장음표시 사용
51쪽
shanc afferet facultatem, ut etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicentur, similia Scriptorum esse possint. Sed operi manus jam admovenda. Sapienti judicio opus esse in argumenti delectu. CAPuT II. Ac primum, cum oratoris munus tam grave, magnificum, divinumque sit; cumque magis rei alicujus objecto excitemur, quo pulchrior,& gravior illa percipitur; id opus imprimis erit, ut sibi dignum,
S ad ciendos animi motus magnum quo que rerum dicendarum afferat argumentu,
vel quod liujusmodi boni, seu mali vulgo habeatur, vel quod praeter hominum opinionem magnum ostendi possit; de iis enim in Suasorio, vel Dissuasorio dicendi genere disserendum maxime est. Unde autem ista Τ Si, quemadmodum in primo jam innuimus libro, ex Divinarum fontibus Scripturarum, quae in illis frequentius reperiuntur, admiranda quaedam excipiantur, pulcherrimaeque Sapientiae Verba , atque sententiae; eaque ad sua referantur, atque
praecipua Christianae Doctrinae Capita ,
52쪽
ut in Romano etiam Catechismo de quibusque concionandi generibus, vel divina Scripturae interpretationibus, sapientissime traditur. Hujusmodi autem sunt vel Samuelis ad Saul objurgatio simul, atque admonitio: melior est obedientia , quam victima; itemque David: impietas a b impio erit. Hujusmodi rursus innumerae S lomonis sententiae, ex uberrimis veluti l
cis , erutae sapientialibus Libris; hujusmodi Sacratissimae Evangelii Doctrinae vel
cum saeculi divitiae spinae vocantur; aut cum legitur : qui amat animam suam, perdet eam; vel denique cum docet Ap stolus: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Quibus haud inconcinne veterum
Philosophorum monita conjungere quoque liceat, eaque divinis verbis, sententiisque, ut dictum superius fuit, probare, cum a summa Dei veritate, in hominum mentibus quandoque illucescente, edocti illi fuissent, ut Solonis dictum: nonnisi post mortem quemquam vocari beatum ; Biantissimiliter: infelicem, qui infelicitatem ser- re minime posset; dc Valerii Μaximi non plura habere, sed pauca sibi optare, divitem assicere; quaeque nos ex quotidiano rerum omnium usu fere usurpamus: ut nia
53쪽
curti; id proximum es e cuiquam mali, quod aliis intentat; sponte labi ex arbore pomum, cum ad maturitatem pervenit, ut sceleratorum hominum finis aliquando significetur; aliaque plurima. At, quamvis magna sint, quae tradenda suscipimus, ea nihilominus, ut aliquam referant utilitatem , Opportune quidem proferenda Auditoribus sunt, summoque in rebus disponendis judicio, atque consilio oratori opus est, quid dicendum illi sit, quid tacendum, ne communia solummodo, quo ordina, quo stFlo, quo denique concionandi genere; ut quibuscumque i ci , temporis, personarum, caeterorumque circumstantiis accomodata sint, ut Dei Verbi Minister se omnibus omnia factum
eme profiteri rectissime possit, singulisque
ea praebere doctrinae alimenta, quae spiritum augeant, I prout cujusque exigit aetas, ingenium, conditio, mores. Neque enim sortuito, & sine hujusmodi rerum singularium inquisitione, atque prudentia , quidquam Artifex omnis molitur , neque aedificium Architecton, neque simulacrum Statuarius , neque Musicen Cantor instituit,
54쪽
tuit, neque instruit exercitum Dux , nisii
iis omnibus, quae conveniunt, quaeque opponuntur expensis: I) nam qui aut tempus quid postulet, non videt, aut plura loquitur,ut se ostentet, aut eorum,quibus cum est vel dignitatis, vel comodi rationem non habet, aut cuique in aliquo genere aut inconcinnuS, aut multus est, is ineptus est. Nec enim aliunde Ecclesiae Patres tam e
gregias instituebant, et ) expoliebantque
conciones,adeoque incendebantur vel Martyres alloquendo cum persecutionis fervor
magis magisque in Christi arderet Discipulos; vel cum Nati Domini commoverentur Mysteriis, caeterisque Reparationis nostrae solemnitatibus; vel jejuniorum Tempora , publicaeque expiationis dies ii recolentes vel denique praecipuorum Natalitia Sanctorum; iidemque Heliam imitati, quam acriter impiorum hominum mores, atque inventa insectati maxime sunt Z Magnopere ergo ab institutis recedunt, nec satis quam optimus sit opportunus sermo dignoscunt profecto oratores, qui aut vitia exaggerant, quae Audientibus imputari vix possunt, aut praeter Ecclesiae sensum ,& .
55쪽
& morem, argumenta pertractant, quae solemni cuiqua in Festo diei, institutique Temporis rationi minime congruunt,spemque Fidelium longe decipiunt, eorumque detrahunt bono; aut in communi animo rum , nec non multitudinis commotione, ea tunc maxime reticent, quae dicenda vitiliter essent, ut Prophetarum modo eos ad poenitentiam provocent, qui ira Dei flagellantur; quod Neocaesareensis Gregorii opera impletum sapientissime historia no-Vimus, ut illius urbis cives ad Christianam fidem converteret, dira tunc Romanum Imperium affligente ubique pestilentia.
Primo animi motu omnia excogitare , atque di ponere. CAp υτ ΙΙΙ.
NUllum certe, quod alterum ad oraritoris bonum pertinet, tempuS magis aptum sit, quam, cum rerum novitate perculsa , excitataque mens, promptiorem quamdam vim habet, tum in rebus omnibus gignendis, tum facultate dicendi. Haud secus enim causarum Patroni primum sylvam rerum, ac sententiarum comparant , quam sarment deinde filo ipso.
56쪽
so& genere orationis, illuminent verbis, v rientque sententiis, cum a Cliente rei alicujus statum omnino didicerint: quodque divino afflatui tribuebant Philosophi Poetarum furoris, id verius quidem Sacris inratoribus evenit, qui se ad dicendum comis movere maxime sentiunt. Ouid enim credere prohibemur magnum este Dei donum, atque luminum Patris, cum repente mens ipsa movetur, statimque veluti e nubibus coruscantia fulgura, plura irrumpere Verba, sententiae, atque argumenta certatim
exire contendunt nec aliter sane , tum priscis omnium temporum Prophetis, tum vel ipsa Pentecostes die, litterarum rudibus Apostolis contigit, plurimisque deinde Eς-clesiae Patribus, quos extemplo sepe didia se eloquentissime audivimus. Haud igitur praetermittat Concionator noster tam opportunum, plurimique faciendum tempus; haec enim illa hora est , qua & ipsis Ecclesiae oratoribus, Dei legatione fungentibus,
quid loquantur det Spiritus Sancti gratia; nihilque facilius sit, quam hujusmiai s
quentes diligentissime afflatum, ut ea inmnia animo occurranr, quae in unaquaque re dicenda sunt, omnisque concioni Sordo, eoque in affectu cum praecipue im
57쪽
s Imoramur, quo in praesentiarum magis erga eos , quibuscum dicendum erit, dele-Bamur, atque movemur I) eo, quo fere modo poeticae compositionis ratio a Muratorio optime traditur. Causa ergo ab oratore penitus cognita,& quae illius maxime propositio ; Dei invocet auxilium, ut a)rectum sermonem,& bene sonantem det in ore ejus; deinde Vero, cum rei Gravitatem, vel Utilitatem, Vel Jucunditatem, vel Honestatem denique vehementer conceperit, in iis, quibus Amditorum animi hortandi, sive dehortandi
erunt, mentis aciem convertat, & quomodo eos argumentis, nec non argumemtationis modo docere, itemque refutare;
quo delectari magis possint ornatu quodam illustri, idoneoque dicendi genere; quibus
demum ea omnia augere, vel e contra minuere , quibusque affectibus moveri; quodnam orationis exordium magis conveniat, quae perorationis forma, potiorque conclusio; colligatque jam tunc sapienti animo , quae praestantiores videntur sibi rationes , naturalis scilicet, quae inesse rebus possunt, nec non moralis Philosophiae,
Theologicasque auctoritates, quae singillat D a tim
58쪽
tim cum, ut moris est, totidem In Partes distincta fuerint, iis, quibusdam veluti Demonstrationibus, illam probet, quam sibi assumpserit gravissimam, Populoque jucundam Sententiam . Cum Vero non eloquentia ex artificio, sed . artificium ex eloquentia natum prodierit, eo statim o dine , qui Oratoris menti optime occurrerit, concionem ipsam instituat , i) vividam profecto, optimisque illustrata imaginibus , sublimem , nativam simul atque
amoris plenam . Illi autem vix consulendumCommunia Rhetoricae Loca opus quidquam erit ; copiose enim ex ipsis animi motibus fluunt argumenta,& Verba, quae Etymologia nominis, rei Definitione, Genere , Specie, Causis, Effectibus, contineri solent; Antecedentibus, Concomitantibus, ac Consequentibus, Similibus, Comparatione, Contrariis, Repugnantibus, atque Circumstantibus; quibus, aut quare, aut ubi, aut quando, aut quomodo , aut per quae, in omnibus requiritur; vel iis , quae In artificialia vocat et) Aristoteles, Lege, Fama, Tabulis, sive cum Deo, hominibusque expresse Conventis, tacito vejure, Iuratis etiam verbis, ac Teitibus; vel
59쪽
iis demum, quae Exornationis sunt, Pers,narum genere, patria, auguriis,' virtutibus, scientiis, artibus, fortunarumque casibus, mortis genere, causa, funerisque honoribus; nam & mixto hoc orationis genere opus similiter erit. Quibus de rebus se etiam egisse supervacuum I) Fabio videbatur; fere enim cuique statim apparet quid in vitium quodlibet, quid pro virtute dicendum sit . Quid enim de iis vel Chrysostomus, sive Antiochenum , sive Byzantinum populum alloquuturus quid apud Livium, cum Italiae Alpibus insideret Hanibal, deque subiiciendis in conspectu regionibus, ad milites,& Duces concionem haberet 8 quid apud Quintum Curtium Magnus quoque Alexander cum Darii exercitu jam jam pugnaturusὶ quid Homerus denique, Virgilius, DeOS, HeroaS,Duces, Legatosque saepe loquentes quisque induceret ὶ a) illa enim implent, quia eloquentes, non adhibent, ut sint eloquentes, quicumque eloquentiae facultate natura
praediti sunt. Hanc ergo inquit Tullius) 3)vri intelligo esse in praeceptis omnibus,
non ut ea sequuti oratores eloquentiae lau-
r) l. s. c. ra. Instit. i) S. Aug. l. 3. de D. O. c. 3. 3 De Orat. I. I. n. 32.
60쪽
dem sint adepti , sed quae sua sponte homines eloquentes facerent & quosdam obse vasse, atque id egissis. Isque maximus de nique studiorum fructus, quidni esse debet, & praemium quoddam amplius longi laboris, extempore etiam dicendi facultas, quam qui non erit consequutus, Fabii quiadem sententia, civilibus ossiciis renunciabit ,&solum scribendi facultatem ad alia potius convertet. Nec Apelles prosecto, nec Parasius, veteribus adeo celebres, cum in tabulis formas, lineis, & ductibus adumbrarent; Phidias marmorea simulacra primum eringeret, quae Romae adhuc spectantur; nec Orpheo quisquam similis lyrae cordas pulsando; vel iste musicae, sculpturae illi , & picturae artis rationi plus ut Impenderint credendum est, quam iis, quibus pingendo , sculpendoque, & pulsando, motibus excitari sentiebant. Neque a naturali hujusmodi ingenio longe quidem erit, ut Vel Geometricas rati cinandi regulas haud incongrue sequamur, quibus egregie quidem perficitur, si rem ipsam, orationeque prius instituat orator, quam deinde proprio sui stylo audientibus expositam habeat; rei scilicet ope Definitionis , Acomatum, Consectariorum, quae Varie