cum & ipse commotus orator, gestum ita composuerit, Vocemque modulatus fuerit ad summum usque motionis , cum sui, tum Auditorum affectum, haud longius in his immorandum erit; cito enim lacrymae arescunt; ideoque affemini frigescere minime patiamur, cumq. eousque duxerimuS, relinquamus , alioque transitus fiat. Verunta

i Lib. I. c. 6.

86쪽

men haec omnia. ut in pronunciatione optima sint, divinos plane Viros, Prophetas nempe , Apostolos, nec non Ecclesiae Patres prae oculis habeat orator, quorum in exponendo Dei Verbo munere fungitur; vultus gravitatem, totiusque corporis modestiam, dicendi vim, animarum Zelum, divinam legationem imitetur. Siquidem &scire interest , maximeque observandum quales ipsi quoque Oratores sint, qua aetate Presbyteri, quo honore , qua dignitate , atque auctoritate debeant videri. Ita quidem fiet, ut ea, quae utiliter invenerint, sapienter disposuerint, ornaverint, perfecerint, jucunda, dignaque Pronunciatione tandem adimpleant. iasis ua optimorum Auctorum lectio

commendatur.

CADuT VIII. UNum est, quod maxime commonen dum censuimus, ut optime dicendi facultas comparari ab Oratoribus pomit, Imitatio nempe, sive in legendis , qui in hac prope divina arte excelluerunt, sive in exercendis, quae ab iis ediscere aliquando

87쪽

fuerit; nam in omnibus sere minus valent praecepta, quam experientia; nihilque rerum ipsa natura voluit magnum cito emci, proposuitque pulcherrimo cuique Op

ri dissicultatem, ait Quinctilianus, ut plus

esset crediderim ego ) jucunditatis in iis ,

quae a propriis gignuntur viribus, industria, atquae labore, quam quae aliorum v luti dono adipisci videntur. Omnis ergo vel ipsa in primis loquendi elegantia,quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus , & Poetis; quorum sermone assuefacti qui fuerint, ne cupientes quidem poterunt loqui, nisi illum, quo liti loquuti olim fuere. A Poetis primum initium sumamus, qui omnium vetustiores fere habiti sunt; est nim finitimus oratori poeta, numeris adstrictior paulo, verborum autem licentia i liberior, multis vero ornandi generibus socius, ac pene par. Homerus quidem omnium princeps; ille enim omnibus eloquentiae partibus exemplum , & initium dedit. Hunc nemo in magnis sublimitate, in parvis a) proprietate superavit. Idem laetus, ac pressus, jucunduS, ac gravis tum copia, tum brevitate mirabilis; nec poe t

88쪽

82tica solum , sed oratoria virtute eminentissimus. Affectus quidem vel illos mites,

vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Apud Latinos vero, alter veluti Homerus, Virgilius habetur, nisi mrte & graviori etiam ornatus, atque illustriori dicendi genere, eminetq; in omnibus eloquentiae laudibus; quem ex Italicae linguae vernaculis quidem Poetis, Torquatus Tassus quammaxime imitatus est . Inter oratores vel unus Graecorum Demosthenes nominandus venit, ac sua ipse eloquentia orandi pene lex fuit; tanta in eo vis, tam densa omnia , ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desiit in eo , nec quod redundet invenias. Quantus deinde in dicendo Cicero estὶ tam magnus ille quidem, ut Demosthenis vim essinxisse dixeris, copiam Platonis, jucunditatem Isocratis, potioremque idcirco Graecorum facultatem Romam intulerit. Nam quis docere diligentius, movere vehementius p test y cui tanta umquam jucunditas affuit Iam in omnibus, quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec adu

89쪽

eati studium, sed testis, aut judicis afferet fidem. Cum interim haec omnia fluunt iulaborata, S illa, qua nihil pulchius audire

est, oratio, praesesert tamen felicissime facultatem.Huic Oratoriae artis plene similem addito, Torquati aevo, Joannem Casa, qui triplici dicendi genere praesertim excelluit. Ad Historicos transitus fiat namque in his conciones, ac sententiae plerumque sua- dendi, ac dessuadendi funguntur osticio )praeteream siquidem, quae in rebus exp nendis laus cuique est, quequae oratori L nesse item quandoque opus est, densus nempe, & brevis, &semper initans sibi Thmcidides; dulcis, & candidus, & effusus Herodotus; ille concitatis, hic remissis affectibus melior ; ille etiam , quod nostrum

maxime est, concionibus, ac sermonibus vi omni, hic voluptate praestari sibi videntur. Verum Herodoto aequari T. Livium quis nesciat, cum in narrando mirae iucundit tis, clarissimique candoris, tum in concio nibus supra quam ennarrari potest, eloquentia λ Cai1 vero Caesaris tanta vis, id acumen, & concitatio concionibus inest, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit appareat. Quibuscum quoinam similiter

conserendi eximiae istius modi artis Viri,

quin

90쪽

quorum sententiae recentioribus habentur littoriis , Italiae, Galliarum, Germaniae, cae

terorumque Europae Regncrum 8 des ex A gusto,sapientissimoque Uencloium Patrum ordine, extempore etiam mira quidem Doctrinae, atque facundiae laude Dicentium ;vel ex gravissimis aliorum Principum As Ocatis, Legatisque, quorum acta quotidie leguntur λ His in prophanis Auctoribus probe expensis, primo quodam hujus Disciplinae gradu, meliora utique, ac sapientiori eloquentiae facultate inspici, admirarique possunt in divinis Scripturarum libris, tum quasdam praesertim Sanctorum Hominum allocutiones,& preces, in Pentateuci, Judicum, Regum , aliorumque Historicorum, praeter admirabilem Historiae quidem stylum; tum in Salomonis concionibus, atque institutionibus; Propheticis, Evangelicis, nec non Apostolorum Litteris. E coelo nim immissum sapientissimum istud dicendi genus, cuncta humanae artis praecepta, inaudita quidem excellit, ineffabilique docendi, delectandi, movendique ratione, cum iis comparata, quae in superioribus exposita nunc usque fuere. Huic demum proxime accedunt excellentiora Sanctorum Patrum

scripta, singulari, divinaque facundia exarata

SEARCH

MENU NAVIGATION