장음표시 사용
261쪽
re , impurissima& praetextata verba quasi de plaustro jacere , Omnemque,eX Ore meretriciae procacitatis colluvionem CVomere. Aloisius , cum per occasionem lustrandi hibernacula se confertis eorum globis permiscuisset , ex eorum colloquiis collectam,unam aut alteram licentiorem voculam temere protulit. Morum exactor & castigator, quem individuum illi comitem Ferdinandus addiderat, monet, contaminatissima verba, quae inscio imprudentique, quod minime dubium haberet , exciderant, ab illa stirpis claritate, & a. Christianae probitatis institutis nimium quantum abhorrere. Meminerit, animi interpretem S internuncium sermonem esse .QCuratius in posterum cautiusque lingua uteretur, quam non frustra otioseque natura interiorigingivarum dentiumque vallo , & labiorum secundaria quadam quasi munitionetclausisset. Postremo sciret, abjecta semel oris verecundia , in praeruptam licentiae declivitatem abripi mores. Si ex ossicii sui ratione, rem turpem probrosamque ad Genitoris aures afferret , quanta illum indignatione exarshrum crederet Sed confidere se , occulti inspectoris Dei majorem ipsum rationem, quam ani 1nadVersionis paternae habiturum. Gon Taga, tutia P Ji t
262쪽
tametsi quantum illis verbis foeditatis subesset, penitus fuerat nescius , ubi primum de
eorum nequitiai cognovit, nimirum obmutuit , expalluit, diriguit, tantum non exanimatus est; quasi peccasset, quia ignoraverat. Ex ea certe die ad confectum vitae curriculum , non modo infelicem linguae levitatem illam exhorrescere, animumque flagitii recordatione discruciare non destitit, sed rigi- . dissimis cruciatibus sponte susceptis, vigiliis, inedia , verberibus, prolixaque sanguinis effusione a purissimo corpore poenas expetere pro crimine, quod nesciverat. Cum vero ut non nihil de immoderata austeritate remitteret , & corpusculo parceret , ab aliis moneretur , dejectis oculis & rubore suffiisa fronte, facinorosam illam repetebat pueritiam, quam nulla vitae asperitas satis posset eluere. Tam alte in Ρueri innocentissimi pectus non admis si, imo ne cogitati quidem sceleris umbra horrorque descenderat. Venio nunc ad illud, quemadmodum appellare ipse erat ' solitus, improbum, immane, atrocissimum facinus, ut commodo quisque humanoque ingenio praeditus diceret, studium & ardorem, non
enia solum, sed etiam laude dignissimum . Concipite animis , Auditores , flagitium , R quan
263쪽
quantum pro ea morum innocentia cadere in
suspicionem potest, gravissimum . Vincam profecto expectationem vestrama .imoisius oculis illis, qui ad eam diem terrae tantum modo, nimirum speculo mortalitatis , aut Caelo, immortalitatis domicilio , patuerant, oculis inquam illis, 1 emel, incaute, conjectu minimo & fugacissimo , non tam vidit, quam incidit, proh facinust, in genitricemi. Video Vos, Auditores, Vehementer obstupefactos iaVideo adductis frontibus vix in gradu consistere, circumspicere socios , aspectuque tacito quasi explorare , num 1atis fidei invenerit
res memoratu incredibilis. Vici, quemadmodum dixi, expectationem' vestram. Nam qui, per Deum immortalem, tantum Vel contingi criminis potuit in tam brevi contuitu tquid quod non iterato' quid quod per imprudentiam' quid quod in vultum parentis honestissimae & amantissimae t Equidem sic statuere non humanae selum, sed piae etiam mentis esse crederem, nisi paucissimorum in Deum amor ita esset, quod de Argo a Comico est dictum, oculeus totus, ut tenuissimas quasdam labeculas in ipso nivis candore, & Solis luce pernoscat. Rem certe Aloisius cum animo reputans'prohiberi non poterat, quineam
264쪽
eam oculorum leuitatem: tristissimis querelis incesseret O y ajebat, hominum perditimum i manus, exitialis machinae explosi et inquinastir linguam turpissimae vocis seni. tu polluisti: oculos etiam, quos saltem integros Caeso repraesentare debueras, ne quid esset a culpa vacuum , foeminei vultus obtutu contaminasti. Expectabam, ut manus linguaeque erimina suis oculi lacrimisi expiarent . Iam ipsi delinquunt gravius, quorum ope cae era fuerat infirmitas restauranda . o res no-
stras perditas & conclamatast, postquam ipti mihi praesidia perierunt, morbisque gravius nocennipse remedia . Haec atque talia Alosesium non putide & nimis exquisito assecta loque studio secum expostulasse, illa docent admi rabilis oculorum custodiae , & compositae frontisi exempla. In Hispanica Regis Cotholici aula cum Mariam Austriacam quotidie salutatum procedere, es convenire subiu- de saepius ossicii causa adigeretur, nunquam ejus vultum ne levissimo quidem aspectu Ii bavit .s Florentiae, Mediolani, Romae, Ne
polis , aliarumque Urbium , ubi ce tum ac diuturnum habuit domicilium cujusque di aedificia indiscriminatim & promiscue habuit , Sodalistiscitanti, num fornice arcuae uri, tum,
265쪽
166 O .R ATIO N U Mium, an lig'o contabulatum esset conclave domesticum, quod totos dies incoleret, ingenuὰ respondit, minime sibi dispiciendam rem, quae nihil ad frugem faceret, statuisse. Animadvertitis, Auditores, in tanta tamque studiose sensuum & corporis castigatione , nulla esse vitiis, ad intimos animi sinus per-Vadendos , relicta spiracula. Plus nimio se vere custoditeque eam asservabant arcem eScubitores , quam ut intus hostem 3 quantumcumque veteratoriae calliditatis, admitteret. Quot prius superandae munitiones t quam Valida perrumpenda claustra i quot decipiendae vigiliae t quot stationarii corrumpendi I Aliquis fuerit error audaculς manus,dum igneam molem succendit. A propudiosae vocis coeno liquid ejus linguς labis adhaeserit. In culpa demum oculi fuerint, quod foeminei vultus lineamenta, & matrem filius semes,de facienOV erit. Animus certe, ipse nimirum Aloisius, sui semper rectique compos, arreptum semel inculpatae vitae cursum constanter Lemnuit, & ad extremam mortalitatis metam stabili tenore perduxit. Non patiar, Auditores , diutius vos in errore vertari. Gon Zagae noxam, non externas quasi pulsante sensuum fores, sed penitissimo receptam animo inge-
266쪽
nue referam. Erit tamen hujusmodi, ut ea diligenter perpensa, nihil ad beatarum Mentium similitudinem ejus animo expressus cogitari posse, omni adempta dubitatione fateamini . Jam arctius ille divino famulatui addictus se religiosis aedibus devoverat. Liberum nactus & imperturbatum otium , ut solet summae pernicitatis cursus esse a carceribus, majori contentione caelestium commentatione rerum mentem intendebat, quam ut tenerum corpus & imbecillum exipatianti animo subservire, & incitatum ardorem illum su sequi possiet. Neque enim ad multas dumtaxat horas suavissimam precationem, excepto genibus corpore, jugibus lacrimis protrahebat , sed longioris convivii largas dapsilesque deIicias perdiu ad memoriam gustumque revocabat . Interea flagris rigidissimis & aculea- tis verberibus corpus caedere; extracto sanguine pavimentum conspergere I latice attrito pane prandia finire; ibmnum duris asseribus, aut lapillis per lintea dispersis, non tam capere, quam cruciare. Ea mentis defatigatione , vitaeque asperitate dilabi vires, cerri 'tisque indiciis ad exitium eo certius, quo lentius , rapi. Itaque religiosae Familiae Mode rator, cui omnes ille pectoris latebras, M
267쪽
penitus obstrusos animi recessus, aperuerat, propere accersitum severiori excipitivultu . Assiduitatem Orandi nimiam, & inconsultam studii cadestis exuberantiam plurimis damnat . Ad internecionem immortalis pabulo voluptatis abuti, non esse ex ejus ingenio, qui obedientiam, non sacrificium Voluit. Inpo sterum ad brevioris diinensionem clepsydrae orandi tempus cogeret. Laborum & mentis avocamenta largius sumeret. Postremo, ut iis consulat, amare remissius, districto cogit imperio . O Juvenem, sive obsistat Moderatori suo, sive obsequatur, aeque infelicem l o acerbam conditionem, qua ardemtissimo pectori novum amandi genus injungutur , non amare t O crimen longe gloriosissimum , & cui nullae non possint invidere vi tutes t Censuram mulctamque subit copia charitatis: & quasi Aloisius peccare non posset, in Aloisio, si fas est dicerem, amor ipse peccavit. Saevissimus ille Caesarum, ad percipiendam Romae magnitudinem, aranearum telas converri undique cogique jussit: quibus in foro ad montis speciem coacervatiS,Quan tam , inquit, Romani cives, colatis urbem, ex hac tenuissimi operis immensitate colligite . Ridendum plane, di ex caetero homini
268쪽
ingenio scurrile commentum. Non pauca Minminum millia ineptissimo labore fatigavit, ut, textilibus pensis decussis, Romanae amplit dinis araneos decempedatores induceret rodaestimandam miraculis civitatem sbia sordium magnitudine magnam ostendit . Sed, invita vecordis Principis stoliditate, suo inanissimus labor documento non caruit. Suum est non in marmoribus solum, sed in hominum etiam Vita maculis pretium . Nec celestia dumtaxat corpora labeculae quaedam inspersae, sed caelestes etiam ammos praenotant atque distinguunt 4 Exhibitis Aloisii Gongagae , tanquam nitidissimi sideris, mendis aliquot, minimilaboris fuerit de eiusdem magnitudine & es ritate conjicere . Possem divini amoris beatissimis flammis inardescentem latissime prost-qui. i Possem ad religiosae paupertatis, castimoniae, & obedientiae exactissimam normam, omnem ejus vite partem directam extollere. Postremo, ut rem brevissimam faciam, non ejus dumtaxat vitae Moderatorum, pruden Ilia atque virtute praestantissimorum homi num, suffragatione, sed fanctissimae Virgini Mariae Magdalenae de PaZgis accepto divinMtus testimonio, possem conficere, Aloisius brevi annorum ambitu ad tam absolutam vim
269쪽
27o O R, A T I o N UMvendi rationem provectum fuisse, ut facile superaverit immortalia multorum praemia, qui profui e venis sanguine pro Christi no Imine fortiter obierunt. Verum quo minus isthuc excurram, de vitiis, non de virtutibus optimi Iuvenis instituta remoratur oratio . Quod si lapius ipsi tam sublimem Aloisii sanctitudinem profitentur, vestri fuerit, Auditores , judicii reputare, quo demum illum
tulerit tot tantarumque, quas impense coluit, complexio nexusque virtutum. P
270쪽
Prior numerus Tomum, secundus f ... Paginam indicat.
Diaatio . II. ao6.9 seqq.ibiae ass. seq.ct AEdifieia . Vide Luxus 9 Descriptiones. α AEgipiti. quibus utantur sileris.I1. 8 I. ibid Irs. quelmadmodum Astrologiae studia coluerint. II. I .ca aυer adhibent in mensa. II. 2Is. Africae populi. ferarum imaginibus coloraηt nuda carpora. II. 74. 9 seq. Uncuntur a Lusitanis. ibid. 7s. Agesilai praeclarum effarum. I. 183o G seq. illustreres msum ad Medicum Menecratem . II. 76. aliud egregis dictum II. I 29. 1 Albanus Annibal, CLEMENTIS XI. P. M. Fratris filius .orationem babet in Sacello Pontificio, in Funere Iacobi ΙΙ. Magnae Britanniae Regis I. 64. Iaudatur.
Alexandre Macedo. opinione divinitatis multa mincit. II. gr. Uros literatos permagni facit. ibid. II 8. immensis sumptibus fovet Aristotelis eruditum Gium. II. I 26. o. . seq. ab Homerica Iliade ad pugnandum accenditur.
Alexandeν NIL P. Miaximus laudatur. II. 26. eq. Alfoin Regis effatum illustre . II. II9. B. Ago us Gontaga, e Francisco Gonaga Mantual
