장음표시 사용
12쪽
14쪽
MECUM QUONDAM SCHOLAE NORMALIS ALUMNO
15쪽
I. Paucissima quidem artis antiquae monumenta, quibus integra Neptuni imago repraesentetur, ad nostra tempora pervenerunt. Eorum enim quae nostris exstant diebus, alia manca sunt, nec semper ita multis partibus conservata ut facile restitui possint; alia autem partem aliquam hujus dei, et illam saepissime suis destitutam insignibus, solummodo demonstrani. In Museo Parisiaco Neptuni statua nulla est; quum multa sint in illis aedibus anaglypta, vix tamen ullum invenies, quo hujusce numinis acies esticia sit, nisi sorte illud anaglyptum exceperis, quod in magno illo altari cernitur nuper in orghesiaca villa conservato, nunc autem triangularis nomine designato Adde etiam nisi quis te errare contendat, parvum quoddam anaglyptum quo Bacchi exhibentur natalia in eo enim quoddam numen rem ipsam sedens considerare videtur quod quidem Neptunum esse non immerito arbitreris, si memineris vix ortum in lucem Bacchum duabus mandatum nymphis a Terra matre suisse, et illas ipsas virgines, Ino et Melicertae commercio quodam conjunctas, non omnino a Neptuni coetu abhorreres at in eo de quo dicimus anaglypto sedentis dei caput aliunde allatum est Romae exstat etiam nunc integra quaedam Neptuni st tua, quam in Medice villa, unam quidem in tota urbe
16쪽
ideoque magni faciendam videas. Si caput quoddam Neptuni,
Ostiae quondam inventum, nunc autem in Vaticano conservatum, addideris vix ullum aliud signum ad imaginem Posidonis effictam in universa civitate invenies. Habetur autem in Museo Bomonico aeneus Neptunus, Herculani inventus, quem non antiquis valde temporibus susum ex veteri
magis imagine atque exemplo expressum suisse arbitrer, nec parvi ideo pretii nobis esse debere. In eadem etiam civitate complures sunt pompeianae picturae Neptuni reddentes imaginem, et ideo multi faciendae quod non oris tantum lineamenta, sed colorem etiam et vestes numinis in tabulis depicta idere est. Nullum tamen artis antiquae opus ad nostra tempora pervenisse assirmaverim, quod illam Neptuni statuam vincat in occidentali Parthenonis fronte a Phidia exsculptam; quae nunc Londini est, multis sui partibus vetustate obtruncata, nec jam integra quum ipsam in charta Carreius deli-ncavit . arumdem aedium exstat etiam nunc Athenis fragmentum quoddam goophori optime in mediis templi ruinis Conservatum, in quo sedens deus in deorum coetu Panathenaeis adest. Inest quoque in Arimini arcu Neptunus, in aereis quibusdam tum in Germania , tum in caeteris partibus Europae, operibus, in vasibus depictis, gemmisque et permultis etiam nummis quorum ii praecipui sunt quibus in Bruttio Corinthi, Cymae, Adramytti, Tarenti et regnante Antigono utebantur. Non omnia equidem, neque singula antiquae artis monumenta retuli ex quibus Neptuni lacies animo possit repraesentari illa solummodo retuli quae caeteris praestare mihi visa sunt. Quae si intueri velis, facillime intelliges quam paucae adhuc pervenerint hujusce numinis imagines, maxime vero istae imagines quae, quum de marmore starent aut templis insculpta viderentur, non parvi erant momenti tum in arte ipsa tum in deorum cultu ac religione. Neque tamen ex eo
17쪽
colliges non saepius arte antiqua expressam fuisse Neptuni imaginem, aut ipsum in Graecis religionibus inter deos maximos non annumeratum fuisses quum permulta ubique Neptuno erecta suissent non signa tantum, Verum etiam templa aliaque monumenta. Quae quidem Veteres Seriptores, maximoque Pausanias et Plinius, permulta reserunt, nonnulla describunt, nec minus ex ipsorum verbis quam ex locis quibusdam poetarum atque historicorum judicare poteris in universa Graecia tanquam maximum numen cultum fuisse Neptunum. . Utcunque se habent ista, ex iis quae nobis artis antiquae monumenta supersunt, quis sit iste deus non malo nequo
perperam dignoscere possemus, etsi non nobis etiam in promptu essent tam multa a veteribus scripta, unde illa ipsa monumenta interpretemur. Pleraeque igitur istae, de quibus diximus, imagines agentem aliquid aut ad agendum sese accingentem Neptunum nobis praebent, paucissimae vero cessantem et quiescentem. Nunc tridentem manu tenens stat rectus, pede in saxo quodam imposito longissime et quasi in pelagus aciem oculorum protendit; nunc cito gressu procedit, quassat tridentem dextera, ut ipsum in Posidoniae nummis videre est .alias, cito progreditur, tanquam maris planitiem radens, cujus habet imperium; saepius curru, marinis equis subjunctis invehitur, sinistra tenet habenas, dextra quassat tridentem'. Quae quidem inquieta indoles Neptunum ab aliis quibusdam numinibus secernit, quae Vulgo quieMentes, divina cum majestate, esstnguntur ut est dupiter, Neptuni frater, ut est etiam CSbele solio saepissime insidens, turrita corona redimita crotalum sinistra tenens, leone ex utraque solii parte adstante. Non alibi majori cum dignitate expressus fuerat Iupiter quam in Atti olympica, ubi solio insidens, sulmen dextera tenebat, sceptrum autem sinistra, quietus ad-
18쪽
modum et ianquam immotus . Non alius erat Palladis in Parthenone habitus, quae stabat in armis quieta, hastam altera manu tenens, altera Victoriam clypeo in ipsius pedibus humi deposito'. Neptunus autem, ut in insigni Corinthiaci Isthmi templo ebore auroque expreMu fuerat, curru vectus, mobili quodam marinorum numinum coetu circumdatus videbatur .
2. Nec solummodo quietus rarissime Neptunus estingitur, verum etiam Saepius violent et incomposito motu percitus apparet. In celebri illa occidentem versus Parthenonis facie, cum Pallade Athena erat compositus ejus habitus pugnantis erat vii l. et jamjam, ancipiti proelio, victoriam Jovis silia reportabat ipse autem, inelinato corpore, distentis cruribus, demisso sinistro brachio, dextrum attollit tanquam tendens retinacula, qui jam ab ipso semotis inquietus admodum et conturbatus dei habitus est. In illa autem gemma, de qua jam antea diximus dum currus summa cum velocitate in maris planitie volvitur, ipse dextrum pedem retrahit, retrinque superiori parte corporis ejecta, tendit lacertos quasi tridentem projectare velit hostemque ictu violento percutere. Gigantem quemdam Polyboten insequitur et avulsa Coi insulae parte opprimit . In Iliade autem, postquam in excelsum Samothraces montem conscendit atque inde paulisper pugnantes contemplatus est, Statim, inquit omerus, praecipiti gressu ex aspero monte descendit sub ipsius divinis pedibus rupes procul saltusque tremunt. -- Ubi autem Achaei omnibus armis instructi sunt, in hostem seruntur Neptunus ante ipsos progreditur, gladium fulgure splendidiorem sereni nullus est in proelio mortalis, qui tanto
2. Plin. 3. Paus Cor. 4. O. Mull. lab. 33, Arch. 5. Paus. I, 2. - Panosva I m. s. Lib. LIII, 10.
19쪽
numini incurrere audeat, tantam mentibus incutit formidinem . , - Postquam Ajacem in magnas Sarae rupes impulsum e mari tandem servavit, ipse impiis viri verbis iratus, timendum arripit tridentem, scopulum in quo Max insidebat percutit, fractumque cum tanto heroe sub undas praecipitat . Ergo saepius cum habitu corporis inquieto violentus ipso et incompositus Neptunus estingitur. Nonnunquam tamen quietos et ipse animos prae se ferre, divinamque in vultum estatem dignitatemque videtur. Non enim aliter repraesentatus est, non solum in Bruttii nummis', in quibus cinctus est diademate, vel in Antigoni, qui huncce deum tranquillum augustumque admodum demonstrant; sed etiam in Parthenonis Eoophoro, ubi cum Atheniensi rege Erechtheo
eolloquitur. Ipse Virgilius scripsit u placidum caput extulit undis; η quam quidem imaginem depingere non sibi licentiam
dedisset, ut arbitror, nisi veteres talem aliquando Neptunum estinxissent Ausim etiam contendere non modo placidum esse aliquando Neptunum, nedum semper incompositus violentoque motu agitatus videatur, verum etiam subridentem arte antiqua fuisse expressum illa enim, quam Graeci plasticen artem appellabant, non semel eum ostendit cum nymphis quibusdam maris sontiumque commercium amoris habentem nec verisimile est ipsum non ejus suisse habitus qui rei temporibusque eongrueret. 5. Diversos igitur naturae humanae mores, etiamque totius rerum naturae quantum mobilis est et tanquam interiori mente agitata, reddit Neptunus, nunc lenis et blandae, nunc placidae et sermo immotae, alias vero conturbatae atque formidandae. Si tamen attente magis considerem quas sculptura picturaque apud veteres Neptuno formas tribuerunt, non eum. dem in iis concentum, non camdem tranquillitatem inveniam, quae in universis singulisque Jovis sormis apparent Deorum
20쪽
enim hominumque pater, unus inter numina ereeius media in fronte habet capillos ex utraque parte instar jubar recidentes; frons ipsi quasi radians est et luce circumfusa; oculi superciliis conditi tanquam alta meditantis, magni tamen et venusti; labia genaeque mollibus curvisque lineis apte terminata; barba cincinnis ornata multis atque eleganter dispositis uectus amplum et animosum robusti nee tamen sejuncti sulcatique lacerti ita ut totum ipsius corpus justo partium consensu et quasi numerose compositum, leni majestate splendeat . Neque hunc formae concentum deorum pater amittit quum placidus ipsi minus habitus est, seu adversus Gigantas fulmen contorqueat , seu cum hoste aliquo compositus depugnet . Non ita ingenio est Neptunus quanquam enim divinae rei, gioni per assinitatem connexa, naturaque ipsa ad id tendens quod pulcherrimum est, ars antiqua Neptuno quoque hunc vultum, hanc corporis formam tribuere debuit quae numinis est; si tamen ipsas quas possidemus dei erigies intueamur, jam antiquis temporibus, nudus violenterque permotus nobis apparet. Postea vero ipsius imaginem persectam magis essecerunt, aptaque illa gura quam amnem appellabant inventa est, neque jam ab ea digressi sunt corpus excelsum ac tenue, valde eminentes lacerti pectus, ut viri est, amplum et expeditum, magis tamen quam Iovis quadratum, sic enim ipsius imaginem depinxit Homerus quum Agamemnonis cum Neptuno comparati laudat pulchritudinem non os ita serenum ac pellucidum non erecti supra frontem capilli, sed ex utraque parte remissi et pronuentes, aliquando etiam incompti et paene horrentes, immixtis pineis frondibus. Ille quidem Neptunus, quem in Parthenonis fronte Phidias insculpserat, tensos habet lacertos, venasque turgidas dii dem figura quae in Zoophor eminebat deum praebet alta cogitatione permotum, nec placido gerentem vultus, quan-