De casalensis ecclesiæ origine, atque progressu; tum de episcopis ejusdem ab anno salutis 1474, usque ad annum 1732. Historica narratio in sex et viginti dissertationes distributa; opportunis digressionibus additis, quae casalensi urbi splendorem, de

발행: 1734년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

18 Dissertatio. pore ; sub Anno MDLXlII., Proconsulibus Joanne Antonio Carretto , ex Saonae Marchionibus, & Joanne Vincentio Papalardo , interveniente urbis Calalensis Vicario Paulo a Ualle Jarisconsulto clarissimo; decreti sunt pro istius Rei expeditione Galeottus Carretius Principis Consiliarius, Joannes Piccus Civitatis Commis, sarius Generalis, Falsonus de Coniolo, Joannes Guillelmus Sannagarius, Joannes Augustinus Ingenterius, Dominicus Nanus, Franciscus Bellonus, Joannes Augustinus Marius, ac Tomerus de Ponte, qui peritissimum virum Augustinum de Bustis, perinsignis Mediolani Basilicae Architectum accersiverunt ; dc Opus absolutum est sub fine praedicti Anni MDLXIII. Hinc

ponenda sequens Iascriptio erat, quae licet novam v nam, vel marmoreum innuat sepulcrum, quod nondum extructum est; attamen non omittendam eam esse censemus.

Auum Beatus Evasius Beneventanus Episcopus, o' Mart r, Natali, in Projecto Sacerdotibus viris apprime Religiosis comitantibus , perversi Arii presbiteri Alexandrini dogma purgaturus advenisset ;bie in Iacedo Divi Laurentii , ' in loci, ubi lapidea Columna

erecta manet,

ab Arii Sacerdotibus evire obtruncatus est,

eique bajus casalensis Urbis

72쪽

Septima Divino decreto Patrocinium in Protectio est demandata. Huod quidem pientissimum munus Cives acceptum ferentes 60dem Martyria CD, OV Cineres, hoc insigni exornarunt sepulcro . Antonio Guycardo, in Oliveris de capellis Proconsulibus. Anno salutis MDLXI calend. Decembr.

DE BERNARDINO THEBALDE SCO

ROMANO, Osalensis Ecclesiae Episcopo Primo o Frtatio VILGUilielmus Paleologus. Monti Terrati Marchio XXl.& hoc nomine UI., de Casalensibus optime meritus, ut non tantum dilectae Sancti Evalii Civitati quotidie decus in temporaneis rebus augeret, sed in spirita ibas etiam Urbem singulari beneficentia illustriorem redderet; praemisso ad Summum Pontificem Romanum Fratre suo Theodoro Cardinali Paleologosa Sixto Papa consequitur, ut Casale Episcopali Dignitate claresceret ; quemadmodum ex litteris Ap

stolicis

73쪽

co Dissertatiostolicis jam supra enunciatis apparet. Electus itaque in primum Casalensis Ecclesiae Antistitem est Bernardinus Thebaidescus , Petri filius, & ab inclyta Ursina

gente inter Romanos Proceres ortus. Is Cafalensis Basilicae Canonicus primo adscriptus, tum morum integritate, tum eximia virtute, &praestanti sanguinis nobilitate illustris, incredibili exultantis Populi laetitia,

Episcopali Insula decoratur. Quum autem aetatis suae annum vigesimum nondum expleret, sicque Sacris adhuc Ordinibus initiatus non esset ; Romanus Pontifex, Rerum Ecclesiasticarum in Casalensi urbe, ac Diae-cesi Adminiitratorem eumdem nominat Thebaides cum, uti ex Diplomatibus Sixti IU jam adductis manifestum est; donec ille septimum supra vigesimum absolveret Annum . Guillelmus interim Marchio , ut pompa de hac re siplendidior utique redderetur, accersitis totius Provinciae nobilibus viris, tum Praesidibus, locorumque Magistratibus vocatis, qui tantae rei omnes interessent; curavit insuper, ut Matthaeus

de Capitaneis Novariensis, Episcopus Alexandrinensis, Christo 'horus de Blandrate Servita, Senogalliae Antistes, & Joannes J icobus Columbus de Cucaro, Bethleemi Praesul, Casale convenirent. Singulorum it que facto consessu , & silentio, praesentibus item Guillelmo, & Bonifacio Paleologo Marchionis fratre, Α morumque Praefecto, Apostolicae leguntur Litterae, ab Evasio Gui ardo Marchionis Cancellario: quo

habito, Andreas de Novellis Tridinensis, & Ecclesiae

Casa

74쪽

Septima. c t

Casalensis Alchidiaconus . Tabularum publicarum lΗ-

putationem fecit. ino autem deflagraret amore, &Zelo In suas retenter commi stas oves piissimus Pastor: quo insuper vehementiore desiderio percuperet, ut in

primis Christi vera Fides,Catholica Romana Religio in dies periectionem susciperet, significari quidem

verbis non potest. Certum enim est, hunc solertissimum Praesulem una cum optimo Principe Guilielmo Marchione, egregiam sane navasse operam, ut Aedes sacrae vetustate , aut incuria collapsae, vel minus decenter constructae instaurarentur, vel etiam ex integro excitatae haberentur . Enimvero parum decoris

sibi essie Paleologo videbatur, quantumvis in Politia, ac in Re militari ceteros sui temporis sapientes Principes, ac strenuos militiae r Duces facile antecelleret utpote qui a Galeatio Maria Ssortia Mediolanensi Duce sub Anno MCDLXXU. Exercituum Praefectus co ptatus est 2, si ad ea omnia, quae ad Christianam pietatem , & orthodoxam Religionem attinent, ex animo non incubuisset. Perennis quidem istius Herois memoria extabit in Casalensis Coenobii, ac Templi Dominicanorum instauratione , quamobrem ad Principis pientissimi exemplum permoti Cives, in hac magnifica Ecclesia, Altaria cum Imaginibus venusto orna- amento circumdatis extruxerunt. Gaudio interim prae- gestiebat Casalensis Clerus, quum optime agnosceret, quam novus dignissimus Praesul nulli labori parceret, quam suae demandatae Ecclesiae, ac Diaecesis ne ν

75쪽

σα Dissertatis tia,& munera sedulus obiret, praestantissimoque Principi morem gereret. Quocirca, dc ipso Antistite Thebaidesco annuente, Guillelmus voluit, ut rigorosioris etiam Observantiae Regulares, & Religiosi viri Castali

moram agerent, itaut salutare cunctis exemplum praeberent ,aliaque ad animos rite , & sanete imbuendos stippeditarent. Propterea sub Anno MCDLXXVI. Heremitani Sancti Augustini Fratres, Congregationis Lombardiae appellati, Sanctae Crucis Ecclesiam, MDomicilium obtinuere, Principem ad hoc suadente Francisco Picco nobili Casa lentii Augustiniano ; quum jamdudum ab anno usque MCCCXXVII. Augustiniani ordinis Conventuales hunc locum tenuis nt. Earn-dem vero Sanctae Crucis antiquam Aedem usque ad Annum MCCXLII. Fratres ex Humiliatorum initituto possederunt. Moniales item ejusdem ordinis Sancti Marci Ecclesiam tenebant, quae deinde instaurata, Divo Bartholomaeo Apostolo dicata est, ibique Augustiniano habitu, & regula susceppis, Monialium Ass

terium rursus smatur. illis quoque temporibus mulieres quaedam piae, tertii ordinis Dominicani institutionem Casali amplectuntur, ex quo Tertiariae Virgines dictae; impellente, pieque suadente Pometra de BuZZellinis o quocirca multa iisdem impertivit privilegia Gamani ordinis Magister Genetalis Leonardus de Florentia, ut ex ejus Litteris constat. Sub Anno MCDLXXVll. antedictae ordinis Humiliata

76쪽

Septima. 6 shabitumque suscipiunt, illarum Antistita Bartholoinaea

de Baganis nobili Casalenti annuente. Ut autem a Iintegerrimum Principem Guibelmum Paleologum te- Vertamur , quum is nihil potias, quam pietatem in D cuin, haberet, & in pauperes sutimis; quoque Charitate praestaret, H dpitale sub Sanctae Maiiae Gratiarum nomine instituit ; tum inde commodis omnibus, necessariisque proventibus. itabilivit. Mox ad Annum MCDLUlll. a Pontifice Six tol V. impetravit, ut NO- conato Romano Sancti Spiritus Calalense hoc aggregatum esset, ubi infirmi pauperes curantur, dc infantes expositi excipluntur. Sed non tantum illis temporibus, verum etiam multo ante Gallielmus Marchio pietatis suae argumenta sane dederat luculenta , siquidem ad

Annum MCDLXXVI. postquam Calalensis tubis ampliatum eis vallum , muris firmioribus , dc propugnaculis Civitas ipsa tuta de communita P suburbanum d micilium pro religiosis fratribus. Francii canis, vulgo Reformatis, seu de Strictiore obiervantia dictis, lar iter excitari jussit, quorum Ecclesia Beatae Matiae Virginis Angelorum Numini dicata eli M ijoris i vero momenti habentur, quae 'inde ab hujus Principis munificentia consectita sunt; nain Anno MCDLXX. ex Praedicatorum ordine Domini canix Fratribus extructa fuit Sacra Aedes vere magnifica, dc splendida , tum Coenobium ; ex voto scilicet, quod Divo Patriar-I 2. chae

77쪽

σ4 Dissertatiochae Dominico Guillelmus habuerat pro suscipienda prole , si aeterno providenti Deo ita placuisset, ab Elisabeth a Maria eius secunda conjuge, Ducisque Medio lani sorore . Itaque humanissimus Princeps singulari quidem in Deum,ejusque cultum fervore accensus squo Sc universus Clerus, au in primis optimus Praesul Tne-balde scus, aeque incendebantur 9 amplissima a Pontifice privilegia , tum Casalens Basilicae, tum Episcopo, ejusque successoribus adipiscitur : inter quae adducta jam, ac descripta translatio locorum, quae sub Marchionatus Monti crinii temporali jurisdictione extabant, ad Casalensis Antistitis obedientiam redacta, una cum eorum territoriis, districtibus, finibus, seudis, investituris, praeposituris, sollegiatis, Mnodochiis, nos comiis, abbatiis, praebendis, & cujusvis generis beneficiis . Ob cujus gravissimae rei memoriam, elegantissima quidem a Benvenuto Sangeorgio Inscriptio sequens assertur. Sixtus IV. Poutifex Maximus . Ecclesiae Dei, Dignitatique: - Marchionum Montis serrati constulens, Casale, olim vicum ab Guillelmo Monti errati Marchione tu oppidi formam redactum, jure donaruit Civitatis, in Sacris;

ex vicinis Episcopalibus sumpta Diacccsi, ut inde Ager finitimus .

erat a

78쪽

Seprima. G petat , habeatque.

Diod Pontificis benignitas, immortalisique providentia Theodori S R. Ecclesiae Cardinalis Sancti Theodori, in Guillelmi Principis fraterna virtute posterorum honori dedit Anno MCDXXIV. Mik Maii,

Pontificatus sui Anno III. Urbs equidem Casalensis huic Sixto IV. Summo Ponti fiet beneficentistimo summopere debet, cujus a Ruvere Saonensi Familiae germen Casali nunc ins1- tum est, nimirum in Montabo i Marchionibus: de qua progenie illuitrissima meritas quidem laudes epice

initituit nobilis, ac eruditus Comes Franciscus Oetavius Magno cavallus patritius Casalensis, sumpta occasione nuptiarum , quae celebratae sunt a nobilissimis conjugibus Antonio a RuVere, Montabo ni Mar chione,& Margarita Maria ibiduina de Mosiis. Porro Sanctae Mariae de Lacedio Abbatem nominandi praerogativa Guillelino Paleologo ab eodem Summo Pontifice Sixto IV. data est, α confirmata, de quae ad subseque tes supremos Principes usque ad praesentem diem desertur. Praeterea gloriosissimus ille Princeps , perinde ac nondum satis bene meritus de Casalensibus cses Civibus, amoto ordinario huius urbis Judice , qui Con'sibarius appellabatur ; amolis i.num Senatum,.& dus Supremum Praesidem in Casaico si urbe denuo collocat: . qua de re Sancti Evasit Casalei totius Montis'

79쪽

MCDLXXXll. , quum Canonici Regia rures Ferulani

locum Sanctae Mariae in Crea ob Bellorum furorem, ac vastationem deseruissent, introducti sint Fratres Servitae: tum his quoque alio demigrantibus. Canonici Regulares Lateranenses usque ad praesentem diem locum adipiscuntur: neque tam Principis alsentientis, quam Praesulis Thebaidelchi annuentis pietas satis umquam demiranda est, qui unanimi certe Consensu in Omnia, & singula ad sincerum Dei , Mariae Uirginis, S Caelitum cultum spectantia pro viribus incumbe

bant. At proh dolori seqfienti Anno MCD LXXX lli. Guillelmus Paleologus prae laudatus inevitabili Fato correptus diem obiit ultimum pridie Calendas Martias, cujus corpus in Divi Francis ei Templo humatum est. eximia quidem laude dignissimus Princeps, qui summe egregia in dies meditabatur, propria quidem liberalis Principis , atque magnanimi ; qui post Bellum in hac Montisferrati beatistima regione prorsus deletum, post initum cum Mediolanensi Duce foedus ; post jam pridem a Casalensi urbe , ac ejus ditione diram Contagionem expulsam : post civilis odii laevitiem iugatam post inde famem singulari largitate desectam, illa omnia, quae Populorum tranquillitatem, expetitam diu pacem, Concordiam, aureumque Animi otium conciliarent, exhibuit, vivensque impertivit . Extat inter

cetera istius nobilissimi Principis monumenta .hatur ilis Erigies, quae illiuI debitam excitat recordationem, tin magnificae scalae dextero pariete Coenobii Catilen- :

80쪽

62 Dissertatio. sium Dominicanorum depicta, atque locata cum hae μ

Guillelmus I. Marchis ,

cujus pietate insigni Aedes istaei tavo Dominico, ejusque ordini extructae sIn obsequii ,gratique Animi argumentum Imago , in memoria proponitur , pervatur. Hic autem Princeps de quo commendatisIima sane verba Historia facit universa9 Joanni Paleologo ratri in dominium Montisferrati successit; ac de utroquuMarchione ita Leander Atherii Bononiensis, ex latino

ejus interprete Iciriandro Hoeningeno: joannes, in corpore venustus, m eloquens , ac liberalis , multisque vir tu rbus ortaatus fuit . qui siae liberis decedens , Iuccesse- reis habtili Gultielmum fratrem , exceAnti item virtute virum, praecipueque magno Armorum robore praeliantem o Maproptιr a Scriptoribus in primis Italiae tot rus illorum temporum Belgi Ducibas annumeratur. Confecta jam aeta, quietem capessens, animum, ad Religionem , at alter Numa, in Sanctitatem toti Uertit. Plurimam Casalensem Urbem auxit, moenibusique simis consepsit. At vero laudabilis Principis gelum imitatus, & in omnibus exemplum secutus piissimus Pra sui Thebaidescus, pro viribus credito sibi Gregi, atque dile sto operam dabat eximiam , eidem Episcopo adsisterile Bartholomaeo Carena Genetali suo Vicagio, jampridem Evasianae Basi

SEARCH

MENU NAVIGATION