장음표시 사용
341쪽
33s ET HI EAE III. Cum autem hujusmodi jus vel Domissi vel Pacti vi comparari possit οῦ hinc hypothetica ossicia vel ex dominio, vel pacto proficiscuntur . Est autem Dominium , definiente Heinee-eio, jus alios usu rei alicujus excludendi . Id autem vel est proprietatis, eum jus nobis vindicamus, quo ceteros omnes praeter nos ab usu alicujus rei excludimus ' vel communionis positivae,s exceptis quibusdam reliquos excludamus . Sin autem nulli jus fuerit, ut alios ab usu rei excludat, res illa in communione negarisa esse dicitur, ut quae in nullius dominium cadit. Pactum vero, sive Contractus est duorum vel plurium consensus de rebus sive operis inter sese ex obligatione perfecta communicandis . Nimirum quae aut plane non debebantur, aut humanitatis tantum & beneficientiae lege, ea vi Pacti jure persecto dari fierive debent. IV. Demum ossicia ratione obiecti ita distingui possunt, ut alia Deo, alia Nobis 'sis, alia
tandem Isis hominibus praestanda lint . Ea D. expediemus.
De Hominis erga Deum metis. OFficiorum omnium, quae Deo homines deis bent, iundamentum est ipsius divinarum ersectionum manifestatio. Propterea enim pietatis ac religionis obsequium Deo praestare de bemus . quod ipse beatitudinis nostrae sit finis , . - condiderit, nobis provideat, bona omniatuin
342쪽
tum animi tum eorporis nobis contulerit.
Ea igitur homini diligenter sancteque servanada sunt officia . I. In id ineumbat , ut quoad maxime fieri potest Dei ejusque proprietatum
cognitionem sibi comparet , earum potissmum, quae ad pietatem sevendam conferunt . a. Dei gloriam pro virili qua docendo , qua cohortan. do provehere studeat. 3. Deum tota animi conistentione diligat , eumque timore filati reverea. tur. 4. Fiduciam ac spem omnem in Deo colis locet . s. De perceptis beneficiis Deo gratias asat. 5. Tandem externo etiam precum , gratiarum actionis, sacrorumque rituum cultu Deum prosequatur. l. II. .
. . 'De Hominis erga Seipsum metis. NAturae lege ad sul itfius amorem, ae per
fectionem homo obligatur . Cum autem homo mente di corpore constet, hominis ossicia erga seipsum tum mentem , tum corpus , tum vero totum hominem respiciunt. Quod ad mentem attinet, I. Intellectum veri bonique erinitione informare singuli studeant: atque in eo excolendo Miligentiam collocent perinde , atque ingenii vis & indoles, ac susceptae vitae conditio ac finis postulant. a. Voluntatis cultura ita singulis curae esse debet, ut ea Od verum bonum seratur , ut affectus ratione regantur , ut vitia radicitus evellantur.
343쪽
sunt, I. sanitatem tueri, quaeque sanitatis toninservantia sunt adsciscere, quae vero huic aduersantur propulsare. 2. Tantundem opum ac rei
familiaris sibi comparare , quanto opus est ut vita vitaeque status decore sustentetur. Hinc unicuique laborem insumendum, atque industriam adhibendam. Totum hominem spectat ea felicitas ae persectio, quae ex incolumi Μentis corpori sque conjunctione proficiscitur.
Hinc I. ad vitam tuendam , mortemque eVitandam homo obligatur. a. Nequit , niti injuste, homo mortem sibi consciscere , aut vitam& valetudinem negligere. .
Eodem iure, quo vitam tueri , eam ab aliorum invasionibus defendere homo tenetur. Quare iure naturae licet homini offendentem inhabilem ad offensionem emcere , ut nimirem sibi caveat, ne in posterum laedatur, atque eum eo gere, ut illatum damnum resarciat . Quod quidem in statu Societatis opera magistratuum homo sibi vindicare debet. Id autem homini etiam licere contra injustum aggressorem in explorato est . Iure enim nostrae defensionis utimur , si inhabilem ad caedem atque offensam illum eff-cimus , Aut nos injuste aggreditur. Verum an injustum lagressorem liceat etiam occidere. magna quaestio est . Licere nonnulli ajuntis Cum non alia expediendae salutis ratio .Est, modo plura setrventur. Nimirum si ast gressor hominem injuste invaserit si aggressus in eo periculo nulla sui culpa versetur si tamdem neqM sine aggrelioris laesione, neque le-
344쪽
viori sui atque illius malo periculum avertere possit. Quae quidem modersmen , ut ajuqt , --
At pauca heic advertere praestat . I, Quod praescribitur moderamen vix , imo ne vix quidem adhiberi potest eo temporis vestigio , quo quis invaditur; nimirum in praxi, quod ajunt,
dissicillimum est. Cum autem summa est medii dissicultas, opus ipsum periculosum est, ac propterea illicitum. 2. Homines aequales sunt'ori. gine, natura, ae jure primitivo ; par autem inparem nullum habet imperium . q. Cum alterius infelicioris vitae periculum instat , nostrrGeneris amor id expostulare videtur , ne queat in longe majoris , atque adeo aeterni mali soratem conjiciamus . Quod si expresso vel lacrῶto Societatis consensu singulis datum jus fuerit, ut nomine Societatis veluti publicus minister ressus aggressorem tanquam publicum hostem si aliter fieri nequeat, interficiat: prosecto tum demum non privata , sed publica auctoritate ;ob defensionem bonorum, ad puniendos coercendosque improbos, ne alacriores, frequentiores ac securiores probos quosque impetant, hoc veluti ultimum Societatis remedium adhiberi licebit. Illud tandem monere supervacaneum non erit,
hujusmodi nimirum jus licitae defensionis non. ξ i temporis limitibus circumscribi in statu civili , ac naturali . Cum enim homo in stato naturali nulli magistratui, a quo defendi' possit ;subiectus vivat, tamdiu tibi ab hoste cavere pol est , quamdiu is eo animo sit comparatus , ut jure
345쪽
334 , E T C A E iure timeas, ne te laedat. Contra vero in stata civili, cum Principis sit , non privati civis tutela ac vindicta, inculpata desentio durat, quoad urget ipsum periculum.
De Hominis erga alios Veiis. OFficia, quae aliis hominibus debemus, alia persecta, alia imperfecta esse , atque illa in absoluta i , & hypothetica dispertiri jam diximus. Iam vero quod ad absoluta ossicia spectat, cum homo erga hominem veluti sibi aequalem se gerere debeat, propterea quodcunque sibi fieri
nolit, nec aliis facere obligatur. Hinc I. nem laedendus tum ratione Intellectus , tum Volun. talis . Nimirum neque alios mendaciis ac sophismatis in errorem inducere, a veritate avertere, praejudicatis opinionibus imbuere ' neque aliorum animum corrumpere, ad vitia allicere &e. licet. 2. Nemo laedendus est ratione corporis . Nemque enim fas est alium verberibus, iniuriis am re , aliorum corpus tormentis, vinculis torque. re , aut ea ipsis eripere, quae ad conservandam vitam necessaria sunt.
3. Nemo occidendus est, nisi publica auctoritate, nisi publico jure, nisi defensione sui Gen
ris, ubi necessitas coegerit. II. Hypothetica ossicia ex Dominio , aut Pacto originem habent, ut supra innuimus. minium porro comparatur vel occupation. , & ac μβου , vel divisions , sessione , di traditione . Prim
346쪽
EL RMENTA 33snimos adquirendi modos originarior, posteriores
derivativos appellant. Initio enim Omnia in comis munione negativa posita erant , .cum Vero deinceps per universum orbem dispersis hominibus, atque in innumeras familias distractis , quaedam res non omnibus sussicere coepissent, ipsa impulit necessitas , ut in eas dominium inducere. tur . Prima igitur dominii origo ex occupatione proficiscitur. Haec autem occupatio ejusmodi sensu . accipienda est , ut occupatum ab aliquo dicatur id, an quo laborem , operam , industriam suam ille contulerit , ut inde fructus ad sui, suorumque sustentationem recipiat. Arque hine profecto factum est, ut primum homines fundos inter se
diviserint ; ut nimirum quantum sibi quisque
telluris excolendum ad sui nutritionem suscepis. set, nemini liceret illum inde exturbatum suo labore fructuque fraudare.
Est porro occupatio adprebensio possessionis re.
νum nullius . Res vero nullius dicuntur esse .
cum ab earum usu excludendi nemini jus fuerit, vel saltem id liquido constare nequeat, vel tamdem ab hoc jure possetar se abdicaverit. occupationem excipit Accessio , quae jus est nobis vindicandi , quod rei nostrae adiungitur incrementum ; sive id fiat naturae ipsius beneficio , sive industria nostra , sive tandem partim
ex natura, partim ex industria.. Rei etiam in alterius dominio consti tutae proprietatem adquirere possumus , si I. ex re communi partem nostram accipimus propriam, quod
quidem divi iam fieri dicitur. 2. Si res a reliquis
347쪽
5 . E Υ Η Τ C A. E sociis tota nobis attribuitur ; atque ea vocatur cesso . 3. Si demum res alterius propria , ipso volente , in nostrum dominium transiit ' quod appellatur traditio. His porro definitis , officia quae inde nascuntur, sunt . I. Non impedire dominum, ut de rebus suis libere disponat . 2. Ejus possessio. nem non intervertere per vim apertam, Vel clandestinam ablationem . 3. Rem alienam suo domino restituere. ε
Quod ad pacta pertinet , ea quidem summa fide, di quam religiosissime servanda. Cum enim quod nobis fieri nolumus , id nec alteri facere liceat ' prosecto si nemo unus est , qui pactisae promissis ab aliis decipi velit , pactis omnibus ac promissis deliberato animo initis standum
. III. Imperfecta tandem officia aliis hominibus etiam debemus . Quod enim ad officia humanitatis attinet , neminem profecto reperies , qui sibi denegari velit , quae alter nullo detrimento praestare potest . Ea igitur aliis liberali manu mpertiri tenemur Quae quidem humanitas ad inimiccts etiam extenditur . Amor enim , qu alios p equi debemus , non ex aliorum beneficiis , quibus de nobis meriti fuerint , sed ex naturae aequalitate prosei itur. s Quod vero ad beneficientiam , ad eam homines obligari & humana ipsa natura, & societatis eonditio demonstrat . Cum enim fieri possit, &saepe usu veniat , ut aliorum beneficiis indigea. mus' humanitatem quidem exsuisse videtur, qui
quae sibi tribui velit, aliis elargiri noluerit .
348쪽
Ε v x Μ E N T A DIPraeterea ejus di est Societas, ut ea perfecta
esse nequeat , nisii ultro citroque homines beneficia dent, & accipiant . Beneficium porro dici tur res vel actio alteri profutura, quam ei sine spe retributionis praestamus . Quod igitur ita impertitur , ut alteri non prosit, aut inde retributionis spes concipiatur , beneficium appellari nequit.
De Statu Hominis sociali o ae hactenus ossicia recensuimus , ea quidem hominem spectant, etiamsi nulli ipse subjectus viveret, neque cum aliis sibi societate conjunctis versaretur . Nunc illa delibaninda supersunt , ad quae homo tenetur , quatenus in Societatis statu versatur. Societates porro vel smplices sunt , vel compostae r illas singuli homines , has vero simpliciores societates constituunt . Simplices sunt Societates coniugalis, paterna, & herilis I compositae familiae, Civitaret, vel Respublicae. Societates omnes cujuscunque sint generis unam eamdemque personam , ut alunt, moralem prae seserunt . Cum enim singuli, unde societas coalescit , in eumdem finem conspirare debeant . quasi unus sit oportet singulorum intellectus, atque una voluntas. Atque hinc est, quod Societates iisdem legibus, ac singuli homines, regantur & quae singulis hominibus jus naturae praescribit ossicia , eadem a Societatibus praestanda Tom. II. Y sint.
349쪽
38 E T H IiC A E sint . Adeo quidem , ut Ius oentium non se . nisi jus naturae vitae hominis sociali accommo.
De Societate Conyugal; . Conjugium est societas duarum personarum diversi sexus, quae utriusque consensu proincreandae educandaeque sobolis caussa initur. Coniuges igitur ea praestare debent, sine quibus proincreatio aut filiorum institutio obtineri nequit. Quamobrem primum conjuges mutuo sese amois re complecti debent, & communi cura Zc consiislio rem familiarem administrare ita tamen, ut priores partes vir obtineat ' quippe natura vir sortis, & magni animi est, semina vero imbeis elisis r ac propterea viro id oneris impositum est , ut uxorem Sc liberos sustentet . Praeterea maximam in eo diligentiam conjuges eollocare debent, ut susceptos liberos recte instituant. II.
Filii , qui ex eonfugibus nascuntur, societavi
tem cum iisdem constituunt, cuius is finitin, ut quoad ipsi, quae vitae necessaria sunt sibi comparare, suasque astiones ad jus naturale ex iis pere nequeant, a parentibus educentur . Liberi igitur educandi sunt . Verum ad educationem imperio opus est, quo nimirum liberorum actio nes dirigantur . parentes igitur in liberos potestatem habent , quae parria potessas appellari
350쪽
E L x M E N T A g39 propterea consuevit , quod marito in con)ugali
societate primae adscribantur partes. Haec autem potestas in eo versatur , ut parentes liberis praescribere possint, quae eos agere Oporteat ' tum prohibere , quae ab iis seci nolint , atque in eos renuentes animadvertere , modo id prudenter fiat . Nullum vero jus vitae& meis, aut vendendi liberos parentibus adest. Educatio porro , quam ipso naturali amore suadente filiis parentes debent ea omnia complectitur, quae liberorum conservatio, persectio, ac felicitas expostulant . Hinc I. alimenta pro cujusque status conditione filiis praebere parentes debent. Cui sane officio adversatur abortum procurare , infantes exponere , eos, si nihil culpae admiserint, e domo ejicere, aut exheredare. - 2. Filiorum mores diligenti institutione in. sormare tenentur . Quapropter parentes filiorum animos ad pietatis virtutisque amorem excitent eos a voluptatibus ac vitiis avocent; a pr VO-rum consuetudine avertant ' ac tandem praeceptis, & potissimum exemplis instituant. Id praeterea parentum eurae esie debet, ut eos ad humanitatem informent , aut non ignobilibus magistris excolendos tradant: atque eos, prout sert - conditio & propria ipsorum indoles, ad ingenuas artes aut scientias erudiant.
His quidem parentum ossiciis respondet liberorum obligatio , qua eos revereri, ipsis morem serere, nihil majoris praesertim momenti iis inconsultis aggredi , ipsorum jussa , modo divinae
aut humanae legi non adversentur, promto animmo exseu ui obstrinpuntur.