De Neptuno ejusque cultu prâesertim in Peloponneso Thesim proponebat

발행: 1850년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quam tempori atque divinae naturae congruentes fit in Vaticano videre est caput quoddam Neptuni, cujus capilli adeo permixti sunt, ut tales nunquam in Iovis imaginibus inveneris aenea quintam statua Herculani inventa est qua deus ostenditur ad palum innixus, terribili seroque adspectu, mixtis horridisque capillis Ble denique Neptunus, qui in Medice villa asservatur, seros serocesque habet vultus . Quam in poetarum scriptis Neptuni imaginem invenire est, ea cum illa consentit quae caeteris artibus in Graecia esseta est Caeruleam habet caesariem , glaucos autem oculos nubilus ipse est obscurusque et nocti similis barba vero crispa est, saepiusque profluens, neque aptis unquam ut Iovis est o nata cincinnis. Unde scripsit Valerius Maximus Euphranor, quum Athenis duodecim deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis majestatis coloribus amplexus est, perinde ac Iovis aliquanto augustiorem repraesentaturus'. v Sic etiam loquitur de Neptuni Iovisque filiis

Aulus Gellius, tanquam amborum mores in sobole agnoscens Praestantissimos virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, et ad acum, Minoa et Sarpedonem, serocissimos et immanes et ab omni humanitate alienos tanquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopas et Cercyona, et Scirona, et Laestrygonas'. n4. Vestis autem ipsi plerumque antiquis temporibus ionica, quam , τι inominavere, ampla atque demissa' vel dorica quam in Paesti nummis videro est. Aliquando pallium habet sinistro brachio circumvolutum, quod quidem in antiquae artis operibus saepe aliquis notaro possit; sic enim in

22쪽

iisdem illis nummis repraesentatur, recentibus nonnunquam,

veterem tamen ad elligiem expressis . Postea autem ideo ademptae omnino vestes, quod si quis nudus essingatur vivida magis praestantiorique ornari possit venustate quod quidem in Aphrodites signis maxime conspicuum est. Quum autem numina quaedam vestita semper mansere, ut sunt Pallas, Artemis, Cybele, Demeter etiam ipsiusque filiariose pina, nunquam serme vestitus Neptunus visus est, quia natura inquietus et immodestus non ita facile cum vera sua indole in vestimentis exprimi poterat. o. Ipsi autem insignia sunt, non in sculptura modo picturaque, Verum apud poetas caeterosque etiam scriptores, tridens atque delphinus; quorum quidem alter piscatoriae instar hastae, qua in thynni ' captura utebantur, inventus videtur suisse Delphinus' autem inter omnes quae in mari Vescuntur belluas frequentissimus conspicitur, tum in caeteris interioris maris partibus, tum praecipue circa Graeciae Asiaeque minoris littor, portus enim vadosasque oras et laeta libens habitare solet, ubi facilem victum potest sibimet suppeditare navesque prosecutus in ipso pelago supra maris planitiem apparet. Inter caetera Neptuni insignia non immerito notabimus marinae frondis coronam, quos tum expeditos, tum subjunctos currui, tum etiam alatos aliquando ipse deus curru vehitur Tritonibus vel hippocampis trahentibus interdum stat rectus in extrema navis prora aplustri ornatae. Invenire etiam est imagines Neptuni saxo insistentis de quo fons quidam defluit in Isthmo denique Corinthiaco deus curru Vectus aureo, pinea corona redimitus videbatur.

1. Claud. Rapi Pros. M , 17s. 2. Athenaeus, VIII, 346. 3. Gerh. Tab VM, XLVII et sq. . Gerh. Tab. LVII. - Forehhammer, Apoll. nkuns Iu Delphi, p. 20. 5. Strab. um , p. 381 - Gerh. iab. I iab. l. III.

23쪽

II. 1. Seu quis antiquas deorum imagines intueatur, sive poetarum versus caeteraque Scriptorum Opera evolvat, mox persuasum habebit non maleficum neque mortalibus inse-Stum esse numen Neptuni, quamvis inquietae sit indolis et nonnumquam violentae. Quum enim veteres Graeciae poetas percurro, Homerum dico atque Hesiodum et si quid ex aliorum versibus ad nostra tempora pervenerit, in Iliade Neptunum video equidem adversus Trojanos pugnantem infesto sane ipsis numine; verum, ut saepius in rerum natura casus aliquis dum nocet quibusdam hominibus, permultis assert utilitatem ac fructum, deus quoque dum Trojanis hostis est, pro Achaeis dimicat, et simul suam ulciscitur injuriam melioremque causam defendit. Nec semper ita hostibus insensus est ut nunquam mitescat non enim Iupiter, non ipsa parens Venus ex Achillis manibus Eneam in proelio eripit, sed Neptunus nube Pelidae oculis circumsum . Idem ille deus postquam in drssea Ajaci navem impegit scopulis, retrahit, et heroem e nuctibus elapsum servaverat, nisi impiis

ipsius verbis divinus furor exarsisset . Ergo non inter numina illa annumerandus est quae pavoris causa coluntur, ut sunt Eumenides atque Erinnyes non aeque etiam ac Pluto timetur, qui ex eodem loco exortus, obscurum regnum sortitus est quod omnes ante diem invisere pertimescunt.

Neque privatis solummodo hominibus inservit tum in Iliade, tum in drmea nec non in multis aliis scriptorum libris; sed universis una mortalibus magnum hoc contulit benesicium, equum silicet, sive ipso in Arcadia genuerit aut tridenti tellurem percutiens frementem studerit , sive antiquis temporibus et ante Iovis, Neptunique et Plutonis vici riam natum primus domuerit curribusque subjunxerit β.

I. l. XI, 341. 2. Od. IV, 504. 3. Paus. VIM, 25. l. Virg. Georg. I, 12.3. Hom. IIIm. I, 230. - Soph. d. Col. 707.

24쪽

Quum injuriam Argivorum ultus si desiccata universa regione, ita quidem ut Inachus nullas jam in civitatem undas deserret, non ultionem tamen omnino perpetravit Amymonae enim Danai filiae amore inllammatus, pulchrum illum atque copiosum sontem retexit quem virginis nomine voluit esse designatum Idem iste deus qui terram concutit, terrae etiam sirmat undamenta et qui duplici potestatis suae usu Helicen et Buram labefecit atque Achaici maris nuctibus cooperuit, idem antea Iliacos muros exstruxerat qui inconcussi permansissent, nisi luissent Laomedontis periuria. At non illa quidem revera beneficia sunt, si quis equi donum velit excipere non enim boni aliquid Neptunus dat hominibus, malo tantum abstinet. Quod si quis objecerit, animadvertat tamen eumdem hunc deum, qui equum et equicurribus subjungendi artem hominibus dono dedit, quique iliaca exstruxit moenia, secundos quoque ventos mari immittere, naves servare saepius media in tempestate fluviorum sontes e terra scopulisque essundere sub terris aquarum cursum dirigere nec non ab alendis augendisque plantis arboribusque esse alienum, ut ex ejus cum Cerere Coraque in Arcadia commercio apparet si denique sabulae cuidam ab antiquis temporibus usque ad Pausania tempora acceptae considamus, Neptunum, postquam cum Tritonidis acus nympha concubuisset, parentem suime Minervae, magnum Sane praeclarumque erga mortales beneficium, quum nihil ab eis prudenter deliberari matureque incipi possit nisi dea adsit Minerea. 2. Nemo tamen negare possit Neptunum non seque hominibus amicum esse ac multa alia numina, Jovem scilicet, Cererem, Palladem Apollinemque Est enim animi impotens iraeque impatiensci aegre molesteque fert Iovi se esse Obnoxium, fratri scilicet et regni imperiique participi '. x

25쪽

quo caeca fortunae lege, quam Summa ima numina non sugiunt, indomito cuidam elemento mari scilicet et aquis, praesectus est, dum in superiori parte coeli facile exercet imperium Iupiter, nullam habet quietem Neptunus , neque unquam divinitate sua fruitur. Irae igitur properus, extemplo

adversus homines divosque injurias suas ulciscitur monnunquam quidem laesus diisque iratus furorem tamen remittit, timet enim ac reformidat fratris vires et fulmina , nec non priscorum numinum saevitiam . Quum autem adversus ipso inferiores irascitur, homines dico heroasque, vel civitates ac terrae regiones, minas ultio subsequitur. Quum enim Minos, side Violata, unum ex suo grege taurum immolavisset in hujus tauri loco qui e maris fluctibus emerserat vix absoluto sacrificio taurus illo promissus negatusque furore percitus est, et jubente Neptuno filia regis Pasipha libidinos amore inflammata . Ira autem dei, postquam L aomedontis periurio exarsit, non prius remissa est quam sublati essent Trojani, versaque civitas, totaque regio excidio data. Quid est vero Odyssea nisi Neptuni furoris simul et lyssis errorum narratio Qui si tamdiu per maria omnia vectus est, quid erat causae nisi silium Neptuni praeclarum dilectumque in primis Polyphemum oculis orbatum reliquisset Timebant igitur huncce deum Graeci veteres quod quidem ex quodam loco Xenophontis historiarum apparet Prima die, inquit, postquam Argolida ecupaverunt, dum rite libamenta perficiebat Agesipolis, terra mota est. Cuncti statim Lacedaemonii hymnum Neptuni, post regis comites, concinuere caeteri vero

26쪽

milites ultra se processuros negabant, quia quondam P0S quam terra mota suisset, ipsos ex Elide Agis eduxerat. Animadvertit tamen Agesipolis, non priusquam ingrederentur motam fuisse quod quidem dei adversi signum foret, postea autem assentiente secundoque Neptuno Postera die sacra deo absolvit, ultraque progressus est ii Quae quidem minime sicta salsaque sabula est, sed vera simplexque a ratio. Item est de illa quae memoriae prodita est Helices et Burae ruina, quae tantam Graecorum animis formidinem incussit terra enim Neptuno jubente mota est et funditus eVersa eodemque anno, nondum placata ira dei, exundans Achaicum mare urbem ac templa deorum suctibus cooperuit. Iam caesis supplicibus qui in Taenarii Neptuni templum

confugerant, sacrum dei specus Lacedaemonii sus cruore violaverunt; irato igitur numine violenti terrae motu Lacedaemon concussa est, paeneque Omnes in urbe domus eversae sunt summa corruere in planitiem Targeti cacumina, quae quidem, ne quis factum negare possit, etiam nunc non procul ab urbe sistra videre est. Neque suas tantum sed

sobolis etiam ulcisci solet injurias Neptunus, neque patitur filios nymphamo suas impune contemnici non enim deum ipsum Ossenderat Cephei conjux Cassiopea sed semet Nereidas pulchritudine vincere contendebat, Neptuni filias; ergo,

suscepta earum causa, totam Ethiopiae regionem inundat, monstrumque immittit, cui tradi jubet oraculum Cassiopeae filiam Andromeden .et illa sane tradita est, neque prius in libertatem vindicata quam interveniente alio numine, belluam heros Mycenaeus Perseus occidisset. Non miror igitur, quum tantis terra marique calamitatibus ira dei exerceretur, tantam animis formidinem injicere Neptunum neque miror etiam eumdem saepius cum incomposito seroque vultu depictum esse in tabulis aut marmore

2 Paus Laci 14 anno 469 Ani C. 3. Apollod. II, III, 3. Dissilia my

27쪽

nut aere expressum, et formidandum a poetis caeterisque scriptoribus plerumque dici. Non hunc sane dedecet latum pectus magnamque habere potestatem' vel magno cum fragore progredi vel tribus gradibus totum inter Sam thracen atque Agas ' civitatem intervallum iransgredi Alcatho oculorum aciem ita perstringere ut immotus et columnae altaeque arbori similis restet mediis etiam hostibus; compositasque inter Trojanorum et Achaeorum turmas clamorem tollere ad pugnam procedentis exercitus clamori similem'. Namque nemo est qui neget non impari stagore pontum saxis et littoribus per tempestates impingere Ne tunum, aut fluvios in profunda terrarum agere praeeipites, aut terras civitatesque quassare, summaque avellere montium

cacumina.

Ergo quae ex supra dictis sequuntur, colligamus Dea est Neptuni dei imago, qualem in pictura sculpturaeque antiquae monumentis nec non in poetarum historiaeque scriptorum libris expressam invenire est. Ut autem quam paucissimis verbis utamur, Neptunum dicimus unum esse ex magnis Graeciae numinibus qui quidem, seu terra sive mari vires exerceat, duro et intractabili ingenio sere est rarae properus, violentusque agendo inquieta et incompositae indolis. Corporis motus orisque lineamenta ipsi ea sunt, ut, quamvis divinae majestati non prorsus repugnent, hunc tamen fratris sui natu majoris, Iovis scilicet, reddant dissimilem Placidum enim lympi regi ingenium est Neptuno autem indoles quaedam vehemens et immoderata, unde sit ut te ribilis magis quam amore dignus, et, si non omnino maleficus infestusque mortalibus, non pater tamen patronusque et pacator orbis videatur.

28쪽

III. Quanquam potestatem suam terra non secus ac mari Neptunus exercet, saepiusque in fluvioruum ripis aut sontibus, juxta lacus, in iisque regionibus apparetque motibus soli frequenter exagitantur, solet tamen ab antiquis maximo temporibus pontum habitare. Regia ejus domus quam praecaeteris diligit, ejus ut sic dicamilympus, in profundis Achaici maris gurgitibus sita est quam quidem Homerus indecimo tertio Iliadis libro his descripsit versibus: Sedebat in summo Samothraces cacumine Neptunus pugnam prospiciens inde enim ipsius oculis adversa erant Idae montes, Priamique urbs et Achaeorum naves. Ibi igitur sedebat Neptunus et Graecos a Trojanis devictos misertus Iovi veli menter indignabatur. Extemplo Iapidosum montem citus percurrit, et sub divinis ejus pedibus contremit mons circum atque nemus tertio gradu Egas attingit. Ibi sub maris gurgitibus splendidam habet domum, auro splendentem atque aeternam Vix eam assecutus, fulgentia arma induit, instructo insilit currui, habenasque manu arripiens, in liquida maris planitie indefessos equos propellit. η Agis igitur, in eoque loco ubi Crathis fluvius ex Arcadiae chaiaeque vallibus in mare prorumpit, praecipua erat maximaque Neptuni domus. Iisdem quoque temporibus et, ut arbitror, a rem tissima antiquitate, elicen in Achaiae littoribus Agarumque viciniis diligebat in ea enim urbe multa splendidaque maris deo sacrificia peragebant Ambae illae civitates simul unaque a scriptoribus antiquis sere reseruntur, qui tamen nullo modo hujusce dei in Helices terra marive domum suisse

asseverant Littora maris, etsi in iis non habitet, frequentissime peragra amat promontoria excelsa unde pelagus longe prospicere est, portusque et campos saepius maris nuctibus coopertos. Verum peragrat etiam terras meque notatu indignum esse arbitrer non iniceani aquis verum in excelsa Modicae Arnes regione natum esse Neptunum, quae

l. Il. IIII, 10 et sq. - Odyss. V, 380. - Plin. II. N. IV, 11.2. l. VIM 203.

29쪽

quidem nulla parte maris attingit littora; ibi aliquamdiu educatus est, posteaque Telchinis in Rhodo insula Ommissus . Ne quis igitur mirari velit Neptunum saepe in nu-viorum sontibus versari aut in eorum ripis, juxta Iacus et in campis aqua numinum irrigatisci amat etiam quae supra lacus eminent promontoria, ut sunt Onchesti in Boeotia, Stymphali Pheneique apud Arcadas, quae non secus habitat atque Sunium in Attica vel in Sicilia Pelorum aut Taenarum in Peloponneso Specus diligit in fluviorum ripis et juxta lantes, in quos fugientes nymphas consequitur; diligit gurgites ubi aquae lacuum numinumve sorbentur; insulas denique et montes terrae motibus concussos Ita inquietus in universo terrarum orbe sine intermissione Neptunus vagatur; quoties non amoribus indulget, in proeliis agitatur, aut cujuslibet injuriae quaerit ultionem, seu belluas et monstra in lucem proserat, sive totas regiones inundet, sive urbes disturbet dejiciatque in campos culmina montium. IV Degit Neptunus medio in coeti rerum aut numinum, quorum quaedam conjugi ipsi vineta sunt, alia ejus imperio submissa. Alia masculini, alia seminini sunt generis neque omnia humanam habent, ut Neptunus ipse, formam et speciem, quaedam vero fictam atque poetarum sacerdotumque

aut etiam plebis ingeni excogitatam, quaedam denique nihil sunt aliud quam ipsa maris portenta, pisces atque

belluae.

1. Praecipuum est in Neptunio coetu numen Amphitrite', dei conjux et prae caeteris in pretio habitaci si Tuque o qui undis imperas pulchrae dive conjux Amphitrites, ejus reditum tueri velis, inquit Pindarus', Non tamen erat Neptuni

soror, ut Iovis erat soror uxorque Jun, verum ab antiqua

30쪽

gente originem ducebat, ceani, maximi natu inter Titanas, filia . Erga Neptunum Amphitrite locum eumdem occupat quem erga Plutonem Persephone ut enim haec cum conjuge mortuis imperat, sic et Amphitrito undis marinisque deis et animantibus cum Neptuno Andromache instar Hectoris conjugis, Neptuni equos curare solet uxor Amphitrite, neque ulla alia de ante ipsam curru exsolvere ausit, quod quidem amantis est uxoris officium Quum ejus soror Thetis a patre Achillis Peleo in matrimonium ducta est, ambo pares Neptunus et Amphitrite nuptiis adsuerunt . Undarum ipsi imperium sicuti Neptuno in manu est scribit enim Ho

Nec semper tanto fragore suctus agitare solet, eam enim gementem dicit Homerusq; sed pariter haec verba poetae usurpare assueverunt, Neptuni fluctus, fluctus Amphitrites'. Multis igitur in locis una cum Neptuno ipsius uxor colitur ubi semper primas post eum sedes obtinet. In oecidentali Parthenonis fronte eam iunxit Phidias sedentem prope pugnantem Neptunum quam agnoscere nobis in promptu est supposit ejus pedibus delphin, Iuxta Corinthum in majori Isthmicae urbis templo, stabat deus curru sublimis nec non in ejus latere uxor Amphitrite vehebatur. Amrclis autem, in pollinis altari videre erat Neptunum

cum uxore sua marmori insculptum. In Alii Olympica amborum erant statuae, Glauci Argivi opus'. In aereis C

1 Apollod. I, 45. 2. Ibid. IV, 1335, 1371.3. Apollon. Bhod. Rapi Hel. 21.4. Odrss. XII, 58; III 40.

SEARCH

MENU NAVIGATION