Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Iuris Nar alis Principio.

BEatitudinis appetitum natura hominibus in.

situm, unius Dei immensitate explendum , mulsam esse, quamobrem Deo obligetur homo , iam vidimus. Hinc suam leges arcessere orisinem animadvertimus, quippe quae conditiones iunt , quae homini servandae praescribuntur, ut suo fione potiatur. Huiusmodi tandem leges , quarum gomplexio κατ' Ius appellatur, interioris, atque exterioris Sensus ope homini aperiri dixi. Bius. Illud modo investigandum superest, quodnam inter ea, quae ratiocinationis opera ex duplici hoc cognitionum nostrarum sonte haurimus; commune ut ac generale jus naturae cognoscenda principium: quaenam nimirum sit ea veritas , uninae veluti e quodam semine universa hominum ossicia efflorescant . Id Primipium Cognoscitisum appellant.

In hae porro re definienda inter se dissident Philosophi, atque alii alias vias ingressi variam

aperiunt ossiciorum hominum originem. Celebrio. res duntaxat sententias delibasse pro instituti e tione nobis satis erit. I. Primus sese nobis offert Hugo Grotius , qui societatis appetitum totius Iuris naturae fontem esse tuetur. Hujusmodi enim a natura hominibus ingenitum esse appetitum docet , ut etiamsi

332쪽

ELE M UN, T' A 3 aretiamsi nulla re ipsi indigerent, ad mutuam tamen societatem , eamque pacatam ac tranquillam, contenderent ν Id autem universa hominum officia complecti ostendit . Qui enim naturae lege cu stodiendam atque amandam societatem intelligituis quidem ea se devinciri obligatione facile d prehendit , ut primo Deum supremum hujusce

societatis moderatorem pie sancteque colat ' tum sese ipsus societatis membrum diligat ae tueatur' ac tandem alios, unde so ietas ipsa coal

scit, pari amoris studio prosequatur. II. Ab his non multum abludit Samuelis Pusis fendorfit systema , qui ex sociabili hominis indole , qua nimirum ipse cum sui similibus seelari appetit, verum justitiae fontem derivat . Legis Menim naturalis fundamentum in ipsa hominum natura & conditione radices habere docet'. Homo

autem, ut ipse sa) disserit , es Imal fu; conis fervaildi sudiosissimum , per se egenum , ' sne sui

semitium auxilio eonservari ineptum , ad mΗtunesmmoda promovenda maxime idonetim ; idem tamen saepe malitiosum, petulans , o facito irrit bile , atque ad noxam inferendam promptum ovalidum. Ut igitur homo incolumis vivat, suis que fruatur bonis , omnino oportet , ut ad so cietatem feratur ' ita nimirum alios sui similes amice accipiat, ut hi non modo ipsum non laedant, sed ad sui ipsius commodis prospiciendum incitentur . Quamobrem hanc esse totius juris naturalis originem constituit , euilibet nimirum homini , qui benσ brateque esse velit , quantum

333쪽

. His autem quae Grotius & Puffendorfius dis- pu tant, plura lunt, quae vulgo opponere solent.

siciis locum relinqui, etiamsi homo ab omni humana societate sejunctus in orbe terrarum viveret. a. objiciunt statutum principium nulla sulgete evidentia . Vel ipsi enim, quibus illud arridet, in medio relinquunt , num homines necessitate potius aut utilitate compulsi, an vero Dei lege obstricti societatem ament , an demum ad illam natura duce serantur.3. Grotio potissimum illud opponunt , quod jus naturae futurum esse dixerit , licet non esse Deus concipiatur . Ius enim omne a Deo pro ficiscitur nihilque justum aut iniustum foret, si Deum esse , rebusque humanis providere ne. gaveris. Quod quidem praeter alios ipse Tullius agnovit. Ait enim: Haud scio, an, pietate adversus Deos sublata, fides etiam ρο societas humani generis, una excellenti ma virtus Iustria tollatur b) . Et sane licet sint actiones in se & natura sua bonae ; at justae illae dici non possunt sine iure: Ius autem intelligi nequit sine

lege ε neque lex sine legislatoris voluntate coniscipi potest . Nulla igitur esset veri nominis cibis ligatio, quae ex naturali actionum bonitate proficisceretur. III. Paullo aliter rem persequitur Riccardus

a) De Ofe. Hom. oe C . Lib. II. cap. III. D De Nat. D r. Lib. I. cap. II.

334쪽

Cumberlandus . Is enim in miatua hominum be. nevo entia juris naturalis originem sitam esse sta. tuit . Beatitudinem enim veluti proprium finem homini a Deo constitutam , & media , quibus illam assequatur, proposita esse docet. Cum a tem beati tudo , quae hominis in praesenti con. ditione propria est, in eo collocata sit, ut cor, pus dolore, animus vero aegritudine vacet ' hinc leges naturae ad hujusmodi felicitatem homini comparandam ordinantur . Id igitur harum te gum fundamentum erit , quo servato homines 1uum finem attingunt , quove negleeio ab eo. longe aberrant . Atqui hominum felicitas consistere nequit , nisi mutua seipsi , quoad maxime possunt, benevolentia complectantur . Haec igitur radix est naturalium legum , ut quae hujus, modi selicitatem spectant. IV. Tandem Ioann. Gottileb Ηeineccius exansore veluti proprio sonte totum jus naturae& gentium prono alveo fluere arbitratur . Nio rum ipse primum constituit Deum , utpote infinitae sapientiae ac bonitatis , id velle , ut homines , quos condidit , vere selices sint ac beatissimi . Cum vero humanarum actionum lio rarum norma sit Dei voluntas , ac propterea sons juris naturae & justitiae; hinc naturae leges hominum caussa a Deo conditae illuc prose torespiciunt , ut homines vera selicitate perfruantur . Iam porro vera hominis selicitas in fruutione boni , malique absentia consistit . Id igitur naturae leges Intendunt, ut vero bono perfruamur, malumque vitemus . Atqui vero bono frui

non possumus , nisi per amorem . Amor igitur

X a juris

335쪽

iuris naturae principium ac veluti compendium est. Ita quidem totidem sere verbis disierit laudatus auctor a). Ex his autem propositiones , quae legum na- uralium primordia sunt , colligit Heineccius . Quae enim bona a nobis amari possunt , sunt

Deus , Nosmetipsi , atque Alii nostri similes .

Hinc I. Deus , utpote persectissimus , a quo omnis nostra pendet exsistentia & conservatio , amore devotionis & obedientiae ' omnibus nimiis rum animi viribus, perfectissimo ac interno quo. que obsequio colendus est . E. Cum nostrum ipsorum amor non possit aliter esse comparatus, quam ut perfectione 'ac felicitate nostra delecte. mur; propterea nihil eorum, quae ad persee io. nem , felicitatemque assequendam, conservandam,& augendam pertinent, homo praetermittat oportet: dummodo sine amoris divini violatione fieri possit g. Tandem cum homines nobis natura aequales sint; hinc homo hominem non minus, quam seipsum amare tenetur ' nec alteri, quod sibi fieri non vult , facere e contra illi facere

omnia, quae sibi ab altero fieri cupit. Heineccii systema , quod Samueli de Coceejise acceptum referre ipse fatetur , cum recensita superius Cumberlandi sententia amice conspirat. Utrique enim illud commune est, ut eo noscitiauum principium in benevolentia & amore conis stituant. Atque ambo in eo secum consentiunt,

quod homines ex ipsorum fine , h. e. felicitate ad , ain De Jur. nat. γ ont. Lib. I. cap. IIL

336쪽

EL RΜΕNπA gas ad amorem obligentur. Quae autem x quibusdam huic lententiae opponi solent , ad duo capita

Αjunt a. amorem eta virtutem , ad quam nemo cogi , vel externa obligatione adstringi possit. Quae igitur ex amore derivantur omela, ea quidem humanitatis, sive quae smperfecta vocant, non autem perfecta sunt. Verum ad haec Heineccius ipse respondet sa), I. Decalogi leges , quae persecta aeque, ac im perfecta ossicia inculcant , ad amorem veluti ad suum principium ab ipso Servatore revocari. Σ. Amorem , unde jus naturae proficistitur , tum propensionem alteri benefaciendi , tum propositum complecti, ne alterum laedamus , atque ut

ei tribuamus, quae jure etiam persecto debemus. a. Objiciunt naturae leges in hoc systemate ex nostri utilitate derivari ' quippe illuc omnia respiciunt , ut homines sui felicitatem assequantur. Sed quoniam hisce auctoribus vera utilitas non aestimatur , quae publicae utilitati , aut Dei obsequio aliquid deroget ' privata utilitas

juris mater non erit.

V. Longe a reliquis discedit. Thomas Hob-besius Malmesburiensis senex , qui naturam hominum , non qualis a Deo prodiit, aut esse debuit , sed qualis in praesens est vitiis depravata , astute rimatus , solam utilitatem naturalis juris sontem ac principium statuit : Epicurum sane secutus , cujus est κολ υθρό ητον illud apud

a) Praefat. ad Elem. Iur. Nat. Gent. Lib. I. Sat r. III. 89. II 3. .

337쪽

yis' E Η r e R Er . . . Ut sitas jusei prope mater oe aequi .... Nre natura potes iusto ferernere iniquum. Cum enim homo sui studiossiimus sit, nihil in ipso antiquius amore sui est. Hie autem amor propriam utilitatem unice quaerit , cui cetera omnia refert, atque adjungit . Atqui naturalis est sui ipsius amor. Naturalis igitur homini lex est utilitas propria. Hine si quae respuit homo sive in domestica , sive civili societate , postulante utilitate cedit ae respuit. ι Longum est prosequi quae ex hoe principio suunt, & quae jus naturae plane evertunt. Nihil enim est Hobbesci justum honestumque , nisquod utile; nihil injustum ac turpe , nisi quod

noxium. Porro tum leges humanae plures aAio. Des utiles aut noxias faciant coactione adiecta ;hinc ab humanis legibus actionum honestatem petit, atque a coactione jus omne derivat . Humanis nimirum institutis, docente Ηobbesio,

justi injustique notio debetur.

CAPUT IV. De Hominis metis.

καθηκον, Latini Tullio interprete Ofeium dixere . Est autem ossicium actu ex ob Agatisne legibus conformanda. Unde quidem colligitur ad liberas duntaxat hominum actiones OLlicium pertinere , ut quae legibus subjiciuntur.

338쪽

Quoniam vero actionum, quae in hominum potestate sitae sunt, duplex fons est Intellectus R Uoluntas; hinc in actiones morales utraque facultas aequo jure concurrit : adeo quidem ut nisi intelligatur, aut libere agatur, nullus offieis locus relinqui queat . Ita autem comparata est Voluntas , ut nihil appetat vel aversetur , nisi ab Intellectu veluti ducatur . Nequit igitur Voluntas actionem tanquam justam edere, neque ab ea tanquam injusta abhorrere , nisi Intellectus comparatione instituta eum lege justam vel injustam eam esse deprehenderit.

Haec porro ratiocinatio , sive de justis & in justis actionibus in individuo, ut ajunt, ratioci nandi facultas, vocatur Confitentia ; quae qui dem veluti syllogismus est, cujus propositio ιμgem, assumtio actionem, complexio tandem sem. tentiam comprehendit. Absolvitur autem alte iis loci, temporis, ac propriorum affectuum es

cumstantiis, adeo quidem , ut proxime actionein ipsam antevertat . Hinc practisum iudieiam appellari solet. Differt porro Conscientia ab Imri sutorione, quae est a lidatis Iegis ad factum aec enim alienas actiones respicit, easque eum lege comparat: ilsa vero ad proprias Pertinet. Iam Vero quemadmodum ratiocinatio peccare potest, ita & Conscientia ' recta igitur eu, aut errone/. Errat quidem , si falsa lex praemittatur, si actio non bene expendatur , u tandem ratiocinandi canones negligantur. Praeterea aut rena , aut dubia Conscientia est. Certa quidem, tum ex certa lege actionis

339쪽

32S , E T N I. C A E gruero , cum ex certa lege non certa deducitur conclusio , ob ratiocinationis dissicultatem ; cuti tamen nulla in oppositam partem advertentur argumenta. Quod si nec certa lex , nec certa conclusio suppetat, Conscientia dubia dieitur dubia quidem negative , quae cum ignorantia reciprocatur , si nulla pro actionis honestate , nulla contra honestatem praesto sint argumenta 'postive vero dubia, cui opinio, ut ajunt, formi. dolosa respondet, si aeque probabilia in utram.

quς partem Occurrant argumenta.

Porro quaevis fuerit aestuantis animi dubitatio, tutiorem partem sequi debemus. Cum enim animus anceps sit, impetu potius & caeca optione, quam ratione praevalente ductus ad alteram pro libertate partem dilabi potest . Hinc recte Tullius: Bene praecipiunt , qui negant quidquam aggere, quod dubites aequum fi , an iniquum . Aequitas enim lueet I dubitatio autem ιogitatio-

secat injuriae so). . . Ut autem ad propolitum. redeamus : I. OT-cia ratione obligationis, ex qua quisque , quod ossicii est, facit , perfecta vel imperfecta dicum tur . Ad primum genus attinent ea , ad quae Iure persecto obligamur , lege nimirum , quae

. a) De .c. Lib. I. eap. . Ciceronis sentenistiae amnia sunt, quae tradit Plutarchus in Ti- .moleonte : Requiritur non modo , ut quod agitur , si bonestum jusumque , sed fima ac cou- sani ad t persuasio, unde sat a ctio , ut quod sit, sat ideo, quod animus ita faciendum judi-

340쪽

- a ELEΜENTA 329 poenae sanctionem adnexam habet; ita ut si ea non praestiterimus , ad ea praestanda jure cogi possimus. Hujusmodi sunt neminem laedere , &quod suum est cuique tribuere. Haec autem per vulgato illo axiomate sontinentur , suod tibi feri non vis, alteri ne feceris. Ad alterum genus attinent , quae ex virtute& honestate proficiscuntur; ad ea nimirum pra standa stricto jure cogi non possiimus t licet ea Omittere, cum sese nobis offert occasio, ipsi ho, minum naturae repugnet. Atque hinc est, quod si quis perfecta officia violaverit, illatum damnum reparare obligetur, non item vero , si impersecta. Hujusmodi autem officia complectitur illud toma, suodcunque ab aliis tibi fieri vis , Maliis facito. Atque haec in duas classes dispesci solent . Vel enim absque proprio detrimento

praestantur, eaque humanitatis, seu innoxias ut inlitatis; vel aliquod benefacienti detrimentum Iafferunt, eaque benescientiae osticia dici consue.

II. Officia perfecta alia sunt absolutat, alia. bpothetica. Illa ex obligatione connata , haec verb ex adqui ta originem habent. Scilicet absolutum officium est, quod homo ab homine exigere potest, nullo posito jure, quod per factum aliquod adquisierit . Ita jure quis ab alio exigit, ne occidatur, idque non alicujus facti rntione , quo sibi jus illud comparaverit . Hypotheticum vero, quod posito aliquo jure per se ctum adquisito exigitur . Ita quod res ab alio mihi direptae sint , jure conqueri non possum , nisi jus aliquod in eas adquisierim v . AIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION