Marci Pezzii Veronensis presbyteri in ecclesiasticum oratorem novissimarum animadversionum libri duo

발행: 1763년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

varie ex praemissis deducere possumus: cuius rei, quantum cuique secum imprimis fas est, in unoquoque, tum publico, tum familiari sermone, satagere utilissimum foret . Equidem, ut optimo cuicumque Geometrae Viro firmissimum hoc disserendi cumen tribuit natura, tam proprium oratoris, cum Tullio Fabius censebat, ut Scientiae hujus facultate carere numquam POL se docuerit. Nosque, ut Muratorius quoque observavit in suo de 1 Populari et quentia libello, ab indoctis quotidie, dociisque simul fieri videmus, qui prout amore, vel odio affecti sunt, acute subtiliter inveniunt, acriter disputant , amplificant, varie ornateque omnia exaggerant,

atque concludunt: quin Barbari ipsi ita Lisiae opinionem referens et)Quinctilianus Zc servi pro se cum loquuntur, aliquid dicunt simile principio , narrant, pro bant, refutant, & quod vim epilogi habet, deprecantur. Quis ergo ibit inficias a )hujus summae virtutis facillimam esse viam8 Naturam utique intueamur, hanc sequamur; si quid enim boni in arte invenire est, miramurque omnes, id profecto totum illi tribuendum in primis erit.

62쪽

Gibus artis regulis inventa ad docendum perscere. CAPUT IV.

mvis, ut Vera sit, unam esse oportet Eloquentiam; nihilominus quot

Uratores, totidem essse concionandi modos fere conspicimus ; non enim eadem est Omnibus dicendi vis, atque facultas, I natura siquidem nulla est, quae non habeat in suo genetre res quam plures disti miles inter se, quae tamen consimili laude dignentur : idque Philosophi non tam animorum Virtuti, quam sanguinis, corporisque habitudini, affectionibusque tribuendum non immerito existimant. Quapropter cum multos Graecorum, ac Romanorum Oratores Tullius quoque recenseat , varium ipse nihilominus in unoquoque fuisse Gloquentiae modum advertit: suavitatem Dsocrates, a) subtilitatem Lysias, acumen Hyperides , sonitum aeschines, vim D mosthenes habuit; quis tamen eorum non egregiusὶ tamen quis cujusquam, nisi sui similis Gravitatem Africanus, lenitatem

63쪽

Lelius, asperitatem Galba, perfluens quiddam habet Carbo, & canorum; quis horum non primus illis temporibus fuit Z Haec nos quidem singulis Ecclesiae Patribus , tanto licet dissentiant illi stylo, ac genere dicendi. Facilitate enim, copia, atque suavitate Cyprianus; abundantia verborum,&quodam cothurni eloquio Ambrosius; su, tilitate, atque multitudine argumentorum Augustinus ; gravitate, nec non artificio Hieronymus; aurea Tullii dictione Chrysostomus; dicendi magnitudine, ac nobilitate sermonis Leo Magnus ; exquisitis morum sententiis, uberrimaque facundia Gregorius itidem Magnus; nativae, facilisque eloquentiae fonte Lactantius; in dicendo dulcis, in docendo, ac disserendo subtilis Fulgentius. Quamdam ergo, peculiaremque sui artem inducat orator noster, quae non servile, sed liberum exhibeat eloquentiat ingenium , & quo sponte abripi semtiat, illi vel maxime obsequatur eloquii

generi, ut ea, quae dicenda ante repererit, Perficere, ornareque admodum possit: est enim, etiamsi minus necessarium, non ibliberale, ut eo quoquomodo utamur.

Idque in primis caveat ille quidem, quod, cum in suadendo, aut dissuadendo nihil sit

64쪽

optabilius, quam dignitas; magnifica enim

oratione gaudet Populus, gravi Senatus,& brevi , quotidiana familiarique singuli

homines; cum dignitate omnia docendo exprimat; singula nempe argumenta, nec non argumentationis modum mirifice ubique tractando, Geometricam & ipse Evidentiam imitatus; quam praecipuum Orationis nervum, & robur constituere quidem licet ; ut veritatis lumine vi omui percellantur Auditorum mentes. Quam maxime vero poterit civili, r)&humano ingressu meriri assensum debet; cur enim, nisi sorte subita , atque insueta abreptum postulet exordium, torrens, & utique aequabiliter concitata sit dicentis oratio, cuvel praecipue moderationem, rationemque consilia desiderentὶ nihilque sit in natura rerum omnium , quod se universum profundat, & quod totum repente evolet sic omnia, quae fiunt, quaeque aguntur accerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. In iudiciis quidem, consiliisque

secundum conditionem ipsius, quae tractabitur, rei, accomodanda est dicendi ratio; argumenta, prout causae cujusque genus postulat, disposita sint: hoc uno excepto,

65쪽

ne a potentissimis, ad levissima decrescat oratio; sed a minoribus ad majora ordo sumendus; neque omnibus , quae inventa erunt, argumentis onerandi sunt Audit res, sed iis tantum scelectis , quae potiora videntur, satisque, cum ad suadendum , tum ad animos commovendos; quaeque, vel scripta, vel extemporali Oratione tractando, sustinere viribus possit orator, a, que integra mentis acie; breviori autem methodo , & sibi, si extempore praecipue dixerit, nec non Audientium bono; pro libito enim quae proponenda sunt, atque probanda eliguntur , non Advocatorum lege pro Clientum causis; nam & pauca luculentius explicantur, & facilius animo

retinentur.

His itaque dispositis, omnis quidem oratio ut simplex'gravis, S sententiis orn tior, quam verbis ubique incedat, curam dum illi potissimum erit. Ea vero cum non tam apud oratores , quam Grammaticos etiam , ipsiusque I Italicie linguae clarissimum Bembum , tres ut habeat virtutes necesse prorsus sit, ut emendata scilicet, ut dilucida, ut ornata enuntietur; id equidem usitatis maxime verbis fieri curet inrator,

66쪽

6orator, ac proprie demonstrantibus ea, quae significari, ac declarari volumus, & ut rerum dicendarum magnitudini plane respondeant; ut eloquentissima Divi Pauli ad Hebraeos Epistola, Christianae Fidei veritatem invictissime suadentis ; Tullii etiam

pro Lege Manilia de Imperatore eligendo, Quirites adhortantiis; ac Philosophiae Boetio specie tenus objectae, cum in carcerem conjectum scelectillimis Providentiae rationibus consolaretur. Itemque sine ambiguo verborum sermone, non nimis longa continuatione verborum , non valde

productis iis, quae similitudinis causa, ex

aliis rebus transferuntur, metaphoris nempe , allegoriis, caeterisque . Suis deinde sententiarum figuris, quas oratoris menti occurrere propius contigerit; Antithesis quae sunt, Sustentatio, Comunicatio, Correctio, Similitudo. Usum vero Exemplorum nulli materiae magis convenire merito omnes consentiunt , cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, I) habeatu que experimentum veluti quoddam rationis testimonium. Quam sapienti porro animi facultate itisce natura verborum, atque sententiarum utatur dicendi figuris ,

i in ali intil. l. I. c. I

67쪽

fectibus vividior appareat orator, nec languescere orationem sinit; clarior secum, &cum Auditoribus perspicatiori utens loquendi modo. fortior illa demum eo quod magis intellectui, & sensibus obvia r non enim fortibus modo, sed fulgentibus ammis cum in I) Cornelii causa praeliatus esset Cicero, non judicem solum docendo assequutus est, sed eo usque, ut populus

Romanus admirationem suam non tantum

acclamatione, sed etiam plausu confiteretur . Quoties autem, δc si id aliquando s rensis Orator, Antiochiae Cives, atque Bietantii, Chri stomi conciones excepisse intelleximus , aliorumque Sanctorum Ecclesiae Patrum, divina eorum facundia, atque ornatu ipseque Chrysostomus cum Pauli Apostoli attente Epistolas legeret, non mbi verba proferri, sed tonitrua audire p. tabat. Hieronymus vero sermonibus Job, qui & hisce eminent praecipue virtutibus, adeo delectabatur, ut omnes in iis cum Eloquentiae, tum Dialemcae leges inesse

mirifice admiratus sit. En ergo cur praecaeteris maxime arrideant optimorum striapta Auctorum, qui illii Rhetoricae artis

68쪽

praeceptis egregie commendantur; dis bceant vero qui eloquentiae spiritu, & nervis deficiunt. Haud integre tamen, satisque muneri esset, si quis relinqueretur iis, quae contra afferri possent, dubitationis locus. I) Confirmatio enim, & Confutatio & natura, &utilitate, & tractatione conjuncta maxi- . me sunt. Quin in reiiciendis totus aliis quando esse debet orator , vel cum Dei iustitiam plus aequo verentur Fideles, vel poenitentiae mora audacissime peccantes sibi confidunt; vel quodcumque animae perdendae discrimen subire illi contemnunt : et) tunc enim neque reprehendi quae

contra dicunt, possunt, nisi tua confirmes, neque ea confirmare, nisi illa reprehendas.

Cumque Defensoris veluti partem sustineat Orator, tota ea in Refutatione posita est;

nempe ut in judiciis contigit, neget,

defendat, transserat, excuset, molliat, a-

Vertat, despiciat, derideat, quidquid obibci noverit.

69쪽

De iis, quae σὰ delectandum pertinent. C A F u T V.

Haec pro docendi munere. At magnum

quoque studium in delectatione ponendum esse quis nesciat ὶ Si enim pro summa Populi Romani dignitate, gravissimi'. 1 Reipublicae causis, genus dicendi grandius quoddam , & illustrius adhibendum esse Tullius censebat; majus quidem Christiano oratori, cum Populo Dei loquuturus sit, summisque de Religionis, atque aete nae salutis rebus. Quem ergo & in Ecclesia dicentem stupefacti intuentur audisores in quem exclamant Z quem Deum, ut ita dicam, inter homines putant Z et eum sane, qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate,& verbis, & rebus dicit,& ipsa oratione quasi quemdam numerum, Versumque conficiunt singula, quae digna sunt plane dividendo, propriaque

declaratione, atque ornatu Poetarum more

perficiendo) id est, quod ornate dicebat magnus eloquentiae Magister: idemque, omnino praesesert divinae Sapientiae liber; Pro

70쪽

phetae similiter cum Populorum vitia ara, guerent; Apostolus Paulus ad Romanos maxime Epistola; caeterosque praeter Ecclesiae Patres, Sanctus quidem HieronymuS, , S Leo Magnus excellunt. Praeclare ergo patet, quantus in delectatione, sententiarum, schematum, atque Verborum usus

summopere esse debeat; si) quibus quasi

luminibus distinguenda, ac frequentanda,

sive exornanda omnis oratio. Has inter,

ut in adductis exemplis, χ)morum,& vitae Imitatio, live Riopeja, magnum quoddam ornamentum orationis, S aptum ad animos conciliandos vel maxime; personarum ficta Inductio, vel Prosopopaeja, vita etiam, S sensu omni carentium,gravissimum quoque erit lumen concionis augendae; perque Apostrophem, cum ad easdem, vel Superos sermo convertitur ; Descriptio denique, sive Hypotyposis, qua non legi, nec audiri, sed cerni propemodum res videatur; iis etiam Similitudinem junge , Ornat enim valde orationem, facitque sublimem, floridam, jucundam, mirabilem; quosque altero retulimus capite, verborum tropo e propria nempe significatione in alienam, cum venustate quadam, ac dignitate; nec

SEARCH

MENU NAVIGATION