Constitutiones sacri et regalis ordinis PP. Excalceatorum B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum, authoritate apostolica ab origine fundationis firmatae. Quibus in hac vltima editione accesserunt ea omnia noua decreta, ... Opera et solicitudine

발행: 1685년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

6 RCHA Beati Patris Nolliri August git oculum , & illius in seipsum diligit fixum, ab

alijs se non videri, cum hoc secerit. Videtur omniano , & a quibus se videri non arbitratur. Sed etsi lateat, & a nemine hominum videatur, quid faciet

de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest ZAn ideo putandus est: non videre , quia tanto videt patientius, quanto sapientius Z Illὶ ergo vir sanctus timeat displicere,ne velit foeminae male placere: illum

cogitet omnia videre, ne velit foeminam male videre Illius namque & in hac causa commendatus est timor , ubi scriptum est: Abominatio est Domino de figens oculum Quando ergo simul estis in Ecclasia,

aut ubicumque foeminae sunt,imaicem vestram pudici, tiam custodite. Deus enim,qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Etsi hanc , de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adue teritis , statim admonete , ne male coepta progrediantur: sed de proximo corrigantur Si autem poli admonitionem , iterum , vel alioquoque die id ipsum eum facere videritis, iam velut vulneratum sanandum prodat , quicumque hoc potuerit inuenire. Prius tamen est alteri, vel tertio demonstrandum 2 ut duorum , vel trium testium possit ore conuinci, & competentilaueritate coerceri. Nec vos iudicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe nocentes estis, D fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus habet in corpore, quod Velit occultari, cum timead secari non ne crudeliter a te sileretur, & miseri

32쪽

Episco', caput tertium. Ieorditer indicaretur ξ Quanto ergo potius debes m nisestare, ne deterius putrescat in corde P Sed antequam alijs demonstretur, per quos conuincendus est, si negauerit, prius Praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne sorte possit secretius

correctus,non innotescere caeteris. Si aurem negauerit,

tunc neganti adhibendi sunt alij s etiam coram omnibus ) ut pollit non ab uno teste argui, sed a duobus, vel tribus conuinci. Conuictus vero secundum Praepositi, vel etiam Presbyteri sad cuius dispensationem pertinet) arbitrium , debet emendatoriam sit-bire vindictam. Quam si serre recusaverit s etiam si ipse non abscesserit) de vestra societate proijciatur. Non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi, de oculo non figendo , etiam in caeteris inueniendis , prohibendis , indicandis , conuincendis, iudicandisqud peccatis diligenter, & fideliter obseruetur, cum dilectione hominum, & odio vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo literas, vel quodlibet munus acceperit: si hoc ultro confitetur , parcatur illi,& oretur pro eo. Si autem deprehenditur , & conuincitur , secundum arbitrium Presbyteri, vel Praepositi grauius emendetur.

V Estes vestras in unum habeatis sub uno custode, vel duobus, vel quot sufficere possint ad eas

33쪽

8 Regula Beati Patris Nostri Augusini

excutiendas, ne a linea laedantur: & sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno velitatio. Si fieri potest, ad vos non pertineat, quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur,

utrum hoc recipiat unusquisque, quod depoluerat, an aliud quod alter habuerat: dum tamen unicuiquός

prout cuique OpuS fuerit, non negetur. Si autem ninc inter vos contentiones, & murmura oriuntur ,

dum conqueritur aliquis , se deterius accepisse, quam prius habuerat, . & indignum se esse, quod non ita vestiatur, ut alius frater vestiebatur : hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiori sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamens vestra toleratur infirmitas , ut hoc recipiatis, quod posueritis, in unum tamen locum sub communibu custodibu& habete , quod ponitis ita sane, quod nullus sbi aliquid operetur, sed omnia opera vestraia unum fianc, maiori studio & frequentiori alacrit te , quam si vobis singulis faceretis propria. Charitas enim, de qua scriptum est ; quod non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur ; quia communia proprijs, non

propria cCmunibus anteponit Et ideo quanto amplius rem communem, quam Propria vestra curaVeritis, tanto vos amplius proficere noueritis; ut in omnibus, quibus utitur transitoria necessitas, supe emineat quae permanet charitas. Consequens ergo est, ut etiam cum quis suis filijs, aut aliqua necessit dine ad se pertinentibus , in monasterio constitutis ,

aliquam contulerit vestem, siue quodlibet aliud inter

34쪽

ter necessaria deputandum, non occultd accipiatur: sed sit in potestate Praepositi, Ut in rem communem redactum, cui necesse fuerit , praebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio con demnetur. Indumenta vestra secundum arbitrium Praepositi laventur siue a vobis, sine 1 fullonibus,

ne interiores animae serdes contrahat mundae vestis nimius appetitus Lauacrum etiam Corpori, quum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat

sine murmure, de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente Praeposito, faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, & sorte non expedit , suae cupiditati non obediatur. Aliquando enims etiam si noceat θ prodesse creditui quod delectat. Denique , si latens est dolor in corpore, famalo Dei dicenti quid tibi doleat, sine dubitatione credat ita Sed tamen , utrum sanando illi dolori, quod delactat expediat , si non est certum, medicus conssilaiari Nec eant ad balnea , sue quocumqui necessae fuerit , minus quam duo, vel tres. Et illiu ,1 qui habet, aliquo eundi necessitatem , cum Phuς Praepositus iusserit , ire debet. AEgrotantium cum se siue post aegritudinem reficiendorum, siue aliqua limbecillitate setiam sine febribus) laborantium, uni alicui debet iniungi, ut ipse de celario petat , quod cuique opus esse prospexerit- Siue autem qui Cellario, sue qui vestibus, sue qui codicibus praeponuntur,sne murmure serviant fratribus suis. Codices cetral hora singulis diebus petantur et extra horam , qui tierid

35쪽

1o Regula Beati Pntris Nostri Augustia

tierit, non accipiat. Vestimenta vero, & calce menta quando fuerint indigentibus necessaria,dare nodifferant,sub quorum custodia sunt, quae poscuntur.

LItes,aut nullas habeatis, aut quam celerime finia. tis, ne ira crescat in odium ,& trabem faciat de festuca, & animam faciat homicidam.Sic enim legitis : Qui odit fratrem suum,homicid est. Quicumque conuitio, vel maledicto vel etiam criminis pbiectu aliquem laeserit , meminerit satisfactione quan citius curare, quod secit , dc ille, qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem inuicem se laeseripi, inuicem sibi debita relaxare debent, propter ationes vestras ; quas utique, quanto crebriO- res habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem qui, quamuis ira saepe tentetur, tamen

impetrare festinat , ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam ; quam qui tardiu irascitur, & adveniam pentendam tardius . inclinaxur. Qui autem nunquam vult petere Veniam , aut non ex animo petit , sine causa est in monasterio, etiam si inde non prohciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite: quae, si emissa fuerint ex ore Vestro , non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnaaera. Quando autem necessitas disciplinae, in mo mbus coercendis, dicere vos dura verba compellit, etiam si ipsi modum vos: excessisse sentitis, non a vo-: bis

36쪽

bis exigitur , ut a vobis subditis veniam postuletis ;ne apud eos, quos oportet esse subiectos , dum nimium seruatur himilitas, regendi frangatur authoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino : qui nouit etiam eos, quos plus iusto sorte corripitis, quanta beneuolentia diligatis

Non autem carnalis, sed spirithalis inter vos

P Raeposito tanquam patri obediatur, multo in gis Presbytero, qui Omnium vestrum curam

VT ergo cuncta ista serventur, &, si quid minus

seruatum suerit, non ne ionter praetereatur , sed ut emendandum corrigendumque curetur . ad Praepositum praecipue pertinebic, ut ad Presbyterum cuius est apud vos maior auctoritas ) referat quod modum, vel vires eius excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante, sed charitate seruiente scelicem Honore coram vobis Praelatus sit vobis ; timore coram Deo si1bstratus siepedibus sestris. Circa omnes se ipsum bonorum op

37쪽

1 1 Regula Beati Patris Nostri Augustini

rum praebeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes. Di ciplinam libens habeat, metuendus imis ponat: & quamuis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat, quam timeri: semper cogitans, Deo se pro vobis redditurum efferationem Vnde vos magis obediendo, non solum vestri, sed& ipsius miseremni, qui inter vos, quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur. Donet Dominus, ut observetis haec omnia, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores , & bono Christi odore , de bona conuersatione fragrantes, non sicut serui seb lege , sed sicut liberi sub gratia constituti.Vt

autem vos in hoc libello , tanquam in speculo possitis inspicere, ne per obliuionem aliquid negligatur , s mel in septimana a vobis legatur. Et ubi vos inueneritis ea, quae scripta sunt, facientes, agite giatias Domino bonorum omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum vaderit aliquid deesse, doleat de' praeterito, caueat de futuros orans ut sibi debitum dimittatur, & in tentationem

non inducatur. . .i S. D. N.

38쪽

S. D. N.

D. URBANI,

DIVINA PROVIDENTIA

CONSTITUTIONES

PRATRUM DISCALCEA TORVM

SACRI ORDINIs BEATIS MARIAE

de Mercede , Redemptionis captiuorum, in ipsis ad verbum insertas, appro- . . bat, & confirmat.

AD PERPETUAM REI

MEMORIAM.

Acri Apostolatus ministerio , per abundantiam Divinae gratia multis licet nobis Iu agantius meritis o prasi dentes; ex iniuncti nobis muneris debito, Religi , Drum ordinum quorum cumque, im Ecclesia Dei litantium , pro φemm E sat m,

39쪽

14 Be Le σκω riae de Mercede. Dist. I. flatum, salicemque directionem sinceris desiderantes afectibus , his , quie proptered, praesertim in eorundem ordinum Capitulis Generalibus provide sancita fulse comperimas, ut frma perpetuo, er illibata persistant, exa iij se obstruentur, Apo olica nostrae confr-m itionis robar libenter adijcimus, eiusdemque muneris partes propensis sui se impartimur, prout conspicimus in Domino salubriter expedire. Expom quidem nobis nuperfecit dilectu/ssius Alonsis de Sancti istino Sacramento,

fratrum Digcalciatorum, Recolectorum nuncupatorum, ordinis Beat e Mari e de ετ rcede , Redemptionis cap-miorum , Procurator Generalis, Capitulo Gen

rati eorundem Fratrum, de mense in Haij, anni proxia me praeteriti M. DC. XXVIII. celebrato, prolici prosteroque in umFratrum regii ne I gubernio Gybtuti nes edita fuerunt, ii noris subsequentis: videlicet.

De lus , quae ad priuatum cuiuslibet flatum pem

OVoniam ex Regula Parentis nostri Augustini, prius Deum diligere , deinde proximum nostrum iubemur ; ordinata charisas nos ipsos eodem charitatis vinculo Domino anneetit: adeo de his primum , quae ad Deum, deinde de his, quae ad nos spuctant, denique de illis, quad. ad proximos iuuandos attinent, praesenta Distinctione peragemus, ut ordo

40쪽

Gns. Fratrum Excalceatorum. II ordo ipse charitatis in rerum tractandarum methodo

resplendeat. . .

' exponitur.

VT ergo prius a nomine, & sine , ex quo instituit

ratio discernitur, ut mos est , exordiamur. Primum praemitti debet, quod quamuis charitatis persectio , Fideique exercitium omnium Religionum scopus generalis sit, ordo noster , ut speciale instutulum , hoc utrumque prae caeteris arctiori titulo amplectitur. Nam praeter tria vota, quae ad charitatem, ut finem , tendunt, & praeter Diuinum officium, &orationem , qua maxime fides elucet, in quibus cum alijs nostra conuenit Religio; quartum superaddit votum in fauorem Fidei, & charitatis obsequium , captiuos scilicdi redimendi Christianos, in quibus maximE periclitatur Fides, neci parum authoritatis apud Barbaros, & infideles patitur, & honoris iacturam. Inquo etiam opere eximia chas itas spendescit, altissimaquε Christi imitatio; siquidem vitam nobtram manifesto periculo mortis exponimus, inincommodis saltem , & non paucis laboribus pro animarum,ac corporum fratrum nostrorum Redem tione. Quapropter Religio nostra , Beatissima Vi gine Maria illius Matre, ac funda trice id reuelante, Et sumin

SEARCH

MENU NAVIGATION