P. Ouidii Nasonis Operum. Tomus 1. 3.. Petrus Burmannus ad fidem veterum exemplarium castigavit Tomus 2. qui Metamorphoses complectitur

발행: 1713년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rheus tamen vatem hanc irridebat, quamquam is ipsῖ --va praedixerat. Nam , cum Tacchi celebrarentur Orgia , ille famulum quendam sacrorum , tostquam uautas in pisces fuisse transformatos ab eo intellexerat, in vincuti conjecit ct inde a Bacchis fuit discerptus. id quod magnam apud omnes fidem Lacris conciliavit.

L i B. IV. Alcithoe tamen , una cum sororibus , con- i anter ea contemnebat. Adeo ni in jesta varias ad columhsorias illae sbi invicem narrare coeperint , partim de mo- νιν denigratis, partim de Apositne in En nomen verse , ut Icum Leucothee concumberet i qmamobrem Clytie xelotypa in eliotropium fuerit mutata e partim etiam de Hermaphrodi-ao ct Misacide Ompha , in unum corpus concrctis. facto , sorores ipsee m vespertitiones , earumque telae inmitem se pampinos transformatae sunt. Hac de re ciem Agave laetaretur , monus ei dolor oblatus es r quandono ct Athamas in mare per insimam prosiluerunt , eriacti suut dii marini. Meos dum mulieres Gebanae pro

mortuis deplorant , in Iaxa ct volucres commuLmtur. cadmus quoque hac calamitate commotus , relictis Thebis , in I Triam cum uxore profectus es. ubi uterque anguineam formam accepit. Solus itaque restabat Batari de contemptoribus Aeristis , aviω Persei, qui Gorgonis caput ampus it. E cujus guttis in terram delabis aranes exorti sunt i ct Atlantem in moutem , Gryiasque , pras Andromedam tiberatiam , in Lapides convertit. Orto deinde m n ἀ- Ptiis tumultu , Phineum cum suis, unaque Proetum sis ει

odecteu , fixeos rediit. L I B. U. Tum Pallas , quae hamnus comes fuerat, ipsi. reum , in Hesionum se confert , ut Hypo renen inspiciat. Ibi narrant illi Musae de Pyrenes, is meridibus in picus

conversis. posiqnam , cantu de variis transformationibus insitatio , cum ibis cm tendissent. L i B. VI. Itio exemplo mota Dea , anum sie fecit. Itaque inito cum Arachne texendi certamine , postquam

utrimque tela varias transformationes repriaesentavit, ipsam in araneam mutavit. Nhil tamen hoc Nioben movit , quominus amisses hheris in saxum ob reseret. uo quidem rcognito a.

12쪽

Mognito , υκ us sectos rufistos in ranas a Diana verses ,

O Mauram ab Apobine excoriatum , in memoriam revoca vis. Cron vero ad consecandos Thebanos urbes finitimae con

venissient , soli defuerunt Athenienses : quoniam a Tereo Rege infestabantur. 9ροι deinde si prata Philomela , in viam transformatus juit et quemadmodum o Philomel in luscintiam, ac Progne in hirrendinem. Muae res Pandioni socero tintellecta, mortem attulit. Huic in regno successe Erechtheus. e cujus sita Orithyia , Boreas Calaim procreavit se Zethen. Iui in Argonautarum numero quondam fuerunt; cum Ism , seminatis serpentis dentibus , e qui hiu hi mines a mali prodierunt , ct dracone sopito , vellua

an rem retulit.

L I B. VII. Is po quam rimum cum Medea rediit, Aesoni illa inmentutem reddidit. Eandemque is Peliae pollicita , praemiffso arietis in a sm refimati specimine , dolo eum accidi. Inde per varia foca multis insignia transformationibus delata , pos occisos liberos , Aegeo ni psit. Contra hunc posea bellum movit Mores; collectis -- inque copiis r ut se e Paro. Luam cum Arne quondam prodidisset , in mone tam fuerat conversa. Aeacus verὸ ab Aegeo selit , ct ad eum M mirines sms , e formicis ortos , auxilio mist , duce Cephalo et qui aliquando uxorem suam , mutata sbi se a , in adulterium pellexerat 1 canemque suum simul cum vulpe in saxa converti

viderat.

L I n. VIII. Minos interim Alcathoen obsidet. qua capta , Nisus in haliaetum se Scylla in cisin μrtinerranslati. Hine in Cretam ille reversus es , ubi Minosaurin labyrintho erat inclusus. quem cum Theseus deinde de medio sesulisset , cum Ariadne in patriam rediens , eam in itinere dereliquit. Hinc eam Bacchus assumst, ejusque coronam inter sedera collocavit. Icarus vero , cum ex insula conaretur pose patrem evolare , sinuersus es ejusque exsequias celebrantem patrem vidit perdix , e Tala nuper transformata. Theseus interea cum valde celebris

13쪽

ean vocatu/. Inde ac Aehelorem disertitur , is Echinaris insulas conspicit, in quas Naiades erant convergae. 2uod ita seri potuisse Lelex , primum mucidis is Philemonis probat exemplo , qui in arbores fuerint commutati : siciae O domus ipsorum in templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelotis deinde Protei ct Mesrae transformationes adjicit , ac suas denique , quibus uos quondam fuerat , cum i sum premeret Hercules, gratia Deianirae. L I B. IX. Haec illi postea vesem misit , qua periit psquam Lichas in scopulum fuit translatus ) ct in eoe- Itim traducttis es. Tum vero Alcmena ad Iolen se contu- sit: eique Galanthidem in mustelam , ct illa vicissim sororem suam in arborem conversam narravit. Interim supervenit ipsis Iolaus , reparata per Heben juventute. Id quod non posse omnibus contingere , Iuppiter Aeaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus , in Asiam discessit, ct Byblidem procreavit atque Cannum r cujus illa amore tabefacta , in fonIem periit. Suae quIdcm res magis mi omnibus visa fuisset; nis paulo ante Iphis , 3 o nuptiarum die, virilem sexum accepisset. L I B. X. His porro nuptiis qui interfuerat 'menaens, ad Orpheum inde se contulit; sed malo omine. quandoqui dem mox Obiit En dice , ct Iosea secundo. Cum quidem non aliter ob repuit Orphens , quam qni Cerbero con specta saxeus es sectus. Psea cum in monte quodam varios

transfirmationes stra exprimereti accinrcrurit ad eum ar-

lares omnes , ct inter ceteras pinus ex Ap , ct cupressus e Cyparisso mutata. L I B. XI. Hine cum Thraciae mulieres illum disce psssent, in arbores mutatae sunt. Tum Bacchus e Thracia rece st, ct Midae pro Sileno restinio auri copiam fecit. cfias cum illum poeniteret , in Pactolo lotur , arenas ejκs aureas reddidit. Postea Phoebu3 pro iniquo judicio aures illi asininas tribuit. Ino facto, Troiae moenia , humanaem indutus formam , exseruxit. Hanc urbem postquam cepit Hercules , msonem Telamoni uxorem dedit : quandoquin dem Peletis jam Thettim post multas ejus transformatis-

14쪽

nem in aecipitrem , ct lupum in lapidem conversis, tim intellexerat, partim ipse viderat. Accissit deinde, ut Alcyone , marito post naufragum sub Minrpbei Arara per

somni conspecto , in avem , scut O maritus, mutaretur. mos in aere volantes cum anima ertissent quidam, Aesa' cum quondam in mergum , qui tum forte aderat , meminerunt transformatum.

L i B. XII. Huis tum Priamus patre , tanquam mor tuo , exeqrsias fecit insa cum sitis. excepto tamen Paride , qui in Graeciam profectus erat a quemque deinde persecuta Graeci, draconem Aulide lapideum viderunt redditum. In de Oagnus ab Achille occisus in avem vertitur. cum invia-nerabilis fuisset. Sie tit is Geuis olim in Caeneum , O postea in avem, commutata. Mod cum narrasset Nesor , Peris meni quoque transformationes adjunxit. L I B. XIII. Neptunus deinde Achilli mortίm procurat. De cujus armis AFax ct Ulixes pos mortem contendunt. AFace vero hae de caussa mortuo , saratus ejus in hyacintharan convertitnr. Capta postea Troja , Hecuba in canem mutata es. Cujus fortunam cum dii omnes deplorarent, Aurora seu Memnunem duntaxat , avem jam factum , Iugebat. Aenera antem profugus ad Avitum , cujus filiae in columbas erant conversae , aliaque deinceps loca trans-frmationibus celebrata , delatus est. In Latium deniquent venit, bellum cum Turno sufepit. L I B. XIV. Is c- per Venulum peteret auxilium is Diomede, cujusscii in ames fuerant mutati, repulsam pas sus es; redemte Henulo per ea loca, in quibus pasor quondam in oleasertim erat conversus. Postea naves Aeneae in

praelis N mphae fiunt. Sicut O Ardea, pos occisum T-N- , avis. atque Aenea. ipse , Indiges. Successer ne huic Reges alii. 9uorum inter ceteros sub Proca forme Pomona. quam cum amaret Vertumnus , sumpta primum anus forma , ct Anaxineres in saxum conversι exemplo usurpato : deinde rursum juvenis factus , voto potituΥ. Inae I M Numitore aquae frigidae redduntur calidae. Cui

qui successi, Romulus, factus es Iuirinus: Urs que uxor,

Ora dea. .

15쪽

L et B. XV. Secutus es Numa r qui cum de originibus Crotonis inquireret , nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit. O PIthagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam desens Aegeria , nec Hippoditi , qui suas usi conversiones proponebat , consolationem admittens , in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum , quam θἀod Romtili lancea arbor , aut onus factus es cornutus.

Iulius Caesar denique in sellam post mortem commutatis tuis.

16쪽

P. OUI DII NASONIS

METAM ORPHOS EO NLIBER PRIMUS.

.n nova fert animus mutatas dicere sem

, Adspirate meis. primaquo ab origine ν mundi Ad mea perpetuum deducite tempGra carmen. Ante, mare, & tellus, &, quod tegit Omnia, coelum, sUnus erant toto Naturae vultus in orbe, Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles; Nec quidquam , nisi pondus iners s congestaque eodem Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan ; Io Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe; Nec circumfuso pendebat in aere tellus Ponderibus librata sitis: nec brachia longo Nargine terrarum porrexerat Amphitrite. Quaque fuit tellus, illic & pontus & aer: is Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Ibucis egens aer. nulli sua forma manebat. Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. ΣοHanc Deus de melior litem Natura diremit. Nam cpelo terras, & terris abscidit undas: Et liquidum spisso secrevit ab aere coelum. Quae postquam evolvit, caecoque eXemit acervo , Dissociata locis concordi pace ligavit. χρIrnea convexi vis & sine pondere coeli

17쪽

Emicuit, summaque locum sibi legit in arce. Proximus est aer illi levitate, locoque: Densior his tellus: elementaque grandia traxit; Et pressia est gravitate sui. circumfluus humor 3o Ultima possedit, selidumque coercuit orbem. Sic ubi dispositam , quisquis fuit ille Deorum , Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;

Principio terram, ne non aequalis ab omni Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 3sTum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis. Iussit, & ambitae circumdare litora terrae.

Addidit & fontes, immensaque stagna, lacusque; Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis :Quae diversa locis partim sorbentur ab ipsa; 4o

In mare perveniunt partim , campoque recepta

Liberioris aquae, pro ripis litora pulsant. Iussit & extendi campos, subsidere valles ,

Fronde tegi filvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextra coelum, totidemque sinistra . Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis; Sic onus iuclusum numero distinxit eodem Cura Dei: totidemque plagae tellure premuntur. Quarum quae media est , non est habitabilis aestu: Nix tegit alta duas : totidem inter utramque locavit; .so Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma. Imminet his aer. qui, quanto est pondere terrae Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. Illic & nebulas, illic consistere nubes Iussit, & humanas motura tonitrua mentes, si Et cum fulminibus facientes frigora ventori

His quoque non passim mundi fabricator habendum . Aera permisit. vix nunc obsistitur illis, C tam sua quisque regant diverse flamina tractu, Quin lanient mundum ; tanta est discordia fratrum. 6o

Eurus ad Auroram , Nabathaeaque regna recedit,

Persidaque, & radiis juga subdita matutinis. Vesper, & occiduo quae litora Sole tepescunt,

18쪽

Horriser invasit Boreas; contraria tellus 6s Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Haec super imposuit liquidum , & gravitate carentem, Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem. Vix ea limitibus distepserat omnia certis;

Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, . 7o

Sidera coeperunt toto effervescere coelo.

Neu regio foret ulla suis animantibus orba , Astra tenent coeleste solum , formaeque Deorum ἔCesserunt nitidis habitandae piscibus undae: Terra feras cepit: volucres agitabilis aer. 73 Sanctius his animal , mentisque capacius altae Deerat adhuc, & quod dominari in cetera poster. Natus homo est. sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo: bive recens tellus, seductaque nuper ab alto 2 a Aethere, cognati retinebat semina coeli. Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in efiigiem moderantum cuncta Deorum.

Pronaque cum spectent animalia cetera terram;

os homini sublime dedit: coelumque tueri . Jussit, & erectos ad sidera tollere vultus. Sic, modo quae fuerat rudis & sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras. Aurea prima sata est aetas, quae, vindice nullo , Sponte sua , sine lege, fidem rectumque colebat. 9OPoena metusque aberant. nec verba minacia fixo

Aere legebantur: nec supplex turba timebant Iudicis ora sui: sed erant sine judica tuti. . Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus, in liquidas pinus descenderat undas: ys. Nullaque mortales, praeter sua, litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae :Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis, erant. sine militis usu Mollia securae peragebant otia mentes. I - Ipsa quoqur immunis, rastroque intacta, nec ullis

ε aucta vomeribus, per se dabat omnia tellus:

19쪽

Contentique cibis, nullo cogente, creatis , Arbuteos Metus , montanaque fraga legebant, Cornaque, & in duris haerentia mora rubetis; IosEt quae deciderant patula Jovis arbore glandes. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris Mulcebant Zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat: Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. HoFlumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant: Flavacue de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosia in Tartara misso, Sub love mundus erat; subiit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior aere. IIJuppiter antiqui contraxit tempora veris: Perque hiemes, aestusque, & inaequales autumnoS, Et breve ver, spatiis exegit quattvnr annum. Tum primum siccis aer fervoribus ustus Canduit: & ventis glacies adstricta pependit. ἔχω Tum primum subiere domos. domus antra fuerunt, Et densi frutices, & vinctae cortice virgae.

Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci. Tertia post illas successit aenea proles, ' IasSaevior ingeniis, & ad horrida promtior armas Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venae prioris in aevum omne nefas : fugere pudor, verumque fidesque: In quorum subiere locum, fraudesque, dolique, 13 Insidiaeque, & vis, & amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos Navita: quaeque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insiuitavere carinae. Communemque prius, ceu . lumina Solis 8c auraS, I 3s, Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae: Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,

Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

20쪽

Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierant: prodit bellum , quod pugnat utroque ιSanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto. non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. I sImminet exitio vir conjugis, illa mariti: Lurida terribiles miscent aconita novercae τFilius ante di m patrios inquirit in annos. Victa jacet Pietas: & Uirgo caede madentes, Ultima coelestum , terras Astraea reliquit. IIO Neve foret terris securior arduus aether ;Adiectasse ferunt regnum coeleste Gigantas: Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater Omnipotens missio perfregit Olympum Fulmine , & excussit subjecto Pelio Ossam. IIxobruta mole sua cum corpora dira jacerent ;

Perfusam multo Latia iam .. . . S; e Tcrram

Incaluisse ferunt, calidumque animasie cruorem: Et, ne nulla ferae stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum. sed 3c illa propago I Contemtrix Superum, saevaeque avidissima caedis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce ;Ingemit.: &, facto nondum Vulgata recent, , Foeda Lycaoniae referens convivia mensae, Ingentes animo & dignas Iove concipit iras;

Consiliumque vocat. tenuit mora nulla vocatOS..

Est via sublimis, coelo manifesta sereno: Lactea nomen habet; Candore notabilis ipso. Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis, Regalemque domum. dextra laevaque Deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitant diversa locis. a ston te potentes Coelicolae, clarique suos posuere penates. Hic locus est; quem , si verbis audacia detur , Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.. Ergo ubi marmoreo Superi sedere recelIu,

SEARCH

MENU NAVIGATION