De Neptuno ejusque cultu prâesertim in Peloponneso Thesim proponebat

발행: 1850년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rinthi nummis repraesentati sunt Neptunus et Amphitrite incurru sublimes subjunctis Tritonibus Sola etiam in celeberrimis Syracusarum nummis videtur, delphinis insignita. Semel quidem, Neptuno ac Iove de Thetidis connubio decertantibus, paulum abfuit quin honores suos amitteret Ampli, trite : sed oraculo quodam moniti ambo certamine abstinuerunt, hetidemque mortali Achillis parenti permisero ;ea tamen magnam obtinuit in coetu Neptuni dignitatem, quae juxta Amphitriten saepe repraesentetur, ut in ea de qua jam diximus Parthenonis fronte videre est. Nunquam vero cum ea Neptunus amore junctus est; et praecipuum habuit natum Achillem mortalis Pelei filium dea immortalis Thetis. 2. Neptuno et Amphitrite ortus est Triton, qui profunda maris cum parentibus habitat, in aurea domo, δει,6 Θε6 Ex iis etiam orta est, si Apollodoro considamus, silia quaedam Rhode quae postea cum Helio Sole)nupta est. Tritones vulgo estinguntur cum longis prominentibusque superciliis, densa horrentique barba, incomptis admodum crinibus, protervaque facie. Mire quidem describit veros Tritonas in Boeoticis Pausanias, unumque ex iis sese vidisse Romae asseverat habebat enim humanum quidem nasum, latius os et serinos dentes, glaucos Vero oculos, manusque cum digitis in modum squamae terminatis sub pectore autem et ventre delphini pinnas, pedes nullos; crines vero plantae illi similes quam βατραχιο Graeci appellant, mixtos inter Madmodum corpus denique squamis contectum levibus atque asperis ii Non immerito aliquis putet monstrum illud sictum esse omnino atque ex multis diversisque partibus apte congruentibus compositum, ut nunc etiam in multis terrarum locis fabricari tales assuevere. Utcumque se habent ista, ii Tritones, quos artes antiquae essinxerunt,

2Dissilire by Ooste

32쪽

multo magis ad hominis similitudinem laeti sunt, neque ita a parentum facie abhorrent; maris tamen in quo vivere solent motus incompositos ac protervitatem imitantur. Erant ritones aenei supra Isthmici Neptuni templum aliique aurei

eburneique ex utroque equorum latere curru dei subjunctorum videbantur.

5. Circum Amphitriten seminini generis numina, tanquam Tritones circum Neptunum, comitatum Nereide componunt. Earum pater Nereus, ut ejus nomen cum hodierno apud Graecos aquae nomine Μερ ) collatum indicare videtur, imago quaedam est hujusce elementi, ut libenter putem, antiquissima. In Hesiodi enim Theogonia, filius est maximus natu Ponti, cum Terra rerum omnium parente coeuntis. Non dicit Hesiodus quisnam sit Pontus ille, neque nos monet an frater sit Titanis ceani aut ipse Oceanus. In Orphicis versibus, quos equidem non ita Veteres esse existimo, vocatur ille Pontus rerum omnium principium; ipse mundum omnem commovet quoties turbidos nucius in speluncas praecipitat sed paulo infra Proteus dicitur deus esse primigenus, qui maris claves manu tenet, materiaeque leges

variis modis ad arbitrium mutat In dyssea cum Proteo societatem habet Amphitrite, quae nisi opituletur, domari non potest deus ille mutabilis. Quaecumque sit Protei Nereique et Ponti ipsius natura, quod idem dilucidare minime nobis in proposito est, Amplituites sociae brevi lacta sunt in sabulis antiquis Nereides ipsius currum sicut Neptuni Tritones, sequuntur, numero incertae: Sexaginta quidem apud Homerum octoginta in 0rphicis versibus i quinquaginta apud Hesiodum centum autem in Platonis Critia, qui quidem numerus vulgo apud veteres creditus esse videtur. Sicut vero Amphitrite tuetur alitque maris belluas , ita et Nereides

33쪽

animalia quaedam prae caeteris diligunt; dicit enim Theocritus alcyonas a Nerei caeruleis oculis filiabus plus quam

caeteras aves adamari.

Universus Neptuni coetus in majori ad Isthmum templo effictus suit. Aditus ad doricas illas aedes erat, pinibus ex utroque latere in ordine dispositis in templi autem fastigio vel, ut arbitror, aeroteriis aenei Tritones in vestibulo pronao duo signa Neptunum exhibebant et cum eis crant Amphitrito atque Thalassa templum vero ineuntibus obvius

erat curru sublimis Neptunus cum uxore Amphitrite, quatuor equis auratis trahentibus, solea tantum eburnea in equorum lateribus Tritones erant superiori corporis parte aurei, inferiori ver eburnei , juxta Neptunum et Amphitriten Palaemon erat puer, Stans aeneus eburneusque in delphino. In basi autem eminebant insculpta Thalassa quidem in medio insantem sustinens Venerem, Nereides vero in lateribus, filiique Tyndarei, Dioscuri scilicet navium nautarumque patroni In templo quoque videre erat Galenen tranquilli maris deam; equumque in cetum desinentem hippocampum);lnum, Bellerophontem Pegasum Τribuunt enim interdum Neptuno alatos equos, et pars quaedam de Bellerophonte et Pegaso sabulae sive Corinthi, seu in hujus urbis prospectu evenit. Is est qui vulgo maris deum sequitur coetus. Quis dubitare potest quin multa inter haec numina animaliaque ad mare pertineant praed tum apud poetas aliosque scriptores, tum in artis antiquae monumentis saepe societatem habet Neptunus cum uviorum Imphis sontiumque non alienus etiam est a terrestribus quibusdam numinibus, Cerere scilicet ejusque filiabus, ut postea vitam hujus dei narrantibus nobis

apertum erit.

l. Idyll. VII. 2. Guigniaut Creutr. Fig. 626 a. a. ygin Poet astr. I, 22.

34쪽

I. Priusquam Jupiter Neptunusque et Pluto mundi imperium inter se partiti suissent, jam non una gens aut principum series regnum obtinuerant. Non eadem ubique narrant de antiquis illis mundi temporibus; veterrimus inter eos cujus verbis fidem adhibere possimus Hesiodus est Ascraeus, ex Heliconis quadam urbe oriundus neque ille quidem cum Homero semper convenit, ex Asia videlicet originem ducente Ea autem quae ipsi narravere vulgo credita et a posterioribus aucta scriptoribus, tradita, ut arbitror, sed in diversis Asiae Europaeque aut etiam Africae regionibus et locis aliquantum mutata, in unum corpus certumque in ordinem multo post ab Apollodoro redacta et disposita sunt. Qui quidem saepissime placita habuit ab Hesiodo relata, ut plurima de antiquis sabulis narrante et ea quae in plurimis locisa plebe orsanque in mysteriis docebantur. . Secundum igitur pollodorum esiodumque duae gentes, ante quam trini dii regnum oecuparent, obtinuerant imperium, ranus Coclus scilicet cum Terra Gam , --

nosque et Rhea conjux.

Secundum autem Apollodori sententiam, ranus quem Latini Coelum nominavere, aequam sibi et dignitate parem

conjugem duxit Terram atque ex eorum commercio ortae sunt omnes deorum gentes heroumque et hominum, forsitan etiam omnium quae terra marique Vescuntur animalium. Dicit vero Hesiodus , quod notatu minime indignum mihi videtur, non ranum rerum omnium esse Originem neque patrem primum habuisse rerum naturam Terram

vero communem rerum univerSarum matrem, primogeni- Dissilire by Ooste

35쪽

tum habuisse ranum qui etsi maximus natu sit, fratres tamen habuit, Montes inquam et Mare insecundum, quod Terra in profundo sinu concipiens nullo amoris gaudio fruita est . Conveniunt proinde ambo poetae, ubi narrant quaenam Terrae et Urani fuerit progeniesci certo autem magis ordine Apollodorus, ut recentioris multo aetatis, deorum series

disponit. Ex Urano igitur et Terra antiqua primigeni orti

sunt censimani ἐλατ χειροι qui sunt tres numero, Briareus scilicet, Gyas atque Cottos Post autem primum illum deorum partum in lucem editi sunt Cyclopes, qui tres quoque numero fuere, Arges, Steropes montesque. Quorum priores illi Centimani matris praecipue, hi vero posteriores patris Urani naturam videntur atque indolem referre. Utcumque ista se habent, juventuti suae, viribus et numero consis una omnes conjurati sunt, et patrem e solio depellere tentavcrunt ab ipso autem in Tartara praecipitati . Tertio partu Titanas Titanidasque, tunc primum filias in

lucem proserentes, Terra Uranusque genuerunt' nominosuere Tethys, Rhea Themis, nemosyne, Phoebe, Dioneque)et heia Titanes vero Oceanus. Coeus , Hyperion, Crius, Iapetusque et natu minimus Monos quem Saturnum Latini dicere solent. Nova haec progenies, prioribus illis numerosior simul et mente magis acuta , etsi non par esset viribus, incepta adversus parentem elicius patravit. Iclopes enim et Centimani vim ac violentiam lanium adhibuerunt, Titanes autem dolum etiam ac fraudem Natu minimus ronos, postquam a matre sua Terra, aegre odium ac suspicionem erga liberos conjugis seronto, ad rebellium incitatus est, harpen tenens manibus noctu dormientis patris genitalia resectum ivit. Non animam emavit ratius, vires autem ac novos gignendi filios potestatem amisi ; quae lamen ea erat

36쪽

in antiquo illo numine, ut postea ex eo Gigantas Terra genuerit, illa autem genitalia suso et in terram stillante cruore Erinnyas pepererint, ipsaque postquam diu per aequora vecta sunt, e spuma denique ad CStheram appulm, genuerint Aphrodito. 2. Quae quum ita evenerint, eversus e solio ranus, et natus ab ipso Monos secundo regno initium dedit. Duxit in matrimonium sororem Rheis atque ex ambobus illis Titanibus orta sunt sex numina, Hestia scilicet, Demeter atque Hera, eus, Poseidon et Pluto. Oraculo quidem monitus, eo enim tempore et jam ab antiquis maxime temporibus oracula uero ne a solio depelleretur, natos in vicem Κronos absorbere solitus erat, et jam tres natas Plutonemque hauserat Rhea mater, sublatos eo modo liberos plorans et in pedipetuam orbitatem a conjuge redacta, eumdem erga Saturnum locum tenebat quem olim erga ranum tenuerat Terra Quum ea lex sit in universa rerum natura, ut quaecumque vita fruuntur sutura praeteritis anteponant et sibimet quoquo modo immortalitatem vindicare conentur, Rhea, Terram matrem imitata, conjugem natis posthabuit, eumque perdere decrevit, modo servaret liberos. Uranum igitur Terramque adiit et ab iis quanam ratione natos voranti Kron eriperet percontata est . Omnes homines novere quibus auxiliis I vem Servaverit videre erat in praeclaro Iunonis apud PlataeenSes templo opus quoddam eximium Praxitelis, Rheam scilicet Saturno petram involutam pannis Osserentem'; quae quidem petra, postquam Κronos evomuisset, a Sacerdotibus inventa rite in sacris Delphorum moenibus Servata est juxta nimiissotim sontem in hac urbe cernebatur

1. Theog. 453. 2. O. Muli Arch. Tab. 31 192 bis.

4 Quod quidem non in Plataeensi agro, sed non procul ab urbe Methr dri in Areadia evenit, in monte Thaumasio, ubi specus erat quidam Rheae cultu antiquo eonsecratus 1 aus Arcad. 35.

37쪽

quotidie oleo a permultis hominibus irrigata'. Neptunus autem, si peculiaribus Peloponnesi considamus sabulis, in Arcadia patri ereptus est. Quum enim cum in lucem edidisset Rhea in xile quodam juxta sontem rnen collocavit ut medio in agnorum grege aliquandiu educeretur et cresceret; qui quidem sons eo nomine designatus est, quia circum pasci assuevcrant agni Rhea autem a ron interrogata sese pullum equinum edidisse respondit, quem obtulit comedendum . In illa quoque Arcadia parto peperit Cererem Bhea qua quum diu Eronon fugien errasset, nomen e verbo δεα6μαι in entum monti Alesio, non procul a Mantinea sito, impositum ret. 5. Postquam vero adolevere lupiter atque Neptunus, natura ipsa compulsi sunt ad bellum patri inserendum, in imsorum partibus dimicante matre Rhea pugnas ergo meditati sunt et regem suum, mox sese ab ipsis, ut arbitror, qualibet ratione expediturum, priores aggressi sunt. Tunc a Rhodiis ' Telchinis fabricatum tridentem Neptunus accepit quem Semper terra marique praecipuum habuit insigne. In lironi partibus stabant plerique Titanes qui quondam ipsum, patri Urano bellum inserentes, ad solium evexerant; novi autem dii Jupiter atque Neptunus arctam inter se societatem junxero et mox a fratre Plutone, quem non Secus ac tres silias Kronos evomuerat, adjuti sunt Titane quidem, audaciae superbiaeque confisi, prudentiamque eontemnentes, potestatem suam vi atque viribus sese defensuros dictitabant. Incassum filius eorum Prometheus quid esset melius et quisnam Themidis matris nuntiarent Oracula ipsis retegebat ipso etiam ab iis neglectus ad nova numina transiit, et brevi, Prometheo adjuvante, limnon ejusque socios obseura Tartara condiderunt'.

38쪽

Itaque regnum obtinuerunt terni illi dii, Urani Terraeque antiquae nova progenies. Universi mundi imperium in tres partes divisum est, Neptunum inter, Iovemque et Plutonem. Sortis legibus obnoxii, coelum habuit Iupiter nubesque et aera, inferos Pluto, Neptunus mare immenSum terra autem et lympus indivisa et nullius imperio addicta . Solio dejectus Κronos diras imprecatus siliis est nuntiavit enim natum quemdam Iovis eos invicem e regno quondam depulsurum; qui ardenti Iovis fulmini irridens, tridentem etiam quo terra mariaque miscentur in ipsa Neptuni manu fractu

II. Non triplicem hanc deorum historiam narrare nobis in proposito est, sed vitam tantum et actus Neptuni, unde aliquid de ejus natura et significatione, tum in arte antiquatum in religionibus, philosophorum more colligere pos

1. Nova igitur erat rerum saciesci quanquam sirmiter in solio constituti, eoque majori potestate fruentes quod divisum erat imperium, non omnino tamen inter se novi dii aequales esse poterant inde enim divisa in tres partes aequabiliter universa rerum natura, iisque et hominibus et quaecumque vita sunguntur aut carent, bellum erat ubique, et rebus aequo marte depugnantibus nihil erat quod salvum e pugna posset evadere. Itaque, Vi quadam et virtute rebus insita, Iovi aeris numini Neptunus ut maris et aquarum numensuit obnoxius; dum enim in superis mundi partibus imperitaret Iupiter imas solummodo aut demum medias partes Neptunus obtinebat; insimus autem subterraneam invisamque regionem habebat luto sub ditione. In communi igitur deorum domo, scilicet in Olympico coetu, sedes primas jure obtinet dupiter, secundas ver Neptunus. Quod quidem antiquis artis monumentis palam demonstratur, in quibus dii in

39쪽

ordine dispositi apparent. Nobis exemplo sit Parthenonis roophorum in quo videbatur Iupiter in prima sede collocatus; anaglyptum quoddam in Albana villa Romae asservatum, in quo exsculptus est Iupiter solio insidens, supra terrarum orbem vectus super ipsius caput Solis ac Lunae currus procedentes infra autem deus maris ejusque uxor juxta undas incubantes .circum autem duodecim Zodiaci signa expressa sunt Medias igitur partes coelum inter et terram tenet Iupiter sideribus quidem soleque et luna inferior, ponto autem circum terras supersus multo superior habitat denique aeris campos unde orbem suum gubernat. Non Neptunum juvabat quod tali modo dovi esset obnoxius, ob eamque causam non semel adversus deorum hominumque patrem luci tus est. Si tamen iis quae ab Homero nobis tradita sunt considamus, melius et aequo magis jure summam Jovi potestatem, natu scilicet majori, reliquisset quae quidem Apollodori etiam et Pausaniae opinio est Hesiodus autem, qui Coelum e Terra genitum esse contendit, ut rerum omnium matre, Neptunum ante Iovem natum esse affirmat; quae si vera Sent, quid erat causae cur matri antiquae similior quam Iupiter, non universo mundo Neptunus imperitasset 'Hesiodi tamen opinionem minime in diversis Graeciae partibus neque longa per tempora acceptam suisse crediderim, quamvis tanto poetae placuerit. omerus enim non in uno tantum Iliadis Mysseaequo loco Iovem primogenitum esse an irmat; addit etiam hunc omnibus una diis viribus praestare quod, non poeta, sed Neptunus ipse dicit Iunonem allocutus dicit alibi . quod ad originem spectat, eodem loco oriebantur

Neptunus atque dupiter, quippe qui ambo Moni essent Rheaeque filii; sed natu major Iupiter sapiens quoque magis erat

et rerum prudentior . n Ideo Neptunus hominis formam induebat, quum Achaeos incitaret ad pugnam timebat enim

40쪽

ne ipsum rater animadverteret. Novum denique illud regii uindovis nomino designatum est, qui ab riselirio tertius coeli tyrannus usurpatur . 2. Illo quasi triumviratu mundi respublica regebatur. Quamvis eorum potestas firmiter constituta foret et ab omnibus, ut videbatur, accepta, non securum tamen agebant

aevum Iupiter atque Neptunus. Ead enim gentes, quae ab antiquo mundi imperio dejectae suerant, progeniem habebant multam atque alienae potestatis impatientem. Et quanquam multo uxoribus suis praestantes viribus ac prudentia nihil tale novi illi dii verebantur quale Urano Kronoque acciderat moncadem ratio erat de ista antiquorum regum soboles minime igitur mirum est ancipitem aliquandiu fuisse victoriam. Non mihi narrare in animo est Typhonis bellum, Terrae atque Tartari filii, qui unus solusque adversus deos omnes eXSurgere ausus est; neque Promethei, exaltano lapoto et Titanide Themide genili, qui sic a Coelo Terraque ducebat originem, Iovi par atque Neptuno et Plutoni eodemque loco ortus. Privata enim Iovis a bella sunt, in quibus Neptunus paene non intersuit. Sed maris deus sortiter dimicavit in insigni Gigantum rebellione, ardorum, ut sic dicam, errae Uranique natorum. In magnis enim istis proeliis de ipso mundi imperio agebatur et fratres ex utraque parte in bellum coalescebant Fulmen contorquebat aeris nubiumque deus Neptunus autem, tridente instructus per maria Polyboten prosequebatur' confugit in Coum insulam ille gigas sed formidino

excaecatus non animadvertit huncce loeum praecipue in terrarum orbe Neptuno esse Subditum, non ea tantum causa quod insulas omnes a terra continenti abreptas in mare olim constituisset', sed etiam quod ea inter Omnes insula saepius Neptuno jubente commoveretur Assecutus gigantem, totam tridente insulam percutit, partem avellit nomine Nisyram,

1. Prom. Choeph. 2 Apollod. I, 6. 3. Callim. Del. M

SEARCH

MENU NAVIGATION