Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ι. De Societate Herisi.

oniam ita comparati sunt homines , ur

quod ad vitae commoditates attinet , alii' aliorum ope indigeant ρ hine profecto factum est , ut quae Societas herilis appellatur , originem habuerit . Haec autem Societas petpa tum constituitur , quod quis cum altero ea conditione init , ut is operam suam locet, ille

vero mercedem , aut victum praestet , quaeque vitae necessitates exigunt . Qui operam sitam alteri collocat, Semus vel Serva, cui Vero ope rae collocantur Herus dicitur vel Hera. Ossicia quae ex hac Societate nascuntur, mutua sunt dominum inter ac servum, quae ex Vilocationis sive conductionis proficiscuntur . Quare dominus nisi locatas sibi operas a servis exi-sere nequit: iisque tenetur alimenta suppeditare,

aut promissam mercedem solvere' eos humane acincipere si pactis conventis non steterint, mercede mulctare , aut dimittere . Contra vero servus dominum revereri , conductas operas praestare, ac domini utilitatem promovere obligatur. Hanc , quam explicavimus servitutem , mercenariam appellare solent, ut eam ab obnoxia diis

stinguant , cuius sundamentum est dominium in ipsos servos justo titulo comparatum. Hujus m di autem dominium duabus de caussis a domino adquiri potest . Sunt enim , quos extrema paupertas ad eas incitas redigit , ut perpetuo

alicujus servitio sese sponte addicant , dummodo

quae

352쪽

ELEMENTA 34I quae ad vitae sustentationem necessaria sunt ipssimpertiantur. Quamplures vero justo bello capti hanc miseram conditionem subeunt. In hujusmodi servos talem potestatem dominus habet, ut quascunque operas, quibus praestandispares sunt, imponere ' ipsorum filios sibi vindi care; ipsos vendere, aut utcunque alienare possit. Quae domini servis obnoxiis , quaeque ipsi suis dominis, officia debent , eo revocantur, ut illi ad eos alendos obligentur , etiamsi nullas ipsi operas praestare possint; hi vero quascunque operas praestare ' atque utilitatem domini pravirili consectari teneantur .

f. IV. . De Familiis. FAmiliarum nomine appellantur Societates eN

conjugali, paterna, atque herili coagmenta. tae . Hinc hujus societatis ratione conjuges pa

Dresfamilias , & matres familias, liberi flii & f-liae familias , servi vero & ancillae semi se aevo

familiares nominantum.

In Familiis primas tenot paterfamilias , itae tamen, ut matrisfamilias opem. & consilium adhibeat . Ipsius potestas non eadem est in statu civili , ac naturali . In hoc enim paterfamilias

non modo. universas familiae res administrat, Ve

rum etiam veluti principis jure fungitur . Hinc leges ferre, supplicia a sontibus sumere, foederae cum aliis iancire, bellum gerere, pacemque cum hostibus facere potest . At in statu civili ad solam familiae curam tanta patrisfamilias potestas. revocatur. V 3 i V.

353쪽

IN statuenda Civitatum origine non levis est

inter magnos viros dissentio. Sunt enim qui civilium societatum naturam ipsam effectricem esse arbitrantur. Primam a junt conjugalem societatem, quae naturali suadente amore coaluit , tam late sensim patuisse, ut in civilem tandem

societatem propasata suerit . Nati quippe filii .

quos natura ipsa parentibus commendat , iis aclhaeserunt hinc ortae familiae, quae cum Vitae socialis commoda sentirent, inter se coniunctae perstiterunt hae autem paullatim auctae intebras gentes constituerunt. Igitur origine Jus Regium non est nisi paterna Potestas : naec in primogenitos transfusa consentientibus aliis reges emciebat. Horum imaginem in Orientali histo. ria cernere diu datum est. Contra aliis placet , homines rerum indigenistia impulsos, vagae ac veluti ferinae, quam age. hant , vitae conditione posthabita, civiles societates secum iniisse. Cum enim multa vagis deessent, multa obessent, quae , si consectarentur . alter alteri commodare, & a quibus alter alterum liberare pollet ' adeo quidem , ut omnes singulis emolumento essent: hinc necessitas, utilitas , ac ratio ipsa in unam societatem hominescoestit.

Nonnulli vero perditorum hominum vim civitatibus constituendis caussam dedisse existimant; improbi enim, quo reliquos sibi subjicerent, cum . aliis

354쪽

ELEΜENTA 3 3 . aliis ejusdem ingenii hominibus conjungi coepe4runt . Horum igitur hominum metu , suique tuendi caussa omnino oportuit,' ut alii patresfamilias viribus conjunctis sub communi imperio certis legibus consociarentur. Praetermittenda non sunt Malmesburiensis Senis de civitatum origine nefaria dogmata . Is quidem , cum propriam utilitatem juris naturae radicem esse definiat, in statu naturali omnia esse omnium docet . Cum autem homines ejusmodi a

natura ingenium sortiti sint , ut jus , quod in omnia habere putant ,. sibi vindicent , ut vero

uindicent , sele mutuo lacessant ' cumque pro

priis viribus singuli sibi cavere & jure polsint

& necessario velint: propterea statum naturalem mutui belli statum esse pronuntiat. Mutua porro haec pernicies hominum contervationi refra- satur . Naturalis igitur ille nostri amor , unde lus omnium in omnia , & bellum omnium in omnes proficiscitur , nos admonet , ut huiusce juris aliquid remittens de statu naturali in Rempublicam pace interposita concedamus . Atque haec est docente Hobbesio civitatum origo. Iam porro Societates civiles, quecunque sit illarum origo , sunt coetus homicum , sive familiarum, qui tacito Vel expresso consensu ceristis legibus sub communi imperio consociati veris satur. Quare quaevis hominum multitudo , qui nullis legibus sine communi imperio vivunt, populum sive cimitatem non constituit. Cum autem hoc imperium , cui omnes in . civitatem coeuntes sese submittunt, vel uni vel pluribus, vel universo populo adscribi possit ' tres propterea'

355쪽

344 ET RIGARRerumpublicarum sermae nascuntur , Monarchio . scilicet, si penes unum , . risocraria , si penes optimates, Democratia tandem , si penes populum fuerit summa potestas . Quae quidem di, versae regiminis formae secum componi possunt atque hinc Respublicae , quas Vocant mixtas , originem habent. In his porro mixtis Rebusp. ita summa potestas temperari solet , ut partim in Ρrincipe , partim vero in Senatu sive populo versetur 4. Aut enim vis tributiva Principi , vis vero exsecut a Senatui tribuitur , quemadmodun, obtinet in Gallia: aut in Senatu est vis legislativa, exseeutiva autem in Principe , ut in Anglia: aut tandem utraque potestas penes utrum . que communi jure consistit, ut in Suevia. Quaelibet porro civilis societas nemini momtalium subjecta quaecunque suo statui conservam do conducunt libere peragere potest. Cum enim qui in societatem conveniunt , antea in statu naturali vixerint , Societates ipsae inter se eum. dem naturae, sive aequalitatis statum servant .

Quod quidem summum imperium appelIatur, e R. que potiuntur , qui Rei p. potestatem habent . Hujusmodi autom imperium omnia. jura complet ctitur , sine quibus Societatis status consistere nequit ' ea Maiestatis. iura, & vulgo Regalia

dici consueverunt. Heic autem quaerunt Iuris interpretes , num

summum hoc Imperium, haec summa Potestas, hoc Regium jus, sive penes unum sit , sive pe nes plures pro diversa regiminis forma , a Deo proficiscatur, an vero a populo originem habeat.

356쪽

Ε L. R M Ε π f A 34si A Deo saniores repetunt : suamque sententiani pluribus suadent argumentis , ac potissimum I. Quod jus vitae & necis ejusmodi est, ut homines , qui nullum suae vitae dominium habent , homini impertire non possint; possit vero Deus. 2. Sacra est Regia retestas, cui resistere quacunque de .caussa nemo debeat, Deo ipso vindice 'ergo & Deum isthaec potestas habet auf-ear . 3. Jus belli & pacis, quo longa internecione Gentes delentur, aut veluti ad vitam restituuntur, nulla Gens Genii , nullus Princeps Principi , nullus homo homini tribuere potest ' unus autem Deus potest. Ergo. Contra alii sibi sapere multo magis videntur, si a populo jus omne derivent . Aidat enim ,

quod I. Imperium non est nisi sociale pactum , ruo quisque sibi meliorem civilis prae naturali

ocietate conditionem comparavit . 2. Imperium Regi veluti quodam intercedente contractu a ρο-pulo impertiri ipsa Regis institutio arguit ' in ea enim multa Rex populo, multa populus Re H gi pollicetur. q. Conjunctio virium . industriarum, & opum una voluntate unoque consilio inita, quo internae atque externae securitati proin

sticiatur, non fit, nisi singulis ejusdem societatis civibus volentibus, consentientibus, & conspirantibus. Atqui omnia summorum Imperantium jura ad interiorem atque exteriorem Reip. securitatem spectant. Ergo summa rerum potestas Spopulo proficiscitur. Verum rectius summum Imperium & a Deo ut institutore, & a populo ut sibi consulente repetendum esse videtur . Deus enim ipse instrutuit,

357쪽

tuit, ut homines societatem ineuntes , principe instituto, sibi suisque consulerent , ratione duineente, appetitu stimulante, atque urgente neces in istate. Neque aliquid ossicit pervulgata illa, quae opponi solet, sententia, homines nimirum aequales inter se esse, nec nisi pacto coire, & obligari posse. Miram enim heic deprehendere cuiωrue licet verborum implicationem. Aequales quiem sunt homines, quatenus ejuidem sunt speeiei, Mente & corpore singuli praediti , eodem jure nati ad ea, quae sibi labore atque industria

eompararint , quaeque a Deo acceperunt . At quod ad regimen spectat , quam longe inaequalesl Vehementer equidem secum discrepant atque discordant homines, sive phreseam, sive moralem, sive tandem politicam eorumdem conditionem

inspicias. Nam I. inaequales sunt in hominibus eorporis vires: inaequales igitur singulorum labores, inaequales industriae . Quis enim infirmos ia sanis, imbecillos a sortibus e mutilos ab inte- lgris nihil distare dixerit λ 2. Inaequales sunt Μen- itis a corporis nexu pendentes vires ; hinc mira lilia hominum dissimilitudo, ut alii acre , hebes ivero alii sortiti sint ingenium , alii supini sint atque ignavi, alii vero industrii ac sagaces . g. iInaequalia ab ortu jura, inaequalis inopia , at- ique indigentia. Nemo quidem filium patri ado- illescentem, juvenem, aut mulierem Viro contu- ilerit. 4. Adde demum dispares esse singulorum iamdius, cupiditates, atque appetitus' adeo quidem ut alii frenis, alii calcaribus egeant. Quod tvero ad pactum attinet, illud quidem ab ina iqualibus huminibus initur, sed ratione suadente,

358쪽

ELEΜENTA 347 necessitate probante , Deo ipso veluti obsignante. Nemo enim est, quin reciproco auxilio ea ultro impertiatur, quae suppetunt , ea vero acincipiat, quae desunt ad vitae incolumitatem &commoditates.

Jam vero quod ad Majestatis iura pertinet, ea

quidem alia immanentia, alia transeunιia nominantur. Illa interiorem Reip. tranquillitatem ac salutem, haec vero exteriorem respiciunt. I. Inter immanentia jura I. primum locum obtinet leges serendi , ac iudicantii potestas. Interna enim civium securitas in eo posita est , ut cives a popularibus non laedantur, tum Verout cuique civium suum tribuatur . Civiles autem leges, ut quae ad Rei p. decus atque utilitatem ordinari debent , praecepta sunt civibus proposita, quibus externae quaedam actiones jubentur, aut vetantur, prout nimirum Rei p. b no conducunt, aut ossiciunt . Iis porro poenae

sanino adjicitur ; quippe ea publicae securitati

tonsulitur' peecantes enim corriguntur; aliique poenarum metu a peccando avocantur . Ius igitur poenas infligendi ad immanentia spe hal. 2. Vectigalia ac tributa imperandi jus . Vix enim Rei p. s alus obtinetur , nisi singuli cives collata veluti symbola ipsius Reip. onera serant. Unde quidem proficiscitur, ut si summa necessi. tas urgeat, civium bonis uti possit Princeps ;quod ione dominium eminens appellari solet.. q. Jus constituendi ministros & magistratus ;quibus id muneris impossitum est, ut Rei p. par tem sibi concreditam diligenter adminis Dent. q. Ius in commercia , sine quibus Resp. vi

Sere

359쪽

Ernre AE ELEMENTA he. nequit . Hinc sunami Imperantes leges sit re de importandis exportandisque mercibus, mereatoribus proi picere , ceteraque id genus agere pollunt. s. Tandem Protectiom, Sacra. Ad publicam enim tranquillitatem ., tinet , ut summi Imperantes Ecclesiam ejusqu' iura tueanruta, ut

caveant , ne illius cononeci . Lipune VIolentur ,

aut novi obtrudantur, qui nequ eligioni sunt necessarii, neque civium indoli accommodantur. II. Transeuntia jura sun Ius belli. Cum enim inter Respublicas status vigeat , id quidem iuris iis est, ut . . . am a se propulsent, & quae jure perfecto c. entur, vi extorqueant. Bellum autem, definiente Cornelio Byn-kershoek, est eorum, qui Dae potestatis sunt, Iu-νis sui persequendi ergo, concertatio per vim veliritum. Binae igitur sunt caussae belli justae; vel cum populus alterum populum injuste i edit, vel cum jus perfectum denegat. 2. Ius foedera pangendi , quae nimirum ad utriusque Reipublicae utilitatem pertineant. 3. Ius legatos mittendi, quorum scilicet opera foedera sanciantur. Atque haec sunt imperantium jura , quibus civium officia respondent . Iis enim id praestandum est, ut summos Imperantes air re ac obse quio prosequantur, eorum legibus promto animo obtemperent , constanter ipsis adhaereant , nec inovis rebus studeant, pro ipsorum tandem incolumitate preces ad Deum effundant.

FINIS II. TOMI.

SEARCH

MENU NAVIGATION