장음표시 사용
321쪽
sensu ) Atelisti debet principium ductum esse δε
diligendi. . Hunc autem amorem, quo inns se ipsa dili. git, atque id summa contentione appetit, ut co fervetur, & beatitate perfruatur. a natura nobis insitum esse facile quisque comprehendit . Tale enim esse nostrum ingenium perientiscimus, ut in neutram partem moveamur quod spectat ad o jecta , quibustum nulla nobis est affinitas , aut quaelibet relatio : quae autem ad nos pertinent, atque esse nostrum , ut ita inquam , attingunt 'ea quidem amore , si utilia deprehendimus , sin autem noxia, odio prosequamur. Atque adeo id obtinet , ut quo nobis propiora & conjunctiora esse objecta sentimus , eo flagrantiore studio ad ea seramur . Id autem -nisi ex amore , quo nos ipsi diligimus, non proficiscitur. Sui enim amo re capta Mens hoc acrius ac vehementius seipsam diligit, quo magis cetera amat. Atque hinc sane oritur , ut affectus omnes , quibus aut bonum appetimus , aut a malo deo Clinamus , ex amore nostri tanquam e suo fonte dimanent . sive enim amamus , sive laetamur , sive cupimus , sive speramus , sive tandem me
tuimus ' profecto nos ipsi diligimus : adeo quidem , ut sui ipsius amor varias veluti formas indutus in singulis animi affectionibus delitescat.' Et sane. amor, quo bono obviam Venienti vel uti occurrimus, ut illud complectamur , non est nisi amor, quo nos ipsi diligimus. Neque enim aliquid nobis oblatum bonum esse judicamus, ni si illud animum moveat , I veluti quadam, na Tarali congruentia ad sese alliciat di ita quidem,
322쪽
Ε L x M T N T A 3II ut nobis illud conducere , & bene per illud nobis esse videatur . Atque id quidem in causta
est . quamobrem amor conjunetionem expetat ;bono enim quod amamus conjungi , atque inde beari contendimus. Hic autem amor laetIlIa nuncupatur , si bonum praesens sit, quod jam adepti stimus; libu autem , sive cupitatas, si futurum est spes tan-kem, si bonum illud assecuturos esse confidimus. Eadem praeterea sui ipsius amoris vestigia in . aliis animi affectionibus , quae ex mali declina tione oriuntur, inspicere licet . Cum enim quae . vitae nostrae statum perturbant, aspernamur , &quantum emcere possumus a nobis repellimus . nihil equidem nobis ipsis carius esse ottendimus. Etenim in iis mali rationem inesse iudicamus , quae nihil nobis prodesse , aut nocere deprehen
ruimus . Ex malis autem metus 3c arar ludo na scitur: metus quidem ex futuris: aegritudI vero cx praesentibus . Quae enim venientia metuuntur, eadem in tantia aegritudine nos assiciunt. Paucis haec. omnia complectitur Augustinus : inor subians habere , qu d amatur, cupid ιas . I id auten habens, eoque fruens, laetitia ' fu iens
quod ei arier fatur, timor es ; ἰdque si aceiderit, heut ens , triuitia est sa) . Qai sane amor non .cit, nisi sui ipsius amor, ejusdem Augustini seir
tentia. Inquit enim: In eo quod amas , v x, ut bene . tibi sit : π - eo quod timer, non vis, ut male
323쪽
sis E T N r C A UIam vero sui ipsus amor tam late patet, atque adeo se quibuscunque voluntatibus immiscet, ut id in caussa sit, quare voluptas sola sit, quae nos vocet ad se, & alliciat suapte natura . Nimirum ita nos comparatos esse eXperimur , ut nihil amplectamur , nisi delectet atque illud ceteris posthabitis eligamus , quod vehementius delectaverit ' ac tandem eo ardentiore studio inissammemur , quo jucundiore suavitate perfundi
Hanc quidem humanae voluntatis indolem perinspicue aperit laudatus Augustinus , cujus verba hic exscribere placet , ut tria haec, quae modo innuimus , distinctius explicentur . I. Voluntas ipsa, nis aliquid occurrat, quod delectet atque --
vitet animum, moveri nullo pacto potes. 2. suod amplius nos delectat , secundum M operemur no rasse est . 2. Tanto quidque vehementius volumuF, quanto certius quam bonum set novimus, eoque de Hamuν ardentius sa).
Quod autem ita sadta si hominis voluntas, ut delectatione agatur : I. ipsa volendi notio explicata demonstrat. Quid enim volumus, nisi quod amamus 8 Quid autem amamus, nisi quod nobis ipsis volumus , ac proinde carum nobis habemus λ Quid tandem csrum habemus , nisi quod placet, allicit, ac delectat λ Id igitur volumus, quo delectamur. 2. Insitus in nobis est beatitudinis amor, qui adeo nos occupat, ut in nostra potestate non st
ad GaI. De pece. mer. Lib. II. cap. XVII.
324쪽
E x T R velle non esse beatos . Atque hine proficiscitur δut quaecunque bona particularia propterea con sectemur , quia quamdam veluti nostrae beatitu dinis partem ea comprehendere persuasum habemus . Atqui cum ea ita cogitatione complectimur , eadem jucunda aq suavia esse nobis exhibemus . Propterea igitur ea volumus , quia nos
3. Unusquisque experitur, eo se ardentius aliis quid appetere, quo magis illud animi affectionibus congruit . Quicunque autem animi affectus Non est , nisi amor , quo se ipse diligit . Quo igitur objecta sunt iucundiora , hoc aci ea adipi.
scenda incitamur VehementiuS. 4. Voluntas sequitur judicium . Atqui perim de nos actu judicare compertum est , atque anImo affecti sumus . Perinde igitur objecta volumus , atque nos ea delectant . Nimirum voluismuS , prout objecta nobis consentanea esse de prehendimus .
IAΜ porro eum haec fit humani animi affectio.
ut se beatum ait selicem esse vehementer ap. petat , si homo sibi ipse relictus in se uno suavmnia ponat , adeo miser atque infelix est , ut ad miseriam natus esse.sempiternam videatur . Homo enim naturali cupiditate inflammatus ad I . be
325쪽
334 .E Y Ηheatitusnem contendit, ut nihil magis . Atqui tale bonum , ex quo beatus emci potest , in se ipse assequi homo nequir. Beatitudinis igitur de.
speratione occupatus misere vivat oportet. Nam I. summam rerum omnium inopiam in
se homo experitur ; sibi ipse non suffcere per sentiscit se persectionis & conservationis indigeo re agnoscit ' ad omnia imbecillem se esse deprehendit I cupiditatibus tandem torquetur , quae intus in animo inclusae intee se disssident atque discordant. Atqui non alia bule verbo, eum bearum dicimus, subiecta notio es , ns seeretis malis .muibus eumulata bonorum remplexio , ut Tullii ia
verbis loquamur. Igitur ad beate vivendum nemo
seipso contentus esse potes, ut idem Tullius ib) .
a. Singuli experimur amorem nostrum tam
anxium ac sollicitum foras prosilire , ut animus veluti e seipso egredi cupiat . Extrinsecus igitur 'uaerit animus id, unde beari possit, & cui propterea amorem suum religare cupit . Nihil ergo an se habet homo, quod ipsum beatum essiciat . Adeo verum est, quod , Augustino docente, ra xionalis ereatura ita sedla est, ua sbi ipsa bonum . quo beata sit, ese non pust sς, 3. Ipsa tandem humanae Mentis conditio postulat , ut illa in seipsa beata eLe non possit
Creatura enim ratione praedita cum distorta ac perversa voluntate creari nequit. Ejus autem Un. luntas recta & bona esse nequit, nisi Deum re gii sa) Tuscul. LV. V. cap. X. bi Dei Fin. Lib. . . .
326쪽
ΕΑ E ME N- WA I ssitudinῖς omnis ac bonitatis normam ut ultimum finem diligat . Μens igitur si a Deo suo veluti centro aberret , atque aliud extremum diligat , quemadmodum perversa & mala , ita irrequieta& sellicita sit oportet. Jure igitur suo ad Deum clamat Augustinus : Fecisi nos ad te, inquis tum es eor nostrum, donec requiescat in te sa). Quamobrem bonum illud, quo felix beatusquestuatur, extra se quaerat homo necesse est. Quaeis vis autem creatae res , quae sese extrinsecus homini offerunt , ejusmodi non sunt , ut beatitudionem illam , ad quam homo contendit , ipsi imis
pertire valeant . Nam I. immensus est humanae voluntatis appetitus , quem immensum duntaxathonum explere potest . Atqui quaecunque finguolaria objecta finita sunt, & certis limitibus circumscripta ' quaeque propterea retarisae, ut ajunt, honitatis partem aliquam comprehendunt . Ergo&c. Unde quidem est , ut quo affluentius homo voluptates undique hauriat, eo gravius, ardentius isque sitiat. Hunc autem nonne recte miserrimum
dixeris t. a. Bonum illud , quo fruens homo beatus es.ficitur, stabile ac perpetuum esse oportet ' quippe boni Dagilitas amittendae beatitudinis timo orem affert ; timor autem sollicitudinem , quae, felicitati adversatur . Atqui singulae res creatae, fragiles sunt & caducae , quae ubi sese fruendas homini praebent, continuo occidunt, aut vicissitudinem subeunt . Beatae igitur vitae effectrices
327쪽
gis E T Η r e A si g. Aviditas illa, qua singularia objecta expetimus, atque aliis arreptis ad alia contendimus, ea ad beatitudinem nostram nihil eonferre demonis strat . Nam qui beatus es, ait sa) Tullius, non intelligo, quid requirat, ut sis beatior',s es enim quod desit, ue beatus quidem es. Ut igitur verum suae beatitudinis sontem homo reperiat , universas res creatas praetergrediaintur oportet. Deus unus est, ex quo beatitudinem suam homo haurire potest. Ipse enim I. est summum bonuro bona omnia complectens, unde imis mensa humanae voluntatis aviditas satiari potest.2. Bonum est firmum ac stabile : beatitudinis itur perennitatem promittit . g. Bonitatis raritionem omnem exhaurit ' neque igitur desectus
boni , neque alia mali ratio in eo deprehendi potest b) . 4. In se beatissimus est, atque ipso sibi ad fruendum aptissimus; in eo igitur homini
intelligenti extremum beatitudinis finem collocare licht . Profecto, ut Augustino auctore utamur , in rebus a Deo factis υ- magnum bonum est na
sa) Tuscul. Lib. V. eap. VIII. b) Deprehendit id Senera, eum Epist. LXXIV.
cetera quaeeunque opinione bona esse, nomen quidem habere commune cum Veris , at boni proprietatem haud illis inesse docet; atque hinc feri subnectit, quod nec implere nos ulla felicitas potin est . Huiusque rei caussam reddens ais e Caussa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum immensum & insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra , quia ultra summum non est
328쪽
rura ratisnalis, ut nullum si bonum, quo orata
Ex his autem primae obligationis , quam in se homo deprehendit, origo aperitur. obligationis enim nomine veluti quoddam vinculum intelligitur, quo quis cum altero adstringitur &colligatur . Quod sane nomen inane apud homines esset, & nihil sonaret, nisi reapse in se homo aliquid comprehenderet , unde conjunctionis vinculum proficiscatur. Atqui naturalis beatitudinis amor, quo homo flagrat, ipsius inopia a que indigentia, qua fit, ut ipse sibi beat1tudinis auchor elle nequeat ' haec, inquam , id profecto emciunt, ut illi, in quo beatitudinem adipiscitur, homo obligetur. Cum autem Deus sit bonum illud , in quo beatitudinem suam ponat homo oportet; hinc ipse veluti quodam arctissimo vinculo
Deo obligatur. Quamobrem obligationis, qua homo adstri gitur, ea est veluti indoles, ut moralem quam. dam necessitatem praeseserat , in qua ipse versa. tur, ut Deum suae beatitudinis auctorem assequatur. Cum autem is, cui alter obligatur, jure .luo utatur, si quid ab illo exigat; propterea cerotas quasdam apposuit Deus eonditiones, quas implere homo tenetur, ut finem suum attingat .
Atque hinc quidem Leges originem habent, quae ea homini praecipiunt, quibus ille susceptis, ac
expletis beatitudine sua fruatur. Lex autem cerinta quaedam est ac stabilis regula non sine poenae sanctione , cujus promulgandae penes illum ius est .
329쪽
est ac facultas , qui legitima potestate in sibi
subditos exornatur Latae igitur legi hanc Deus poenam subjecit, ut a beatitudine excluderentur , qui ad praescriptam normam actiones suas comparare neglige. rent. Qua sane poena, si alia non instaret quam Revelatio aperit , nulla major fingi aut excogitari potest , quam Ens ratione praeditum subire queat. I. Mens enim humana , quatenus rationis particeps est . tam immensum habet appetitum, ut nulla re alia satiari , ae propterea bea- ei possit, nisi solius Dei immensitate . Hoc iSi tur bono destituta, in maximam miseriam incidat portet. 2. Durum est contra appetitum contende re in grave supplicium boni , quod appetitur, desperatio. Atqui suapte natura ad eam beatitudinem Μens fertur., quae in Deo fruendo collocatur . Miserrima igitur est a Deo exsul atquet
Quoniam autem si nulla suppeteret via , lex illa homini innotescere non posset ' hinc Deus ipse ejusmodi nobis auxilia suppeditavit , quibus latae legis notitiam assequeremur . ΗaS autem cognoscendae legis rationes in sensu tum inti mo , tum eXtimo conclusit ' unde ratiocinatio. nis opera propria officia per se quisque haurire posset. Nam I. in animis hominum moralem Sensum ingeneravit, quem intus in nobis latentem nemo est, quin perientistat . Is autem est , qui sese explicat, ac veluti soras prodit, cum & menda-eium , & injuriam , & turpitudinem omnem in- visa nobis ti ingrata esse experimur . Atque id
330쪽
E L E M T a 3I ratiocinationem omnem , ac praejudicatam opinionem antevertit . Neminem enim invenies , qui decipi velit: adeo cuique amica veritas 'ne minem, qui laedi amet: adeo cara incolumitas neminem tandem , qui inhonestus haberi cupiat radeo bene mora a libi Mens est. Hic autem Ueritatis, Iustitiae, Honestatis Sensus ante omnem deliberationem vel nobis invitis obversatur.
Ex his igitur veluti quibusdam seminibus o Iutis atque explicatis , quid iustum , quidve ininiustum , quid agere , quidve praeterire debeaε
unusquisque deprehendit. Quod quidem alibi proo
2. Exterior Sensus alter sons est, unde officioqrum hominis cognitio proficiscitur . Cum enim alios nostri similes nobiscum una vertari inspi ei amus, quos ad eumdem beatitudinis finem deinstinatos eodem , quo nos , appetitu illuc serrideprehendimus fieri nequit , quin inde mutua nobis cum iis officia esse colligamus. Quibus de illud accedit , quod in societate constituti alit liorum ope atque auxilio indigemus ' unde qui dem id sibi praestandum esse facile quivis intel liget . ut alios eadem, ac seipsum, benevolentia