장음표시 사용
41쪽
et hanc adversus tostem projiciens Polyboae opprimit. insignis erat illo ac praecipuus Neptuni actus in hoc Gigantum bello, ideoque saepius tum a poetis narratuS, tum expreS-sus pictura deterisque artibus Athenis, exempli gratia, templum erat Cereri sacrum , juxtaque Neptunus equo vectus, hastam adversus Polyboten contorquens, opus Praxiteli . 5. Post Gigantum bellum novi dii imperio tandem potiti sunt, quod in disceptationem venim jam non poterat Antiqua tamen illa numina nescio quid mirae dignitatis servavere. Interdum enim in lympum ex improviso redeuntes apparent, unde jam diu decti suerunt; et ipsa praesentia novis numinibus formidinem incutiunt. Die quadam magni in lympo dii conjurationem adversus Iovis regnum habuerunt, cui paeerat Neptunus, aquarum numen, cum duabus seminis Iunone scilicet atque Athena Certum crat deorum patrem illigare, ita ut fulmen emittere non jam posset. Thetis autem silia Titanis ceani quae pactum noverat, cito silium quemdam Terrae et Urani adiit, Briare scilicet, quem homines Egeonem vocare solent. Ille Centimanus, deorum patre viribus praestantior, juxta Jovem ipsum in Olympo sedit, seroci adeo et terribili habitu, ut attoniti conjuratores ab incepto abstinuerint v Quae quidem minime mira est novis diis a veteribus injecta formido Ut enim Graeci arbitrahantur, antiquis illis numinibus vis quaedam inerat magna et incredibilis, quae si pugnanti cuiquam accederet, in vanum redebat vel absoluta calliditas itaque vocabantur non Hesiodi tantum sed et Eseliri temporibus πελωρια, ut si quis monstrum ac portentum diceret; et e nomine, quod mirum Graecorum auribus sonabat, formidolosa quaedam potestas designabatur, vis incomposita ac sui impotens, corporis etiam singularis moles ac praestantia Neque illud verbum aperto
2. l. I, 400.3. Vide notam ad calcem.
42쪽
magis explicari posse putem quam illo, de quo jam antea dictum est anaglypto in quo videro est Terram, antiquam matrem, Bacchum insantem duobus nymphis praesente Jove aut Neptuno committentem quae quidem dea multo caeteris praestat non corporis tantum magnitudine sed terribili quodam vultu habituque e terra superiori parte orporis
Antiquo igitur numine interposito, Jovis ac Neptuni dirempta controversia est non placati tamen de aquarum animi, fratris vires ac potestatem mimine ignorantis. Itaque, apud veteres poetas, maximeque in Iliade eum videre est pro Achaeis adversus Trojanos Idaeo Iovi amicos deproeliantem atque, ubi ex utraque parte sere omnes viri ceciderunt et ipsi inter se dii componuntur, non cessat Neptunus in pugnam prorumpens ambo illa numina, ipse scilicet ac dupiter, totum terrarum orbem ac rerum naturam miscent: si Pater hominum deorumque e caelo fulmen contorquet; Neptunus terram concutit ac montium culmina tremit Ida imis a radicibus, urbsque Trojanorum et Achaeorum naves. Qui Manibus imperat Pluto attonitus e solio desilit, clamatque et reformidat ne terra dehiscente, hominum deorumque oculis, Neptuni ictibus aperta, ea regio appareat terribilis et setida ipsis invisa numinibus'. Postquam autem dii pugnare desierunt, recedit comitantibus Junono atque Pallade, in Herculis Propugnaculum unde virorum proelia usque ad
4. Eadem illa de quibus loquimur numina, quanquam interdum cum Neptuno adversus Iovem consociantur, aliquando tamen ipsi advorsa fiunt. Neque illi sedes suas auferre contendunt quamvis enim Jovi Neptunus sit Obnoxius, adeo Iunoni ipsi patris deorum hominumque uxori viribus praestat, ut nulla sit in Olympo dea quae cum co
43쪽
audeat componi. Quum tamen de universo maris et aquarum imperio eum Neptuno minime contendant, regiones terrae in medio positas ipsi tentant eripere sub communi enim deorum omnium ditione terra est, cujus partes quasdam in Neptuni potestatem venire aequo animo ferre Pallas Junoque, aeris incolae, non poterant. Tribus exemplis utamur, controversia scilicet Neptuni cum Pallade Athenis, Argi cum lunone, cum elio Sole Corinthi Athenarum quidem acropolis rupes quaedam est ex omni parte praecisa media in campi planitie non multum supra maris aequor excelsi quam si quis oecuparet, regionem totam obtinebat, ita ut in Atticam invadentibus non parvi esset pretii si talem arcem tenerent militibus. Ipso quidem facto patentes circum Athenas campi Neptuni esse videbantur, plani Milicet ac paene palustres et saepius marinis nuctibus cooperi : quod etiam nunc Phalerea inter atque Athenas videre est et in ea praecipue regione quae in Piraeei patet viciniis, Halipedi nomino designata. Ipsa autem re Cephissi ripas obtinebat Pallas et superiorem campi declivitatem, crescentibus ubique in iis partibus oleis Composita sunt igitur et in pugnam venero ambo numinari in arcem prorupit Neptunus, quam tridente percutiens triplici cuspide perfodit, apparente atque sub saxis mugiente ipso mari. Extemplo autem oleam in rupe eadem plantat Minerva juxta mare Neptunium, victus aquarum deus recessit obtinuit demissas campi partes, arcem em Jovis nata unde totam hanc Atticae regionem protegeret. Commune templum in eo ipso loco, Erechtheum postea inpellatum, Athenienses erexerunt; in cujus vestibulo nuper a Gallo quodam architecto tria Neptunii tridentis foramina inventa sunt. Praeterea Coloni magna veneratione cultas aedes Neptunus habuit , sicut Parthenonem Pallas, in cujus fronte ad occidentem spectante pugnam exsculpsit Phidias. Τrcegenis idem illud Neptunum inter et Palladem accidit
44쪽
dissidium, cujus idem quoque, ut postea dicemus, exitus
5. Neptuni cliique circa Corinthum rixa ipsa quoque
notatu prorsus digna est Arcenim hujus urbis, tanquam Athenarum ac polis, rupes est valde excelsi , saxis ulidiquo abruptis, supraque in planitiem et tanquam in urbis aream extensa : spectat ad ambo simul mari , et simul ad utramque Graecae telluris partem , Helladem scilicet ac Peloponnesum. Infra autem, occidentem VerSUS, campus quidam, in tres gradus tanquam divisus, ad Lechaeum mare descendit, atque versus orientem ad Cenchraeos uetus declivi solo extenditur. Illud Neptuni causam defendebat, quod in Corinthi vicinio non duo illa tantum maria invenire est, sed alia quaedam insignia et ad hujus dei imperium pertinentia, de quibus postea loquemur. Quomodo tamen excelsam adeo arcem et in altis aeris surgentem regionibus obtinere poterat deus ille in maris littore aut juxta fluviorum sontes ac ripas versatus, cujus praecipua domus in profundo maris condita erat AEquo magis jure ad Solem pertinebat Acrocorinthus, quam lustrabat tota die radiis ex quo mane supra Acarnaniae montes exsurgebat, donec Cleonarum atque Argolidis montibus conderetur Antiquum idem illud numen, quod jam attonitis in irmpo novis numinibus antea apparuerat, Briareus arbiter in hac disceptatione factus est arcem Soli, Isthmum Neptuno addixit . Sed, victus Athenis ubi secundas tantum post Pallada partes obtinebat, praecipuum in Isthmonumen fuit Neptunus. 6. ertia Neptuni singularis aliud adversus numen pugna in Argiva regione facta est Deus ille aquarum, qui Corinthi terris paene abstinuerat, ea sorsan causa quod proclive ejus solum exundantibus maris fluctibus parum esset obnoxium, male minimeque indulgenter Argivos habuit Ju-
1. Aerocorinthi supra Sinum altitudo 1 575 .
45쪽
noui, aeris dei conjugi, posthabitus Quum sub ejus ditione essent non mare tantum sed dulces etiam aquae terraeque motus, omni modo potestate sua usus est, simulque maris nucius in campos profudit fluviosque et sontes desiccavit'; et jam sit tota illa Argolica regio consumebatur, nisi dei animos placavisset Danai silia Amymone. Quum enim Danai filii in Argolidem venere, nusquam reperiebant aquam, exhaustis ira Neptuni sontibus is sontem quaerens'mImoncsagittam in fugientem cervum conjecit quae dormientem laesit Satyrum; hic autem expergefactus virginem insequitur, eique vim inferre tentabat, quum e mari prorumpens ipsum in fugam vertit Neptunus Amymonen amavit deus eique Lernae sontes patefecit', qui Danaidis nomine designati sunt. Postquam undas retraxisset Neptunus, regionis incolae, etsi Iunonem praecipuum numen haberent, templum no-σειμα προπιυστι erexerunt in eo quidem loco ubi steterant maris fluctus urbs autem Argos sontem exinde habuit nullum , neque ullum prius invenias quam dimidium Argos inter Lernamque iter peregeris, fluvioque Occurreris Erasino. Ne tamen deus infestus ipsis nimium haberetur, contendebant Argivi sub terra fluere Cephissum et in eo ipso loco ubi stabant dei aedes facillime audiri. Utcumque se habent ista, sicca ex eo tempore regi Omnis atque aridaeircum Larissam permansit; neque siccitatem paulatim augere atque extendere deus etiam nunc desiit; scripsit enim Aristoteles terra quaedam siccitate meliores fiunt, aliae autem pejores quod quidem in Graecia circa Mycenas Argosque evenit Irojanis enim temporibus Argiva regio non multos alebat homines utpote quae esset palustris, ditissimae vero erant Mycenae; hodie autem, rebus in contrarium versis, siccae sterilesque hae factae sunt, illud, sterile quondam ac paludosum, siccum nunc secundumque est. Ἀddamus etiam
1 Paus Cor. 20.2. Apollod. II. I, 4. - Λpollon. I. 134. a. Meteor , I, M.
46쪽
nos ab Aristotelis temporibus procul maris aquas Neptunum retraxisse, toto regionis hujus solo ita sublevato, ut ipsum Argos sterile paulatim fiat, excultis quotidie magis circa maris littora partibus. Sic pugnantibus divis mortales plectebantur. Ideoque inter omnes formidabant Neptunum, saepe cum caeteris immortalibus disceptantem, neque recusantem unquam proelium Semel tantum, ut ita dicam, libenter regionem quamdam reliquit succedente ali numine : sed quidnam aequum magis erat aut consentaneum quam si Parnassi rupes sole quotidie exustas Apollini concederet, Calauriam reddenti Non enim tantum insula est Calauria, sed rupes etiam terrae motibus frequenter concussa peninsulaeque ignivoma quondam Methanae vicina, eo tempore quo primum dii inter se Graeciam partiti sunt nondum exsistentis. Ignotus, ut arbitror, in Delphica valle permansisset parvae Castaliae Ca solisque et Stygis, minimorum sontium, numen Calauriae autem magnos honores obtinuit, in maritimo parumque stabili solo commoratuS.
Quaecumque in Peloponneso insignia loca sunt templis, vel traditionibus, aut cujuslibet generis monumentis ad Neptuni cultum spectantibus recognoscere animo mihi est, littora primum peninsulae, secundo autem partes in medio terrarum incluSas peragranti. I. 1. Priusquam thenis exeamus, jam in hac urbe celebrem illum Neptuni cultum invenimus, diversamque ejus naturam ac formas multiplices in famosa enim illa cum
47쪽
Pallade disceptatione, videre est deum praecipue aquarum praesertimque maris, ut ex illo mari apparet quod tridente in Acr poli protulit. Sed a Piraeeo venienti, urbemque ingredienti obvium erat Cereris templum in cujus vicinio aereus Neptunus erat equo vectus atque hastam Polyboten adversus gigantem vibrans . Convenerant etiam Neptuni ac Cereris religiones circa sontem neacru non, ubi videre erat duas aedes, quarum altera Cereri filiaeque, altera autem Triptolemo sacra erat; quem quidem heroa Argivi e terra sua esse oriundum contendebant, optime autem noverant Athenienses silium esse Celei primumque frumentum seruisse a Musaeus ipsum
dicit filium csseiceani et me Choerilus Rhari et iliae cujusdam Amphictyonis frater ejus CercSon silius erat Neptuni paterque Alopes ab avo Neptuno amatae matrisque Hippothoontis cujus nomine tribus quaedam in Attica designata est . Quod si ultimum hoc nomen nihil aliud est nisi sabula qua cultum Neptuni ippi apud Athenienses indiearetur, illud cum Neptuno illo Hippio apud Colonenses cons remus de quo in Sophoclis versibus agitur Ut ut haec sunt,
jam Athenis Neptunum reperire est maris et equi numen, neque a Cerere, laeunditatis sellieet numine, alienum. 2. In Peloponnesum euntibus nobis, antequam Cephis- sum fluvium transeamus, locus Occurrit sertilis, arboribus abundans, ubi vere herbas equi pascuntur quae sub aquis fluminis exundantibus uberrime crescere solent ibi templum est Cereris ejusque filiae, in quo Pallas etiam et Neptunus coluntur. In eo enim loco Phytalos, cujus nomen cum Neptumo ροταλναζω conserre non repugnat, Cererem
quondam hospitio excepit quae ipsi pretium dedit cum . Sine dubio nulli nisi Neptuno tribui possunt copiosa in eo loco Cephissi aquae, qui nisi cum numine plantarum Cerere
48쪽
et Pallade cujus in dition olea est consentiret, minime in illa fluvii parte inveniremus herbam qua equi aluntur, neque sicos neque oleas, crescentibus sub arborum umbra vite simul et frumento. Postquam autem mysticas nomine angustias Corydalion inter atque Icaro montes transiimus, et in maris Eleusini littore perventum est lacus dum Rhitos nomine invenire est, Salsos quidem undis ex copiosis son-libus profusis. Ibi tumulus sui Thracis Eumolpi, eleusini herois, quem ex Chione natum Neptunus genuerat, venti Boreae Orithyiaeque silia uua quidem sabula ab iis quas modo retulimus aliena videtur, et ex orbis partibus aquiloni subjectis oriunda quam Ob eausam 1- ρα Neptunum vocabant Eleusinit . Qualiscumque tamen sit hujusce sabulae origo, indicat saltem in his locis deum esse lacuum salsorumque sontium ad quemnam enim deum spectarent illi Rhiti, si Neptun negarentur, utpote qui, secundum Veterum opinionem ex Euboico mare Euripo scilicet orirentur P5. Atheniensis de Alope Neptunoque sabula circa leusim, in via ad Megara ducente, sinem habet postquam enim puteum Callichori nomine transierunt, obvius est maris quidam angulus ubi tumulus erat Alopes virginis quam, ubi ippothoontem peperisset, Violentus pater CercTon, stupro Neptuni iratus, in eo loco occidit. lius Neptuni filius, Theseus puellae nceum ultus est. 4. rans Eleusinios Thriae etiam nomine designatos campos, Megarorum patet planities, excelsis arduisque littoribus interpositis. Sunt quoque in regione illa sabulo ad Neptuni cultum Spectantes, in Megaris scilicet atque in eorum portu Nisaea Neptuni enim filius erat Megareus, qui ab Onchesto ad Nisum regem, uino bellum inserente, venerat opitulaturus; deiunctu autem in urbe est, quae ejus nomine appellatari hanc fabulam narrare solent Boeoti, minime Megarensibus acceptam qui Cithaerone tantum monte a Boeotis sejuncti, timebant ne ob magnam Onchestii
49쪽
Neptuni famam Boeotiae annumerarentur Minyeam igitur de Neptuno misi traditionem tanquam a Boeotis allatam repudiabant, et se a Neptuno πιλαὶ ' Oriundos contendebant Lelex enim cujus tumulum in antiquissima urbe Nisara monstrare soliti erant, Neptuni, ut arbitrabantur, filius erat
Libyaeque paphi filiae, et ab AEgypto primum in Megarida
venerat cui primus imperitavit . 5. Totum illud littus quod a Megaris ad Cenchreas usque extenditur, pars scilicet interior maximeque recessa Saronici sinus, pulchritudine ac venustate locorum de eximia, Inus ac Melicertae fabula plena est. Ex una enim Scironidas inter rupes quae littus a Megaris,ineta usque obtinet, ex rupe inquam Moluride cum juniori filio Melieret in mare In praeceps desiluit, postquam majorem natu Learchum pater Athamas occidisset. Quos misertus est Neptunus: pueri enim corpus exanimum ad isthmum Corinthia delphino quodam allatum est, ubi sub Palaemonis nomine summos honores obtinuit, ejus cultu cum Neptuni semper conjuncto; ipsius autem mater Leucothea appellata est, et quasi numen faustum a navigantibus per procellas invocata
Votaque servati solvent in littora nautae Glauco et Panopea et Inoo Melicertae .
Obscuram parvique momenti sabulam praetereo quae in Erommyone deImmo Neptuni silio narrabatur, quam minime mirer recenter suisse inventam, derivato hujus loci nominea Verbo quodam graee κρο μυι, quod nihil aliud nisi caepe signisicat. Et ad sacram hanc pinum πιτυς pervenio cujus sub umbra altare erat Melicertae narrabant enim accola eo allatum a delphin ejus cadaver, quod Sisyphus in Isthmum tulit, institutis Isthmicis in ejus honorem ludis'. dam igitur in duobus locis, ex quo Megara reliquimus, inus ac Meli-
50쪽
certae cultum invenimus ultra progredientibus nobis occurret eum Neptuni culliarcte conjunctus. In peribolo enim Neptuni ad Isthmum templi templum est Palaemonis, cum Palaemonis etiam ac Leucotheae statuis nec procul a templo locus est sub terra quem adytum vocant, nemini data in eum intrare copia, ubi sepultus Palaemon est. Numen illud maris, arcanae adeo singularisque naturae, in magno etiam Neptuni templo emctum cernebatur, juxta deum curru eetum, stans .pede in delphino quodam imposito, aureum, ut jam antea diximus, eburneumque Herodis Attici temporum opus Isthmum pertransiit Palaemonis ac Leucotheae cultus ad Lechaeum enim descendenti obviam erant statuae tres, non procul a Pirene sonte Corinthum inter ac sinum, Neptuni scilicet Palaemonisque in delphin atque Leucotheae Exaltera autem Isthmi parte, sinum versus Saronicum usque ad Cenchreas processit ille cultus mon ultra tamen, abruptis juxta mare littoribus saxisque sere inaccessis Epidaurum usque atque etiam Troezena supra nuctus extensis. In intima igitur sinus parte et in Isthmo sabula haec agitur, in qua nihil peculiare animadverto nisi Neptuni Θαλασσιο cultum, naturae loci ac dispositioni optime accommodatum, utpote littus est valde angustum mare inter in secundum uallosque montes Geranios Miror tantum nullam esse in Siduni traditionem spectantem ad Neptuni cultum est enim videre in hac littoris parte mirum quemdam sulfuris nitrique sontem huic uni deo assignandum; verum animum ad Neptuni Isthmici cultum omnes verterunt, ludis et uni Versae
Graeciae insularumque concursu celebratum. 6. Nec miror equidem pinum, πιτυ non abietem εχάτχv, quae in Summis montium partibus maximeque in
Taygeto, atque Arcadia Peloponnesi crescere solet), Neptuno Isthmico sacram fuisse Ea enim arbos in omni hac regione frequentissima est, ita ut agrestes incultique loci, praecipueque Isthmi urbis vicinia pinu quasi condita sint. Itaque ea tempestate qua cadunt ex illa arbore veterrima solia, ea venti