Constitutiones sacri et regalis ordinis PP. Excalceatorum B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum, authoritate apostolica ab origine fundationis firmatae. Quibus in hac vltima editione accesserunt ea omnia noua decreta, ... Opera et solicitudine

발행: 1685년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

logo adscribantur. Et in tam breuissimo tepore ita per Hispaniam, & Italiam domos, virosoue lectissimos Recollectio habuit, ut non immerito sicut Reuere dissimus Magister Generalis Ildesensus Monroy credidit, Religionis nostrae hortus spiritualium delitiarusit, ut a Redemptore nostro , cui In omnibus placere desiderat, haec Redmotorum excalceatorum familia

appellari possit, HORTUS CONCLUSUS:

atque illis Canticorum cap. 4. verbis alloqui' .HO

TVS CONCLUSUS SOROR MEA SPONSA, HORTUS CONCLUSUS. Neque

mysterio horti conclusi ingeminatio caret, cum non solum Rccollectio nostra hortus conclusus sit, instituto Redemptionis captiuorum,ut patrum calceatorum familia conclusa; verum etiam asperioris vit.e formacum eodem instituto iterum conclusa. Praeuiderat sane sanctus Parens noster Petrus Nolaico niconiectura fallit excalceatorum familiae euentum , celebri illa Dei manifestatione, quam Reuerendistimus Magisterno iter 2 umel in eius vita commemorat, cuius tanti Magistri aureis verbis meminisse decet. Nocte quadam, sicut de more conpleuerat, post primam

nos lis quietem c noster sanc res fundator in templum se

conferens , in oratione a tento animo pernoctabat: re post nocturnas absolutas preces, inde aurora emergente in domam suam sie paululum dormitans recepit, ibi pre scamno iacens, eiu odi hi vo fuit commotus. talitra specise magnitudinis fixa cernebatur in ingenti atrio , s 'e ipse pMtabat sub arbore etersari, S interdum sedere. CVosdam te

22쪽

τὸ graues, honest que homines ad ipsum accessisse, qui se

dicerent a Rege Magno mistos, ut illi opitularentur, ne arbor , sub qua requiescebat, k quoquam effoderetur lios rui si s occurrisse viros,qui securi se fodiendi instruentis allatis arboremspeciosam summa cum tesinatione mella; clam, oe estodiendam contendebant. o ed interim dum id ab eis peragebatur, quod amplius conabantur speciosam

oliuam eradicare, eo densiores tenacioreyque raclices de gebantur. Imo dero mox ex relictis illis radicibus innumeri.

que speciosa emorgere virgulta , totumque impleuere atris7. Haec sapientissimi, & Reuerendissimi Magistri verba.

Et quidem, qui attento animo parentis nostri visionem animaduerint,totius Religionis nostrie statu Re

collectioniique perspiciet. Quid enim oliva illa po tendebat, nili Redemptorum familiam illustrem &vt verbis utar Pontificis Summi Pauli ininti in Bulla et 1. Confirmationis priuilegiorum , & approbationis. discalceatorum supra relata ) inter omnes vitae Regularis Ordines, in primis omni sui ex parte conspicuam Ut enim oliua misericordiae specimen gerit, Orbique naufrago libertatem, clausisque in arca Noetica spem contulerat, non aliter Beatae Mariae de Mercede Religio,quam speciosa oliua misericordiam singularem, eximianque charitatem erga captiuos tenebrosis e gastulis conclusos, ostensura erat, libertatisquὁ allatura beneficium. Λtque , ut solet, oliua Diuino cultui praebere famulatum, somentum Ecclesiae lucibus naianistrans, acutosque dolores suauitate lenire: sic RG demptorum familia Ecclesiae sanctae lumen,doctrinae,

23쪽

morumqud sanctissimorum splendore, afflictisque,&dolentibus captiuis de miseranda seruitute , grata lamgitura erat libertatem. Huic speciosae olivae auxiliaturi a Rege magno milli honesti viri, Proto parentes nostros venturos praenotabant,qui virtutum exemplo, vitaeque sanctitate nostram fulciebant Religionem. Qui vero securibus olivam radicitus euellere conabatur, Religionis Christianae hostes, qui parentes nos, tros Redemptores ob fidei patrocinium, impijs occiderunt gladijs, aparte significabant. Hi vero dum euellendam Religionem credunt plurimorum Mar- Cyrum nece, altas oliva nostra agebat radices. Ut enim arborem qui tondet, dum ramos abscindit, auget : tonsis olivae nostrae Religionis ramis, filijs scilicet, sanctissimis pro Christi fide intersectis, nostra magis crescebat Religio, ut potius sanguis Martyrum Religiosorum semen , quam extinctio Videretur. Virgulta Vero, quae ex relictis olivae radicibus pullul bant, Re collectionem designabant nostram. Virgulta enim e radicibus emissa, simul cum arbore sunt, eandemque radicis virtutem, & succos habent, licet in diuersis fiat erecta ramis Nostra vero Recollectio idem institutum amplexa diuersis silijs alteri, scilicet, pote stati subditis, ab ea cui parentes nostri Calceati simi subiecti, gaudet. Dicam etiam Recollectionem virgultum: tum, quia humilibus spiritalis vitae actibus exercetur : tum, quia postremis erat extitura temporibus. Virgultum enim frequenter , post quam eXcreuit, arbor nasci solet. Denique, sicut horticolae vir-

24쪽

gultum arboris fructiferae magni aestimare solent, ut 1enescentis arboris dispendia resarciant, & fructus arboris perseueret , sic Recollectionem nostram Deus initituit, ut primoeuam Religionis asperitatem , Vita que rigidioris poenitentia, quae hodie in multis nostris

parentibus Calceatis conseruatur,communis omnium Excalceatorum,uel instauraret vita, vel istauratam in pluribus conseruaret. Forsam huius sacrae Recollectio nis euentum: vaticinio expressit Oseas cap. I . ubi ait:

Erumpet radix tua sicutLibani,& ibunt rami, & erunt quasi oliva gloria eius. Orta enim Religionis nostrae radice, quasi Libanus ob instituti nostri celsitudinem,& vitae puritatem aucta est. E qua radice rami, seu vir- gulta, Excalceatorum inquam familia, gloriam olivae habuit: honorem scilicet apud omnes, quem ob vitae

rigorem fratres nostri, quos olim poenitentiae fratres vocabant, consecuti sunt. Accinit Oseae vaticinio,

Isaias cap. 41, ubi de varietate spiritualis gratiae in E clesia futurae , quae maxime in Religionum varietate constat, loquens, Divivo Hieronymo, & Gregorio testibus, ait: Dabo insobtudinem cedrum, ervinam, πεν Irtum lignum oliva. Cedri enim nomine , & s pinae s Diuo Hieronymo, & Gregorio, alijsqud sanetis

patribus consentientibus P Praedicatores Ecclesiae delignatur,qui officij celsitudine cedri, praedicatione vero quasi spinae pungentes sunt: aptequd Praedicatorum familiam, quae sub eisdem temporibus, ac nostra inlatituta est, insinuat. Myrtus vero, quae humilis ar bora Columella dicitur,Minorum fratrum familiam nos

25쪽

trae Religioni coaruam denotabat, quas insecuta est Religio nostra olivae arbore adumbrata. Sed ubi nunc lignum olivae apud Isaiam legitur , ex Hebraeo nomi ne , quod lignum , seu virgultum arboris significat, Procopius reddidit virgultum. Lignum ergo oliuae Religionem nostram,virgultum vero oliuae Excalcein torum iam liam dixerim, quam Deus in opaca Almo-raymae solitudine oppidi det Castellar , ut dictum est, ostendit. Ne vero diuisa, vel instituto, vel charitate a parentum Calceatorum familiaRecollectio videatur, sub uno nomine lignum olivae, & virgultum comprehenditur Nam sicut radicis sanctitatem, Relsegionis scilicet nostrae, rami Excalceatorum ebiberunt, ita illi semper instituto, & charitate inhaerent: γ Et iuxta Diui Pauli ad Rom. II. dictum. Si ra.

dix sancta,& rami sint,& socij pinguedinis

olivae, scilicet M sanctissimorum P trum sanctitatis, haeredes,.

26쪽

INCIPIT REGULA

BEATI PATRIS NOSTRI

AUGUSTINI EPISCOPI

ANte omnia, fratres charissimi, diligatur Deus: deinde proximus, quia ista praecepta lant pri ci

27쪽

1 Reula Benti Patris Nostri Augustini.

cipaliter nobis data. Haec igitur sunt, quae ut obse uelis, praecipimus, in monasterio constituti. Primum propter quod in unum estis congregati, ut unanimes nabitetis in domo, & sit vobis anima una & cor unum

in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint

vobis omnia communia. Et distribuatur unicuique vestrum , a Praeposito vestro, victus & tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis

omnes; sed potius unicuique sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum , quia erant illis omnia communia, & distribuebatur unicuique , sicut cuique opus erat. Rursus, qui aliquid habebant in secuto,quando ingressi fuerint monasterium, libentdr velint illud esse commune. Qui autem non habebant , non ea quaerant in monasterio , quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen, eorum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperras ipsa, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat inuenire. Non tamen ideo putent se esse scelices, quia

inuenerunt victum & tegumentum , quale foris inuenire non potuerunt. Nec erigant ceruicem, quia associantur eis, ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant &, terrena vana non quaerant: ne

incipiant monasteria diuitibus esse utilia , non pauperibus , si diuites illic humiliantur, & pauperes illic instantur. Rutius etiam illi, qui aliquid videbantur esse in saeculo , non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paU-

28쪽

pertate venerunt. Magis autem studeant, non depa rentum diuitum dignitate , sea de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerunt: nec de suis diuitijs magis superbiant,quia eas ipsi monaiterio pariatiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur. ut pereant. Et quid prodest, dispergendo dare pauperibus , & pauperem fieri, cum anima misera stipe biot efficitur diuitias contemnendo, quam fuerat possidendo Omnes ergo Vnanimiter , & concorditer vivite , & honorate in vobiS Deum inuicem, cuius templa saeti est is

constitutis. In Oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est , unde , & nomen accepit: ut si forte aliqui, etiam praeter horas constitutas, sicis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento cui ibi aliquid agendum putauerint. Psalmis & Hymnis , cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Et nolite cantare , nisi quod legi tis esse cantandum. Quod autem non ita scriptum est,

ut cantetur , non cantetur. Carnem vestram domate

ieiunijs, & abstinentia escae & potus quantam valetudo permitit. Quando autem aliquis non potest

ieiunare,

29쪽

ψ Regula Beati Piitris Nostri Augustini

iciunare , non tamen cxtra horam prandij a liquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sne tui ulta , & Contentionibus audite ; ne solae vobis se ces sumant cibum, sed & aures esseriant verbum I)ci. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu , non debet alijs molestum c sse , nec iniustum videri eis, quos fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos sceliciores putent, quia

sumunt quod non sumunt ipsi; sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatoribus ad monasterium , aliquid alimentorum , vestimentorum , Operimentoriam ve datur, quod alijs fortioribus, & icieόfaelicioribus non datur, cogitare debent quibus non datur quantum de sita saeculari vita illi ad istam des.cenderint,quamvis usque ad aliorum,qui sunt corpore firmiores, frugalitatem peruenire non potuerint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius s non quia honorantur, sed quia tolerantur P accipere , ne contingat detestanda peruersitas, ut iis monasterio , ubi quantum possunt,fiunt diuites laboriosi, sani pauperes delicati. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne grauentur; ita & post: aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur : etiam si de humillima Leculi paupertate venerint,tanquam hoc illis contulerit rccentior aegritudo, quod diuitibus anterior consuetudo. Sed cum vires

30쪽

scopi, caput secundum. 3

vires pristinas reparauerint,redeat ad sceliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, ne cibi eos teneat voluptas iam vegetatos, quos necessitas levarat ia-

firmos. Illos sane existiment ditiores, qui in sustinen iaparcitate fuerint sortiores. Melius eis enim minus egere,quam plus habere.

Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis

vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis , simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu, habitu, & in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusquam osendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri, etsi iaciantur in aliquam foeminarum,in nullam figantur.Nec enim quando proceditis,soeminas videre prohibemini . sed appetere, vel ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tacito affecta , sed affectu de aspectu quoque appetitur, & appetit co ncu piscentia foeminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se inuicem sibimet s etiam tacente lingua θ conspectu mutuo, corda nuntiant impudica, & secundum concupiscentiam

carnis, alterutro delectantur ardore , etiam intactus

ab immunda violatione corporibus,sugit castitas ipsis de moribus. . Nec pNare debet, qui in foeminam fi D

SEARCH

MENU NAVIGATION