장음표시 사용
231쪽
23a ORATIONUM omnia habere sunt visi , iram in potestate non
habuerunt. Innumeros demum mortalCs vita,
potent i ssimos Reges imperio spoliaverint rat foedissimarum libidinum tetra & nefaria tyrannide sunt oppressi . Ita quorum latius pertinuit propagati armis gloria Principatus, eorum deterior servitus fuit. Vitiis litatum est sanguine humani generis: ut intus domique gliscens improbitas , exercita foris crudelita te , jucundissimo quodam quasi spectaculo
Haec vero nolim, Auditores , aliorsum quam prolata sunt, accipiatis . Neutiquam enim eo spectant, ut laudatissimis Mantuani moribus notam inuram ; sed ut intelligatis magnitudinem Verae solidaeque Virtutis, qua Aloisius, amplissirnarum opum ac titulorum generosa abdicatione, cau1as & somenta vitiorum omnia elisit atque succidit . Quam strenui autem bellatoris speciem vobis Exhibere possem, si illius dexteram flagris chalybe exasperatis armatam, pestus conteXta exacutissimis setis lorica munitum , latera admotis , quibus incitari equi solent, calcaribus nam haec etiam militia' nova armorum genera procudit in perstricta proponerem. Nimis otiose Fabulatores nostri faciunt, qui ut
232쪽
prodigialibus pugnarum eventibus fidem ad struant, nescio quae comminiscuntur,arma , magicis excantationibus medicata, quae, sive ad caedendos sive ad prosternendos hostes, certo torquentur inevitabilique successu. E a certe arma suo nunquam fructu victoriaque frustrabantur, quibus Aloisius uItro a suo cor pore poenas pro vitae, noxisne dicam an inno centia di, expetebat. Diversum illi a Thetide Achillis matre votum; quae aquis Inferni amnis nudosFilii artus proluisse dicitur,quod eo humore imbutis corporibus nullus crederetur esse vulneri locus. Altissima ille tenerrimis membris infligebat vulnera ; quoniam illast,ret quo copiosius cruore, eo largius ad gloriam fluere .i
Quod a veterum sapientissimo proditur dictum, de hominum felicitate, quantalibet
rerum copia affluat, ante vitae exitum certi
quidquam statui decernique non posse, in iis habet locum vel maxime, qui bellica studia consectantur. Profecto infinita res fuerit, Caesares in Senatu, Pompejos apud amicillimos Reges thospites, Priamos in intimis sedibus, ct sacrorum complexu caesos, aliosque innη- meros per Otium recensere, qui pulcherri a
233쪽
praeteritae vitae facinora probrosis & funestissimo mortis genere corruperunt. At Aloisium exitiosa sue, per annonae, ut assolet,caritatem, Romae vulgata , suprema dies non sedentein in otio, non ignave delitesccntem occupavit,
sed languentiunt turbis implicitum, sed commeatui ostiatim corrogando defatigatum, sed pro salute publica fortiter in vestigio dimicantem . AEgrotis igitur continenter assidere eorum promptius hilariusque curam suscipere,quorum conditio abjectior,squalor te terrianus , extremae sordes essent. Cibum illis in os ingerere, stragula componere, NOsocomi0rum mediastinis S libitinariis locare ope-1 am, ad intima quaeque ministe ria & caritatis ossicia demitti. Non Persarum gaZis non Ci oesi delictis comparabat cadestem animi jucunditatem,cum immundissima tractaret ulcera, comprimeret ad exprimendam saniem, fasciis diligenter obvolveret.Non impar ternae salutis studium erga decedentes e vita 'quos salutaribus fulciebat monitis, obnixis ad Deum precibus sublevabat,pio recreabat alloquio. Inter haec Christianae demissionis studia
publicae utilitati conjuncta, vaga no idque tabe ad extremum, ipsa,uti sit, aliorum curatio-
234쪽
ne correptus vitam profudit quantum optare licuit, suavissime. Hoc est scilicet pro communi felicitate constanter honesteque mortem oppetere. Nam quod Curtii , 2Emilii, Fabii pro patria Diis Manibus sua devoverint
capita , eorum exprobrandam potius animi levitatem , quam sinceram, germanamque fortitudinem praedicandam putem . Locus
monere videtur ipse, ut . quoniam de pugnae atque victorias praerogativa abunde inter Mantuas Marchionem & Aloisium disceptatum est, uter tandem ampliorem laborum mercedetu reportaverit, dispiciamus . Id vero quemadmodum sine palmari temeritatis nota praestare possim, plane non video. Mantuanus in Familiam suam clarissimos quidem, sed humanos , Aloisius caelestes honores invexit. IlIuiti strepentes tituli, & quorundam Scriptorum literis consignatae efferunt laudes expertissimi Imperatoris. Hunc Divinitatis interpretes Sanctissimi Pontifices aris attinum , pioque Fidelium cultu honestatum, aeternis fastis .inseruerunt. Nova haec, marmoreis simulacris & superfuso largiter auro renitentis Sacelli majestas, custos illa sacrorum Cinerum Uma,non tam gemmarum pretio , quam
235쪽
2.36 ORATIONUM projectis ad eorum oscula Regum diadematis irradiata, fidem omnibus luculentissime faciunt , quam sint ampla eorum stipendia, qui abdicatis ambitionis tumultuosae castris in caelestis militiae album nomina referunt. '
236쪽
nis humanae omnia fastidientis ingenium, ut nullas in amoribus habeat vitς delicias, nisi illis peregrinus
vitatis pretium adstruat. Solertissimus ille Graecorum Ithacam , quia suam, non quia magnam amabat. Nos contra , quantumVis magna, contemnimus, quae apud nos copiOSe Proveniunt, peregre adve
237쪽
eta, licet exigua, obstupescimus. Tanquam nostrorum lusciniae nemorum minus dodie Scilla rate modulatus edant , a remotissimisti
solum Afric insulis, & ab extremis BrasiIiae psinibus adducta avium portenta & barbarici
cantus arrident. Gemmarum viluerunt pre-λ ltia, quq non ex Arabico vel Ρersico sinu, taliquam ex reluctantis natur manibus, furio: insus labor extorqueat. Uersicolores tulipasP- Odoris, nempe animet florum, expertes, sis ippicere & colere , novumque ne eois pud rem rosis inducere, patientia suppetit Ρrς- itereo illa gulς monstra, & strenuissime navἶ ιβ gantem ingluviem : nimirum ut mur narum*llactes, linguas ph nicopterum, pavonum cerebella , non, ut olim, Vitellio aut solis Pondatificum coenis , sed vel privatorum mensis triumphales triremes comportent. Irrita DPera asseverat Plinius , obvias nobis paratumque facillimas, ubique progigni salutares heri vibas, ct pauperrimum quemque optima CCE nare remedia . A Scythia, tractuque Serum' ultimo lignorum cortices, arborum callos . h-S nescio quae lapidum , colubrorum innata irvisceribus, petimus amuleta. Scilicet ut nota istro etiam damno Iopsinquis serviat adula- Tito ; & quasi levissimum estet, immensam au -
238쪽
n copiam deterioribus comparandis prosum dere, Vitam etiam praestat, quam ambitionis morbum exuere. Quid plura' Inipsa virtuteliquandam affectamus peregrinitatem; eamque non ab austeriori cultu habituque, sed ab Opportunitate vitae licentioris, & quadam vitio rum propinquitate, si minus contubernio, aestimamus . Mihi certe genio aetatis, in Chri- ,stianae etiam pietatis indagine prodigiosaquς-que sectantis, blandiri & obsequi non est animus. Verum Aloisium Gon1 agam ad lectissi- 4inae hujus Juventutis exemplum & disciplinam proponam ; eumque non. in obscuro Religiosae Familiae secessu, sed in maximorum Principum aulis, & inter paternae domus illecebras, ad eximiam exaggeratamque Viri tem evectum esse contendam. Non illum igitur perpendimus Aloisium quem abjecto inclusum coenobiolo vulgaris i parcique cibatus rigor attenuat, quem obsta. pannosa vestis , solitudo, silentium, squalor, quaeque ad publicam disciplinam regendis)Religiosorum coetibus praescribi solent, emaciant. Detrahite ex ejus humeris
vilis indu mi rude & subasperum involucrum , Christianae .scilicet clamydem Pauper talis. Ab humilis incultique tecti sordibus,
239쪽
caelestium in terra voluptatum Elysiis, Puerum generosum abstrahite. Ab oscurioris vit , Iatibulis ad lucem spectaculorum , ab humilis cubiculi angustiis ad regiam aedium laxitatem, a desectis vilissimorum operum ministeriis ad nocturnas chorearum ludorumque hi laritates , a uulgarium demum frugalitate ciborum ad illas traducite conviviorum laut, tias , ubi ferculis fatiscunt mensae, 1ervorum ancillarumque acies fatigantur , coquorum sudant exercitus. Cogitate Infantem inter ii lustres Gon Zagarum laureas pretiosis cuni exceptum : inter Hispanicae aulae fulgore Ephoebum Puerum cogitate. Quando igitur tu agimus, num in e)us aetatis lubrico inpri'mis & praecipiti loco inexpertam Pueri indolem voluptas dulcissimis irretitum veneficiis fascinavit 8 Num illum annorum sorCm, aut corrumpendum pestifero vitiorum afflatu, aut illecebroso otio conterendum dedit Z Imo ab ipso pueritiae vestibulo,Tartareo vel vato ri praematurum bellum indixit , dum FIoren tiae in salutatae ab Angelo Deiparae TCmplo Perpetusae votum pudicitiae nuncupavit. Qua quidem belli denunciatione, tanta iiDPurtilbmum tenebrionem formidine perculit , ut ille adversus animum Pueri candidissimum,
240쪽
nullis ne levissimarum quidem cogitationum assultibus auderet assiurgere . Hinc illa Pudici tiar prodigia . Cum Maria Austriaca in Hispaniam profectus, diuque in aula potentissimi
Regis cum eadem commoratus, nunquam,
ut certissimis testimoniis est publice traditum, oculos in illius vultum erexit. Ejus raritatem exempli auctius tum Reginam frequenter adeundi necessitas , tum ejusdem formae praestantia commendabat. Cum Puellae umbram in adverso pariete osculari, quod ludi cujus. dam ratio poscebat, juberetur, tanquam ad Medusae amplexum , exhorruit refugitque ,
Tam erat pudice suspiciosus , tantaque intuenda innocentia religione utebatur, ut vel Umbras, quae ne umbram quidem continerent criminis, formidaret. In Mediceorum Principum aula adduci non potuit, ut cum Eteonora Mantuat Duce, & Maria ejusdem sorore ludis oblectaret animum in hortisi regia magnificentia positis. Caeterum ea repulsam oris verecundia condiebat, ut Puellae
regales impendio jucundius sitavistimo illius pudore indolis, quam quibuslibet animi relaxationibus delectarentur . In illo demum Hispanicς aulς Ephoebgo usque adeo intemeratae ejus integritatis opinio apud Omnes in-
