Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

a Σχ ORATIONUM scentis contactu , nedum aggres one aut pernicie inferenda prohibuit. Quid amne illo, licet limo & congestis sordibus deturpato, clarius S illustrius dixerim' ' Quid furibundo illo agrorum praedone aut mitius aut innocentius commendaverim 'Putasses indolem Gon-

etagae mitissimam undas esse imitatas, quae non jam vastatione S rapinis, sed solo mansuetudi*s pretio superbirent. Putasses ad compositissimae illius frontis aspectum licentiosas aquas modestiam didiciste . Extollat nunc Mantuanus Ductor dimicationem suam . Ille forentissimis copiis instructus, armorum terrorem circumtulit: Aloisius, satis tutus innocentia sua, ab amne 1,vissimo admirationem , Observantiam, amorem extorsit, Ille hostes communicata cum pluribus gloria, likinfestissimas undas sine rivali & socio laudis edomuit. Ille demum partem cladis aliquam non declinavit, ancipiti apud plurimos Palma , necdum tanto post tempore dijudicata; hic de terribili flumine impacatoque Viet aiam certissimam xeportavit . Quamquam, quod ad hanc gloriae partem attinet, Aloisius non Mantuanum dumtaxat, aut quaelibet Historicorum eventuum monumenta, sed ipsam superavit, qua nihil est portentosius, fa

222쪽

TOMUs ΙΙ. 223 bulosae audaciam Antiquitatis . Nam quis hic mihi aut Herculem cum Acheloo, Epiri flumine, aut Achillem cum Xantho, Phrygiae

amne, congredientem obtrudati Vicit Christiana virtus omnia Poetarum figmenta. anto enim speciosius fuit, ferocissimum fluvium

ante pugnam vinci,seque solo conspectu exarmatum ad victoris Gon2 agat pedes prosternere Aquarum domitor Aloisius ut plenius Omnia sibi elementa subjiceret,ignis accessit. Hujus quo asperum magis & in Q lens est ingenuim, eo aestimabilius obsequium fuit. Ipsuin scilicet nobilis invidia urebat ignem, dum aquae ob praestitam Gongagae reverentiam magnifice jactanterque splendescerent. Mais turavit itaque occupare eam laudem , postremus ordine, nulli claritudine beneficii comparandus . Ita decus illud praeripuerunt aquε, ut adhuc igni servirent, cujus illustriori prodigio proluserunt. Cubitum innocentissimus Puer discesserat, emensoque piae ad Deum ac Caelites supplicationis penso, in somnum, quo se praeter solitum praegravari sentiebat, se de dit . Casu, imo divinae mentis consilio contigit, ut candela, quam Cubicularius decumbentis lecto propiore, quam par erat,relique

223쪽

Tat, stragulorum partem corriperet. Cum di, dita subinde pestis latius serperet, aestuS tene- . Tum corpusculum perstringere , fumi vis animae meatus coepit occludere. Ubi primum, discusso somno, periculi magnitudinem se - sit, clamore edito, e lecto desiliens in proximum conclave se recipit. Accurrunt propere famuli. Lodices, culcitam, pulVinaria, Omnia demum igne obsita offendunt; ea tantum

ab aestus contage integra illibataque lecti parte , quae jacentis corpus exceperat. Dum rem.

miraculo simillimam obstupescunt, ignis, qui

latenter eatenus & modeste manaverat, eXcitata repente cum fremitu flamma, quod erat

stragulorum reliquum, assamenta, fulcra, cinnopeum inVolvit, seque, proxima quaeque al- Iambens,quam latissime explicat. Itaque conferunt domestici operam , ambustaque supellectili in vias projecta, restinguunt incendium, quod, absente Aloisio, tanquam amotis repagulis & modestiae causa, 1ho saeviebat ingenio. Nulla fuit hominum dubitatio, inusitatam divinae potentiae vim consopito Juveni adfuisse. Nisi forte existimare malis, novisse ignem nihil in illo labis esse, quod expiaret, imo potius candidissimas pudoris nives, quaS refugeret. Palam est, recentis conditionem

224쪽

militiae, multis portentosisque inventis machinis incendiariis, igni esse vehementer obnoxiam . Ineptissimus vero mortalium sim, si

a Duce Mantuano exquiram, num ex tot

campestribus & morsibus tormentis, num ex tot majoribus siclopis, ollis missilibus, sist lis manuariis, nulla copiis suis perniciem ait terit. Fatebitur nimirum, fortissimos legionarios igne prostratos,lectissimos amicorum adriequitanti sibi proximos, interemptos, se vero semel leviter libato crure, atque iterum gramviori accepto vulnere de pugna decessisse. At isthaec, inquies, e Caelo accersita prodigia , & rerum Conditoris Moisio prodigiose opitulantis beneficia, non tam hujus fortitudinem , quam immensam edocent divinae magnitudinem potestatis. Omissis igitur quae naturae ordinem & vires excedunt, ad eximiam quandam in ipso Aloisii pectore perquirendam constantiam properemus. Ingen- , tem, quod omnis fatebitur memoria posteritatis, Mantuano gloriae splendorem adstruere valuit receptus ille militaris, cum circumfusas hostibus copias, Liri subitario ponte constrato, instructo & ordinatim progrediente agmine , in riua loca transiuisit. Dolus ille

225쪽

2 26 ' ORATIO Nu Mtissimum consilium, etiam ab hostibus consessionem inauditae virtutis elicuit, demirant , Ducis calliditatem,nec debitis parcente laudibus Consalvo,cui cognomentum Magno Duci, disciplinae militaris scientia & virtus indide- , runt. Verum quanto felicius Aloisius e maximorum Regum aulis, ubi honorarium Ephoe bum agebat,emersit: 'Quanto generosius splen- , didae quidem sed humanae servitutis laqueo explicavit,ut rerum Regumque Domino maneticipatum animum arctiori vinculo adstringenaret Paternς opes alidet & prepotentes affiniuitates , spes amplissimi adeundi Principatus

sortem Ρuerum obsederant. 2Etas voluptati-ν

bus Opportuna, generis claritas, indolis praevistantia, illustres Majorum imagines, in aula Catholici Regis ad summos honores positum 1 tis inium, quasi circo quodam , nullo ad revadendum relicto aditu, incluserant. Tot at-ἔque talibus difficultatum ambagibus illigatus i xque praesepius ad quae demum effugia resia apiceret, qui veros honores sola honorumvmortalium despicientia metiebatur, qui hu-imanam omnem , nedum paternam gloriam imae sui rerumque caducyrum contemptu fa Istidiebat 3 Quae Aloisius effugia respiciat t O. Pueri constantiam, veteranis quibusque Cliri

226쪽

stianae militiae athletis invidendami Quamdiu ab iniquissimis angustiis expedire se, pro debita Majoribus observantia, & infirmioris statis imbecillitate non potuit, commentus est pulcherrimum profugii genus, ut in ipsa

periculorum frequentia tutus, inter ipsa servitutis vincula liber esset. Insigne Mantuani decus fuerit, rationem certam excogitasse, ut ab hostium manu elaberetur: Aloisus inter ipsas insidias securitatem, inter otiose Juventutis illecebras & laxitatem animum ab Omni flagitioih labis afflatu illibatum retinuit . Mantuanus ab ingenio suo impetravit, ut adversas & conglobatas turmas, quae itinera i sederant, per astum eluderet: pervicit Aloisius, ut aperta acie, & in hostium oculis, stationem tueretur suam. Ut enim costi,odoratissimi fruticis, pretium terrae, ubi provenit, sterilitas ipsa commendat, sic ea Pueri virtusi a conflictu clarior nituit, gratior propinqui tale periculi. Ita cum forti magnoque Gon. Zagae animo ex Regum aulis & paterna domo in Religiosorum hominum septa profugere non esset integrum, facta tamen est copia perii CXcellentem virtutem, ut in aulas domumque patriam Religiosorum mores & quasi

claustra traduceret. . , ,

227쪽

Quibus vero artibus, quantoque virium Se consiliorum conatu assequutus demum fuerit, ut divitiis & honoribus abdicatis , in religiosa tamilia abjectioris vitae sacramentum cit ceret , non prius commemorem, quam ad it Iud Italici nominis lumen Marchionem Mantuanum orationem referam. Scientissimi Imri peratoris gloria per ora hominum latissitne pervagata est, cum adversus validissimorum hostium exercitum Placentiam, in qua reti nenda asserendaque universi belli cardo vem tebatur, tutatus est. Efferebant alii maturiatatem consilii, quod ad primam oborti discriminis suspicionem quiescentes sub pellibus

copias propere coegerat. Alii opportuno loco instructas antet munitiones acies extolle bant, & praesidiarias cohortes, quarum Virrtuti maxime fideret, tempori in Urbem conet jectas . At enimvero conferat Mantuano

propugnatae Placentiae decus illud cum missima arce ab Aloisio expugnata, Pectore nimirum Ferdinandi genitoris, qui de nuncio

paternis opibus dumtaque remittendo ard

sissis filii vo i mox batyx , Fugite autem

'Mς-re,. ejus di expugnationem arcis mir resis Atq;ω vires deposcere, quoniam non actus a terram igne euuti dam, uua

228쪽

tormentis everberandam & diffringendam, sed flectendam precibus, lacrimis emolliendam aggrediatur . Nihil hic , fateor, negotii habet fossor cunicularius, nihil tormentorum librator & explosbr, nihil jaculator aut funditor . Tametsi vero nec complanandis fossis, nec admovendis scalis,nec propugnaculis subruendis necesse hic sit laborem impendere ,

multis tamen experimentis exploratum est, hominum corda,quam munitissimas arces,expugnari majoris esse operae. Martius Coriolanus,plebis odio in exilium actus, Volscos &Romano nomini infensissimos quosque finitimorum in Urbem rapit. Ab omnibus locis imparatam aggreditur : ambitione & odio incitatior, quam ut patriae, conjugis, & Iibe

Torum meminerit. Ρars portarum claustra

revellere; pars sublatis supra capita scutis te midinem contexere; densiismis alii globis Pabulum eripere; alii extruere aggeres, &Certatim saxa, ignes, decisa robora jacere; hinc ingruentium clamoribus, miserabili illinc mulierum S puerorum ploratu Vias com pleri. Vinum ubique, & quod extremae solet desperationis esse, silentium. Non Senatus authoritas, non injecta caritas natalis soli non Patriciorum primum, atque iterulusa P a cer-

229쪽

cerdotum submissae legationes apud esse Dium & praecipitem animum quidquam prosi-drint. Supremam, ut in rebus perditis, anchoram movent, novum & inauditum legationis publicae genus, ad Sponsum Volumniae/ conjugis, Veturiae matris ad Filium . Gemi nain hic ι Auditores, arcem, gemina cinctam obsidione contueamini . Coriolanus Romam, Volumnia & Veturia Coriolanum i oppugnant. Arietibus ille & catapultis patrios comcutit muros ; hae Sponsum Filiumque preci, bus adoriuntur, singultu quatiunt, lacrimis exarmant. Ille moenibus ruina patefactis Ur, hem, hae amiculis manu discissis pectora debnudant . Agite. autem : ecquam ex his arcibus minus dedititiam, captuque difficiliorem adibitramini t Num Romam, an potius Coriolas num ad imperatas conditiones compellare IMboriosius reputatis ' Quodsi, ut eventu lucvi lenter est demonstratum, longe spectabilior fuit Foeminarum virtus,quae de Urbis aggre se fore, & pugnacissimis copiis triumpharunt num cunctari vos, aut tergiversari vel le visse me oportet, ut dem de AIoiso decernatis; qui obnitentena diu ac reluctantem genitoris Ferdinandi animum ad suam demum sentemtiam instando Gbtestandoque pertraxit t

230쪽

secutum fateamini necesse est, quam atavus ille Mantuanus validissimas arces aut defenderit , aut occupaverit. Illo fortiter repulso

objice, nulla Aloisius temporis intermissione, ab infelicibus inanissimae ambitionis stipendiis ad sacrae militiae, in ipsa Iesu Societate , vexilla transiit. - Ρudet me taedetque, Juvenem divino jam authoratum Duci cum profanae militiae splendidissimo licet illo lumine, Mantuano, con ferre . Nam si ejus gloria praestantistimo huic armorum Ρraefecto caliginem induxit, etiam cum in numero Candidatorum esset, &alba conspiceretur in parmula, quantum illi lucis

eripiet , quantas effundet tenebras , sacra mento caelestis supremique Imperatoris ad

strictus t Quid i cum multa Veteranus stipen dia meruerit. Quid i cum inter Triarios fuerit adlectus. Quid ' cum sub certissimo Auspice victoriarum partem ipse copiarum duxerit a Fortissimos ex omni antiquitatis memo ria Duces expendite. Fuerit qui ad decies cen tena armaturum millia sub signis habuerit: at ambitioni suae tanti Ductor exercitus turpissi

SEARCH

MENU NAVIGATION