장음표시 사용
71쪽
verborum solummodo, sed orationis etiant, curn in eorum usu aliquanto immoratur; ut enim docendi vim habent, leporem alias habere etiam possunt, ad magnam animorum voluptatem . Quid namque & Moy sis, quae in Exodi, ac Deuteronomii libris
referuntur, eloquentissima omnium veteris Testamenti Cantica λ quid laudati Job Sermones P vel jucundissima Sponsam inter, & Sponsum Canticorum colloquia ZQuid apud ipsum Bembum Heremitae cujusdam Viri sapienti 1lime de Amore Divino exposita oratio I)Prae illis tamen nihil praeclarius asterre in concionibus potest orator, quam si quod in Chrysostomi
laudem maxime adducitur, omniumque Ecclesiae Patrum, oratio omnis divinis Scripturarum verbis, sententiisque frequenter ornetur. Quid enim vel auribus jucundius aeternae Sapientiae dictis, vel animae dulcius his super mel, & favum exquisitis omniueloquiis P vel ad cordis usque inreriora , quae spiritu comedantur, suavius pertim gere usquam poterit ZAt sicuti rerum omnium Varietas, quae universo, quem oculis cernimus, orbi tantam infert ordinis pulchritudinem ; ita, E Ora- si Ami. I f
72쪽
oratores nostri variam quoque dicendi rationem , ut adhibeant saepe meminerint, propositumque concionis argumentum interdum vel ex iisdem locis concludere, relinquere alias, alioque transire; i ) Ω-pe non proponere, ac ratione ipsa afferenda, quid proponendum fuerit declarare ; nec iisdem in Confirmatione locis semper expositis; eorumdemque verborum sonitu , numero, inducta varietate nec eadem Confutationis ratio uno , alterove capite adjecta; nec unus disputandi modus; neque idem Schematum usus, vel dicendi stylus; vocis denique nec idem so-Nus, quo nihil magis taedium Audientibus affert. Ηancque eloquentiae, Tullio ipsi probatam varietatem, recentioribus
que et ) Italicae linguae Magistris , cum
sermocinandi naturae magis conveniat, liberioremque praestet homini facultatem ;illi solummodo audeant, credo ego reprehendere, qui Scholasticorum potius regulis , rejectaque differendi methodo delecta tur, quam nativa Logicae facundia, nec non Rhetoricorum arte, quibus & magni Viri vel in philosophicis rebus usi maxime sunt. Eos igitur imitari curent quam diligentissime
73쪽
me, qui cantum certis modis, ac numeris sapienter inflectunt: ii enim r )aliquid in primis submittunt, modus deinde augetur, extenuatur , inflatur, variatur, distinguitur; cumque ea in Oratione tacita quaedam exclamatio excitata fuerit, illa quoque indicendo admiratio, ac summa laus umbram quodammodo habeat, & recessum, quo id magis, quod illuminatum erit, extare, atque eminere videatur. Cumque id ex triplici dicendi stylo confici maxime pollit, humili, mediocri, sublimi; ex omnibus quidem D. Pauli Epistolis, una cum Job satis numquam laudandis allocutionibus, vel disputationibus, clarissima omnimodae eloquentiae exempla percipere cuique licebit. is in affectibus modus esse debent. C A F u T VLSI quis in affectibus magnus esse debet
dicenti usus, is certe in Deliberativi generis oratione; tota enim in commovendis animis concio esse debet, ut in amplectendo gravissimae rei consilio impellantur maxime Auditores. Iam in docendo quae dignitas servanda sit, satis diximus supe-E a riO-
74쪽
riori capite ; idque unum praecipue in ChrIstiano et am oratore expetitur, quod Rhe-tρr in suis, ut omni bonitate commendetur, non quid mite solum exhibens, sed humanum, dc audientibus amabile, atque j cundum: quod tu in Christo Domino, atque aeterni Patris Sapientia maxime futu rum Isaias aliquando praedixerat; eoque modo non ne a fine usque ad finem attingit illa, fortiter suaviterque cuncta disponens Zdifficile enim dictu elt quantopere conciliet animos hominum comitas , affabilitasque sermonis. Uerum cum in exordiendo ea statim habenda cura sit, ut pro reliqua omni oratione optime disponantur Audientium animi; idque, vel ex intimis causae visceribus, vel a personarum, rei, loci, temporis adductis circumstantiis, vela simplici nudaque rei expositione, vel a coutrariis, vel ab insigni aliqua sententia; gravioribus certe, illustrioribusq; figuris tum verborum, tum, quas hic subiicimu& , sententiarum , a comuni quidem dicendi consuetudine remotis. In argumentis vero exponendis animadvertendum maxime erit, ut quae praecipua esse possctunt, evidentiori quodam loquendi modo, propriisque figuris vi omni,
atque ornatu exhibere nitamur. Totus enim
75쪽
enim desidarabilis erat Canticorum Sponsae Dilectus, nihilque in eo, quod venustum,
optabile praesertim non haberetur; verum tanta oculis ejus suavitas inerat, ut Sponsae ipsius animum advolare statim ad eum facerent ; tanta labiis item dulcedo, ut in favi modum stillantis, verba prosterrent, xumque eam alloquerentur, liquefieri animam sentiebat. Hic porro memoriae sunt repetenda, quae alterius capite libri, de Affectuum comm tione exposuimus, ne quid in primis ommittat Orator, ut vehementi quodam, copiosoque dicendi genere in iis, quae potiora sunt, vel rei Dignitatem, & amplitudinem ostendat, vel Indignitatem gravioribus, splendidisque verbis, aut rerum en numeratione, aut caeterarum comparatione , ita ut animos seriat, permoveat affectus, suique in sententia abripiat. Meminerit etiam oportet, quod maxima concionandi pars admovenda sit ad animroum motus, quos jam mente conceperit Orator, pro ut quisque nascetur, vel denuo excitatus fuerit; nunc
Amoris, vel odii plena oratio verbis, atq; sententiis; nunc Desiderii, aut Irae, Spei, vel Timoris, Gaudii, sive Tristitiae, Admirationis, Commiserationis, aemulationis, Vere-E 3 cum o
76쪽
cundiae, eorumque omnium, quibus incita ri umquam contigerit: adeo veluti spiritum Omnis concionis, atque animum in affect bus esse deprehendimus. Quinctilianus Gnim suimet experimento, ac natura ipsa duce illud acceperat, quod in movendis a
sectibus summa posita esset, ut in primis ipsi moveamur. Nam & luctus, &irae,&indignationis aliquando ridicula fuerit imitatio I), si verba, vultumque tantum,
non etiam animum accomodemus. At quomodo fiat, ut afficiamur per eas quidem, inquit, imagines, quibus rerum absentium
ita repraesentantur animo, ut eos cernere
Oculis,ac praesentes habere videamur.Quodque in somnis, vel cum de praeclaro, aut miserando facinore nobiscum cogitamus, usu venire nonnumquam solet, cur non id
facillimum erit, si gravissima cujusque rei bona, aut in comoda, Voluptatem, aut turpitudinem , laudem, aut infamiam, Praemium, aut paenam, instantemque necessitatem animo serio expendamus, vivideque fingamus8 haecque quisquam bene caeperit, is in affectibus non potentissi1mus erit Z uti sedens Jeremias, stensque vehementer Ierusalem mala, excidiumque, volvebat; & ΜΟΡΩS
77쪽
ses futuras Praevaricantium punitiones antea praevidit; omnesque Prophetae ex eo eistiam nomine dicti, quod utriusque Iudae, atque Israelis Populi mala videntes fuissent. Hincque singularum rerum Illustratio sequetur, quae & Evidentia dicitur, ut Orator non tam dicere videatur, quam ostendere, sicuti in Prophetis ipsis cernere est affectus autem non aliter futurus, quam si rebus iisdem revera interesset. Huic ut satis fiat praeclarissimo oratoris muneri, quaedam subiiciunt Rhetores dice di schemata, quae in optimis quibusque Auctoribus advertere fuit; quae quidem, cum una eademque natura nostris quoque inesese Concionatoribus possint, verendum minime erit, ne sua sponte idem & ipsi perficiant. Ea vero sunt, vel una in re Cominmemoratio, si ve Exornatio, & illustris 1 Explanatio, rerumque, quassi sub aspectum gerantur, Subjectio. Dubitatio item qu modo cum Auditoribus sit Oratori dicendum ; tum duo illa , quae maxime ad mo-Vendum quoque sunt, Similitudo, & Exemplum ; Praeteritio, & Reticentia; urgens quaesitae rei Interrogatio, sibique de eadem aliquando Responsio; Exclamatio, Epipho-E 4 ne
78쪽
72nema, Admiratio, oratoris Deprecatio ;Promissio etiam , Objurgatio; dolensque
imminentium malorum Uaticinium , dc JHinae. His maxime ornatur divinus plane Psalmorum liber, in iis, quae mores praecipue respiciunt, variosque Psallentis affectus, casus, opem, & spem , vel denique impiorum poenas; gemebundi similiter EZechiae Regis canticum; Prophetarum Invectivae; Jeremiae Threni; Apostoli Paoli ad Corinthios Epistolae ; ut alia mittam insignia utriusque Testamenti loca . His quoque N S. Hieronymi in Uigilantium traflatus movent denique, ad lacrymas usque ciendas & S.Cypriani ad Martyres Litterae, ejusque ad populum conciones. Homeru S autem quantus in affectibus, Priami in oratione , Achilem pro Filio rogantis λ Uimgilius item aeneae Matris, cum JoviS opem Filio , Nepoti, Trojanisque imploraret PJure ergo, meritoque arguuntur illi Oratores , qui generice potius , abstractisque i quendi modis , quam ulla morum, sive rei imitatione dicenda exponunt. Sati S minime efficit, neque ut debet, plane dominatur oratio I), si usque ad aures volet, atque sibi judex, de quibus cognoscit, narrari
79쪽
Iri credit, non exprimi, & oculis mentigostendi. Quid enim si nullis admotis imaginibus,de inferorum poenis disserat Orator, deque Beatorum gloria, si quae in Script ris Sanctis reseruntur sententiis, tantummodo proferat, quin ipsis eorumdem figuris verborum sensum tribuat, illustret, exornet languida prorsus erit oratio, nullusique in affectibus ipse erit, qui dicit, quamvis differtissimam habere possit concionem. Ii autem, qui acriter plus aequo declamant, perpetuisque insectationibus suos obruunt Auditorcs, nos cum Fabio, non orationes modo, sed hystorias etiam ut legant homtamur; invenient enim nec in Consiliis Dbrupta initia, & concitatius saepe in judiciis dictum, & verba aptata rebus, in utrO-que genere, & breviores aliquando causorum orationes, quam sententiarum.
In perorationibus denique, cum ad concionis finem ventum jam fuerit quae vel rerum collectione, vel affectibus constat, sed his fere Concionatori nostro opus est)ea omnia, quae breviter en numeranda vi
dentur, pondere aliquo dicenda sunt; &aptis excitanda sententiis , & fiiguris utruque Varianda, de quibus superius jam di-
80쪽
, ximus; itemque, ut totas causae suae vires orator ante oculos ponat, & ea dicat, quibus sit Judex, ait Quinctilianus, nos vero auditor cum esset,ipse maxime commoveatur: hicque omnes eloquentiae I) sontes aperire liceat, magnificis, ornatisque utendum ver borum figuris, atque sententiarum. Praeclarus sane hic oratoris labor, sine quo caetera nulla, jejuna, infirma, ingrata sunt. Commovendumque, ut ita dicam Ecclesiae theatrum, ut ad illum perveniat finem, qui dicit, quo veteres claudebantur Tragediae: Plaudite; totamque discedens secum afferat orationis victoriam, optactumque dicendi fructum. A pronunciatione omnis μνfectio
UErum quid haec omnia prodesse ora
toribus possunt, nisi cum dignitate quadam egregie quoque pronuncient8Actio indicendo una dominatur,sine hac summus orator esse in numero nullo potest et): mediocris hac instructus summos saepe supera